Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0480

372

Linke Spalte

sunt Tabulae illae maiores coloribus oleariis expictae pro tapetibus Regiis, qui etiam iuxta has ideas confecti, inque privato Regis cubiculo expansi spectantur. Hic Alexandri illius Magni gesta tanto ingenio exhibita sunt, tantaque rerum antiquarum peritia iuxta illorum temporum, nationumque ritus oculis exposita, ut ipsis negotiis immisceri se putet spectator. Nunc enim bellicas acies, nunc proelia ipsa tam pedestria quam equestria; mediasque inter turmas immania Elephantorum ad belli usum assuefactorum monstra, miratur: nunc fugientium timore, nunc vincentium ferocitate terretur, cum caedendi, iugulandi, diripiendi, captivandi, nullus sit terminus. Alibi per flumina natantes videt exercitus integros; alibi irruptiones inopinatas: tandemque Darium ipsum proelio victum; et alio in loco matrem eius uxoremque cum virginum coetu pulcherrimarum ab Alexandro summa receptas benevolentia: alibi triumphum Alexandri in Urbe Babyloniorum pomposissimum et similia e ductibus penicilli iucundius cognoscere potest, quam calamus Plutarchi haec omnia descripsit.

Sunt autem Tabulae quinque, quas omnes solertissimus hic noster Artifex ad Fontes bellarum aquarum plerumque ipsomet Rege inspectante multa elaboravit cura, ut viventium molem omnes superent: prout eaedem a Gerhardo Edelinkio et Gir. Audran. in plagulis mediani generis maioribus, typis aeneis expressae sunt, eo quidem Argumento, quod nunc suo ordine describemus.

Tabula I. Pugnam Alexandri ad Granicum exhibet longitudine triginta pedum, latitudine sedecim; in qua

Alexander Magnus, traducto per Granicum fluvium Exercitu, Persas incomparabili copia superiores aggreditur; magnaque animi virtute innumerum hunc hostem suum in fugam vertit.

Tabula II. Pugnam Alexandri ad Issum continet, iuxta quam

Alexander victo iterum Dario ad angustias montium in Cilicia, castra quoque Persarum pro praeda habuit maxima, capta etiam Darii coniuge, matre, filio, binis filiabus, cum universa familia quae tamen benigne; ab ipso excipiuntur, ut exemplum praebuerit insignis Continentiae atque Clementiae.

Tabula III. Pugnam Alexandri ad Arbelam continet, altitudine sedecim, longitudine triginta novem pedum et quinque pollicum, iuxta quam

Alexander ad Gaugamela cum Dario pugnat, aperto quidem, sed difficillimo proelio, et vincit: quam victoriam Alexander

Rechte Spalte

maiori ex parte sue virtuti, quam fortunae debuit; eademque omnem Persarum Dominatum sustulit.

Tabula IV. de triumpho Alexandri Babylonico, altitudinem habet sedecim, et latitudinem 21. pedum, in qua

Magna Pompa Alexander Babylonem ingreditur sub sono variorum instrumentorum Musicorum, multaque populi acclamatione.

Tabula V. Victoriam contra Porum exhibet, iuxta quam

Alexander in Porum potentissimum Indorum Regem movet, qui ingentem collegerat exercitum, et 130. habebat Elephantos. Vincit tamen Alexander magno conatu et periculo, et Porum captum sanari curat, regnumque ipsi reddit, valde etiam adauctum.

Ex quibus omnibus luculentissime patet, latius sese extendere Diagraphices elegantioris et perfectioris picturae potentiam, quam plurimi opinarentur: unde Artifex hic noster inter summos merito numerandus venit, cum lumen in variis, opera eius sequacibus accendant, quae alias lethaeis immersa mansissent umbris. Quamvis autem recentiora huius Nostri opera, nec non Effigiem eius magno hactenus sollicitaverim studio, ante impressionem tamen istius Voluminis nostri nihil adhuc ad me transmissum est: unde si quod ulterius istorum assecutus fuero, per modum Appendicis id Lectori Benevolo sum communicaturus.

X. HIRIUS

X. LA HIRE.QUidam multa etiam laude celebratur, non ob diagraphices tantum excellentiam, sed et propter elegantissimum colorum usum. Quamvis maior pars perfectionis eius in coloribus gummatis consistere dicatur.

XI. FRANCISCUS PERRIE-
RIUS,

XI. FRANCOIS PERRIER.NOn tantum in patria hac in arte diligentissimus fuit, sed et pro maiori artis perfectione in Italiam perrexerat: ubi omnes quasi statuas antiquas delineavit, quas ad centuriam usque sua methodo typis aeneis publicavit. Opera autem illius picta circa annum 1634. et 1635. Romae primum, deinde et Parisiis innotescebant.

XII. BORDONIUS,

XII. BORDON.INter Gallos quoque Romae degentes admodum clarus erat, magnaeque industriae. Hic autem pro singulari pingendi genere sibi proponebat campos maiores imaginibus multis, variisque animalibus refertos,