Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0486

378

Linke Spalte

est, ut multi etiam curiosi utriusque opera confundant.

II. JOHANNES PHILIPPUS
PREYSS Francus,

II. JOHANNES PHILIPPUS PREISS.ARchitectus et Statuarius Herbipolitanus, tam in Italia, quam alibi in utraque arte sua haud pauca edidit specimina, ut a peritioribus magni semper sit habitus. Opera eius nonnulla in Aede Dominica Bambergensi extant pulcherrima, multoque plura Herbipoli. Exempla quoque peritiae eius Architectonicae tam civilis quam militaris haud desunt: ut dubium sit, Duo eius filii. in qua potius excellat. Duos autem habet filios, statuariae pariter addictos, quorum alter Romae degit, alter Norinbergae.

III. GEORGIUS STRAUCH
Pictor,

III. GEORG STRAUCH Pictor.NOrinbergae natus fuit anno 1613. cumque in Diagraphicis excelleret, non picturam saltem tam oleariam quam gummatam sectabatur; sed et encausticam: unde multis inventionibus suis elegantissimis tam historicis, quam poeticis; nec non subdialibus, et Alabandaeis magnam assecutus est celebritatem.

IV. W. VAILLANTUS,

IV. W. VAILLANT.AMstelodaminunc degens, sed alias per Germaniam et Hollandiam satis notus, picturae primum, partim historiarum, partim imaginum modernarum similium cum laude operam dabat, et praesertim iconum, quarum in ultima Electionis Diaeta Francofurtana tantam pingebat copiam, ut tandem pro maiori celeritate monochromate tantum easdem in charta caerulea expriemeret. Istoque modo quasi omnes ibi praesentes Principes admiranda promtitudine et elegantissime effiguravit, ut nummos sibi exhinc haud paucos colligeret: ex quo pro aliquo temporis spatio ad Serenissimum Electorem Palatinum sese Melanographia. conferebat. Inter alia autem Chalcographiam nigricantem eleganter admodum tractabat, cumque fratre suo, qui qualitatibus hisce optimis eidem vix cedit, in isthac arte ad tantum emersit culmen, ut altius illa neutiquam elevari queat, prout opera haec illius, quae magno satis venduntur pretio, abunde ubivis testantur.

V. BLODELINGIUS,

V. BLODELING Chalcographus Amstelodamensis.CHalcographus Amstelodamensis in eadem Arte Melanographica pariter celeberrimus est, et caelator simul laude dignissimus: ut decus merito nunc dici queat Urbis Amstelodamensium: quod insignis iconum eius praestantissimarum, historiarumque et aliorum operum luculentissime testatur copia.

Rechte Spalte

VI. MELCHIOR BARTELIUS,
Saxo, Statuarius,

VI. MELCHIOR BARTEL.IN patria similem non habuit, qui statuam ex omni substantia sua tam perfectam sculpserit; quam artem Romae quoque et Venetiis ultra viginti annos sedulo exercuit, ubi multa summa cum laude reliquit opera. Cum autem in patriam reverteretur, virtute quidem minime, sed fortuna tamen omnino carebat; unde ex morbo tandem ob moerorem contracto Dresdae anno 1674. moriebatur, cum summo illorum dolore, quibus mirae illius dotes innotuerant. Iconem illius autem tabula nostra N. 5. exhibemus.

VII. PETRUS CAROLUS Archi-
tectus Noricus,

VII. PETRUS CAROLUS Architectus.INter omnes Germaniae Architectos facile celeberrimus suit. Natus autem erat anno 1541. Hellingiae, qui pagus est, tum temporis ditionis Georgii Erkingeri de Lendersheim Opus illius est Pons lanionum Norinbergae. subiectus. Cumque Nobilissimus Noricae Urbis Magistratus eodem tempore pontem extrui vellet magni operis, media in Urbe supra Pegnitium fluvium, et quidem uno saltem arcu constantem, qui etdem nimis altum haud haberet ascensum; hic noster Petrus Carolus unanimi voto electus est in architectum. Quamvis autem opus hoc in se esset difficillimum, quod locus non esset, quo tantisper diverteretur alveus, donec fundamenta ponerentur; iste tamen praemissis fundamenti loco palis partim perpendiculariter, partim oblique incussis cratem firmavit, intra quam palos iterum tanto numero inseruit, ut omnium numerus esset 2123. Huic dein fundamento basin imposuit lapideam, adiecta pro arcu extruendo substructione lignea. Finita igitur structura e lapidibus coesis, cum excussis clavis ligneis in undas decideret substructio, gravissima illa huius pontis moles fremitu horrendo sese demisit in aliquot pedum depressionem, adeoque firmissimo nexu omnia sibi invicem coagmentata sunt; prout opus ipsum in hunc usque diem omnium expositum est oculis. Cum igitur eodem tempore Architectus Escurialis Hispanici Norinberga Viennam iter faceret, ipse fassus est, hunc pontem unius arcus in tota Germania esse praeclarissimum; cui compingendo adhibiti fuerunt lapides 14628. Cumque e regione Lanienae deformis quidam relinque retur angulus, pro illius exornatione arcus quidam erigebatur, cui taurus imponebatur lapideus viventis mole, qui pondere suo triginta exaequat centenarios, minus 24 pondo.

Opus illius Heidelbergense.Simili laude Heidelbergae quoque inclaruit, ob restauratum oecum illius Arcis maximum, cuius columna media ferendo tecto haud amplius sufficiebat, ut de diruenda structura hac pulcherrima consilia iam