370
laudabiliter alias institutam, quantacunque esset, arti suae consecraret. Festinationis autem hostis erat iuratus, quod omne nimium in vitium verti putaret: quamvis interim nec otio indulgeret; atque sic vitam suam inter moderata quidem sed continua artis suae exercitia transigebat; prout Ego eundem semper deprehendi, quotiescunque sive visitandorum operum quorundam causa circa Romam, sive alibi convenimus. Primis temporibus in applicandis coloribus Titianum imitabatur, prout ante iam retuli: deinde autem eousque in methodum Raphaelis deviabat; ut priorem illum plane negligeret, quamvis opera eius multa essent carnosiora et coloribus vividiora, quam Raphaelica. Imagines viventium molem aequantes integras haud libenter effigurabat: quin raro etiam dimidiatas et pectoretenus conspicuas: nunquam autem viventium icones: sed in omnibus proprium suum libentissime sequebatur genium, sive in historiis ipsis, sive in ceteris illarum requisitis; in quibus ubique profundam prae se ferebat theoriam, una cum praxi vias ordinarias longius transgressa: ut non tantum Artificis titulo merito superbiret; sed totius Artis inter Gallos vere dici posset Restitutor, qui facem praetulit plurimis nationalibus suis singularem, et imitatores post se reliquit haud parvi nominis.
Inter opera eius si mihi daretur optio, ex Musaeo P. Freardi Domini de Chantelou Parisiensi mihi seligerem supra commemorata illius septem Sacramenta; in quibus, quod iterum dico, non magnam tantum in diagraphicis peritiam, sed et insigne suum in exprimendis affectibus, in concilianda omni sexui, vultui, atque aetati, nationique venustate. inque exprimenda ubivis genuina perfectione iudicium, tantopere urget, ut laudem ab omnibus extorqueat maximam: unde etiam a J. Pesnio in forma maiore aeri insculpta et Parisiis excusa sunt. Quemadmodum autem foris ab omnibus Graphicophilis maximi aestimabatur; ita domi cum uxore sua vitam agebat sat splendidam quidem et tranquillam; sed sterilem: nullaque detinebatur cura alia, quam ut animi sui sensa, quae iudiciosissima semper erant et rariora, accurate exprimeret.
Casparus agnomine Poussinius.Ceterum domi suae habebat Casparum quendam, qui frater erat uxoris eius, nomenque Poussinii assumserat: hic colores eius, penicillosque, et axiculum, nec non prototypa curabat, ut singula, quibus opus haberet, ad nutum praesto essent. Idem tamen et ipse in pingendis subdialibus insigniter proficiebat: quibus et Poussinius, ob facilitatem, magis semper magisque delectabatur: donec tandem Romanae Urbi hoc decus suum ulterius invideret
Libitina; cui tamen Nomen eius non ita concessit fama, prout exuvias; unde Restauratori huic Artis nostrae inter Gallos, et nos suum assignavimus locum inter Antesignanos, iconemque illius tabula nostra N.N. exhibuimus.
V. CAROLUS LOTHARIN-
GUS,
V. CHARLE LORAINOIS. EOdem tempore Romae e discipulis et imitatoribus Simonis Voveti erat, in Palatio Muti Nobilis Romani, magnique Artis nostrae fautoris atque Protectoris degens. Inter alia autem in templo Gallorum, cui a S. Ludovico cognomen est, Sacellum in albario recente depingebat; quod proximum est sacello Michaelis Angeli Caravagii. Cum autem opus ipsum ante abitum meum nondum esset retectum; hinc ex aliorum saltem relatione de laudibus eius testari possum.
VI. ERHARDUS Parisiensis,
VI. ERARD de PARIS. MAgni simul inter Artifices Nationis Gallicae erat nominis, quod non diagraphicen tantum, sed et picturam ipsam, iuxta genuinas Antiquorum exemplarium regulas rite excoluisset. Quin ad tantam quoque perfectionem studia sua consummaverat, ut administratio illi Academiae Parisiensis Regiae committeretur.
VII. PETITUS Gallus,
VII. PETIT François. INgenio pariter nobilis erat, ut et in arte sedulus; ut postmodum ad gradus perfectionis haud exiguae enisus sit. Quamvis specialior de ipso notitia ad me non pervenerit.
VIII. RAPHAEL TRICHETUS
Fresnensis,
VIII. RAPHAEL TRICHET du Fresne. UNa cum aliis Nationis Gallicae pluribus, subsidiis Regiis eodem tempore Romae degebat, studiisque nobilissimarum Artium occupabatur; et in specie Picturae, Architecturae et Statuariae operam dabat. In quibus non ipse tantum mire progrediebatur; sed pro tota quoque posteritate utilissimum lingua Italica edebat Librum, cui titulus est: Trattato della Pittura di Lionardo da Vince; con tre Libri della Pittura; e il Trattato della Statuaria di Leon Battista Alberti. In quo magno cum iudicio docetur, quomodo imaginibus motus quasi naturalis, affectusque genuinus et vita ipsa tribui queat: cum variis figuris Michaelis Angeli Buonaroti; nec non Nicolai Poussinii, aliorumque; qua ratione imagines eleganter disponi, vestibusque decoris superindui debeant; adiectis quibusdam de symmetria, et Proportionibus, nec non occultioribus