369
primatibus sedulo exquirebantur; ita ut ipse quoque a Rege Lutetiam vocatus, anno 1643. ibidem ab omnibus Graphicophilis splendidissime introduceretur: ubi deinde Xystum pinxit Regi, in albario recente, intra arcem Sedis Regiae Parisiensem, summa cum satisfactione omnium; quae opera tamen incendio deinde infelicissimo cum rarioribus aliis, in cineres redacta sunt. Quamvis autem non proemio saltem a Rege propterea donaretur amplissimo, quin et annuum quoque stipendium pro erigenda Academia in urbe Parisiensi, lautissimum ipsi promitteretur; In speciem tamen saltem consensit, cum nullae eidem suppeterent recusandi rationes: et hac quidem conditione adiecta, ut post solutas ipsi pecunias Romam prius sibi liceret regredi, uxoremque suam adducere, quo facto Lutetiae firmum fixurus sit pedem. Ad quae promissa nummis donisque sic oneratus abiit, ut splendida iterum satis deductione ex urbe excederet. Cum autem nec Aula eidem Parisiensis, nec patria ipsa ullatenus Romam revertitur. placeret; Romam delatus, per literas sese excusavit, quod uxorem suam, cui Patria Roma sit, neutiquam ad abitum commovere posset: Se tamen interea et illic locorum ad praestanda suae Maiestati servitia omnia semper fore paratissimum.
Atque tunc picturam inchoabat infanticidii Herodiani, pro Principe Justiniano: quo in opere affectus exprimebat admirandos atque rarissimos; qui partim terrorem spectanti incuterent, partim ad commiserationem eundem commoverent. Deinde septem quoque pingebat Sacramenta, in Ecclesia Romanorum usitata; tabulis septem specialibus absolvenda, quo labore multos suo more insumebat annos: Cum praesertim eandem tabulam pluries repeteret: prout eadem quantitate, qua opera haec Romae confecerat, totidem alia et Parisiis spectantur, mutata saltem aliquatenus inventione: et alia iterum eorundem editio, quantitate plagulae regalis, typis aeneis publicata est, quae adhuc hodie venalis extat e quibus omnibus, aliisque ipsius figuris aeneis satis patet, quanto excelluerit in effigurandis historiis iudicio.
Opera eius.Praeterea summam quoque meretur admirationem Germanicus eius, exercitus Romani Dux, propinato veneno lectulo affixus atque moribundus; ubi cum uxore eius alii circumstant Chiliarchae atque centuriones Romani, Sacramento de vindicanda morte eius sese obstringentes; Romano omnes habitu, magnoque cum iudicio expicti. Praeterea et Ariadnen pinxit; Et Baptismum Johannis in Jordane. Porro et Narcissum: et raptum Divi Pauli in tertium caelum: similiter sanctam quoque Magdalenam in deserto: item Christum in oliveto ab Angelo corroboratum: Porro et assumptionem
Beatissimae Virginis in caelum: et Israelitas vitulum aureum adorantes; aliamque istorum idoloatriam, exercitamque propterea contra eos per glires, mures et similia vindictam. Deinde et historiam de matre quadam, una cum Infantulo suo pestilenti morbo infectis, sugente maternum uber quantumvis venenatum avide puellulo; sed horrentibus prostratam humi denudato corpore cognatam matrem amicis, aeremque pestilentem a naribus cohibentibus; una cum affectibus huc pertinentibus egregiis aliis: Quam tabulam Johannes Baronius Tolosanus typis aeneis publici iuris fecit: Cum antea pro technophilo quodam Siculo, cui nomen Antonio, latitudine sex et altitudine quattuor pedum incomparabili iudicio elaborata esset: quamvis postmodum, coniecto ob debita in carcerem Antonio illo, ibidemque defuncto, haec tabula auctione publica mille coronatis Argenteis nobili cuidam Puteolano venderetur. Tandem inter opera eius memoranda etiam sunt Phaetontis fabula expetentis paternum Phoebi currum: Item Flora inter Choreas triumphans: Neptunus undarum marinarum domitor: Daphne Apollinem fugiens; cum similibus pluribus, quae integra per se requirerent volumina; vel hocce meum sola illius historia opplerent.
Primis autem temporibus suis magnam nobiscum, qui peregrini ibidem eramus, servabat familiaritatem; ita ut saepius, quando Franciscus Quesnoius statuarius, Claudiusque Lotharingus et Ego conveneramus, nos visitaret; Cum in more nobis positum esset, proposita nostra invicem communicandi. Ceterum colloquio erat argutus, semperque libellum secum gerebat, cui omnia necessaria sive delineando, sive describendo inserebat; ita ut non raro in publico, quae viderat et recenti adhuc memoria tenebat, hisce suis ephemeridibus inferret. Si quaedam accurrate picturus erat, historiam primo sedulo perlegebat, praemissaque meditatione debita, tentamina quaedam leviora pro observando ordine in charta proiciebat: Sique historia esset, in assere quodam laterculis distincto, icunculas suas nudas disponebat cereas, iis actionibus, quas tota historia requireret: quibus deinde, e papyro madida vel tapheto subtiliore, vestes ex voto filis applicabat, donec omnia, respectu horizontis, genuinam haberent distantiam. Cumque iuxta hoc prototypon in tela colores primum obscuriores substravisset, in expolitione deinde non raro exemplaribus utebatur vivis: adhibito semper largo satis temporum spatio: in quo mox labori paululum insistebat, mox iterum meditabundus exspatiabatur; interque deambulandum de opere suo semper sollicitus erat: ita ut omnem vitam suam