373
adeoque historias plerumque Scripturae S. et potissimum Veteris Testamenti: quibus amplitudinem inventionum suarum, magnumque animi acumen, nec non promtitudinem quoque penicilli sui insigniter manifestabat: praesertim cum et in profanis historiis, nec minus in mechanicis variis mirum in modum excelleret. Multa praestantissimorum operum eius Romae extant, quin et per totam Italiam, Galliamque nec non Germaniam dispersa sunt. In specie autem apud Technophilum illum maximum Baronem de Mayer tam Stockavii quam Monaci haud pauca inveniuntur; inter quae summam meretur laudem Fornax quaedam calcaria suis flammis exardescens, qualis Romae spectari solet; una cum variis negotiis, quae ibidem geri solent; Opera eius. ut modo homines diversi, modo equi, modo asini onusti, modo canes, mendici, captores felium, popinarii, assantes, comedentes et similia appareant, iuxta Bambotii modum; sed maiori forma, et expressione admiranda. Larem ut plurimum Parisiis habuit, ubi Bordonii argutiae in variis Palatiis, templis et pinacothecis occurrunt: e quibus Natalis Desponsationem Christi cum S. Catharina aeri incidit, cum pluribus aliis, ut sunt septem opera misericordiae et similia, quae adhuc venalia extant. Quibus addi possunt duodecim menses, quos ipse manu sua cerae inscriptos aquis stygiis expressit: Unde quoque in Academia Regia ad dignitatem Directorii elevatus fuit. Et procul dubio multo adhuc plura ab ipso elaborata essent, nisi praematura morte periisset: quod cuidam, qui magnae sit apud Regem autoritatis, imputatur: cuius invidia tantopere oppressus fuerit, ut cum uxore et liberis fame quasi enectus. Interim gloriae eius nihil exhinc decedit; operumque eius aestimatio inter Artis peritos maxima semper, et memoria eius honoratissima permanebit.
XIII. CAMPANUS,
XII. CHAMPAIGNE.INter peritissimos similiter est Gallos: quorum opera et vitas cum Parisiis adhuc expectem et forte Appendicis loco annexurus sim; hinc de isto haec paucula nunc saltem refero, quod picturis Iconum, Historiarum, quin et subdialium magnopere sit celebris. Utque vel unicum laudum eius commemorem exemplum, ad imaginem S. Augustini provoco, quam deinde Poullius typis aeneis, publici iuris fecit: quem inspiratione quasi divina abreptum interque studia scribentem tanta exhibuit perfectione, ut hoc unicum dilatandae gloriae eius abunde sufficiat.
XIV. MIGNARDUS
XIV. MIGNART.QUoque silentio minime est praetereundus, cuius excellentia historiis sese pandit maioribus, nec non Iconibus Virorum Summorum, imo ipsissima totius Artis universalitate: quibus omnibus cele britati eius latissimus adhuc patet campus.
XV. MOLANUS,
XV. Van der MÜLEN.BElga quidem natione est, sed Patisiis tamen domicilium sibi elegit: ubi mira penicilli promtitudine et elegantia subdialibus potissimum, proeliisque minori forma expingendis praeter modum inclaruit. Unde omnia quoque Regis gesta in Belgio, sive praelia sint, sive obsidiones urbium, sive Victoriae qualescunque aliae summa arte depinxit; quorum causa in magno nunc versatur honore. Similiter apographa etiam, minori forma pro pinacophylacio Regio, elaboravit quinque illarum Tabularum maiorum Brunii, de gestis Alexandri M. quas supra descripsimus: idque tanta gratia, sive quoad diagraphica, sive quoad colores, ut hisce, similibusque operibus aliis, tantus artifex sua merito extollatur gloria.
Sedecim Nationis Gallicae Chalcographi.
I. BELL ANGIUS: Opera eius. II. JACOBUS CALLOTUS: Opera eius. Promptitudo eius in aere rodendo. III. CLAUDIUS MELANIUS Parisiensis. IV. CLAUDIUS ODRANIUS. V. FRANCISCUS et NICOLAUS POLLIUS. VI. ABRAHAMUS BOSSIUS. Libellus eius de Arte rosoria. De Prospectiva: De Architectura: De proportione hominis. VII. NICOLAUS PERELLIUS. VIII. S. MAROTIUS. IX. JOHANNES POTRIUS. X. ISRAEL et MORINIUS. XI. ANTONIUS MASSONIUS. XII. HURETUS, DARETUS, DANOTUS, SCHUPPENIUS, PITAVIUS. XIII. INFANS. XIV. MICHAEL ASINUS. XV. AEGIDIUS ROUSSELLETUS. XVI. ROBERTUS NANTUELIUS Parisiensis: et alii.