377
XVII. EDELINKIUS Chalcographus
Parisiensis,
XVII. EDELINK.SUum pariter inter Artificum consummatorum seriem optime meretur locum, testantibus non omnibus tantum Artis peritis, sed ipsis eius dem operibus. Ut enim unicum hic tantum allegem exemplum, e supra iam commemorata Brunii pictura, cuius partem iste duobus foliis forma regia maioribus in aere exhibuit, de Alexandro scilicet Darii matrem atque uxorem in tentorio clementissime excipiente, hic sane non in imaginibus tantum, sed et vestibus, subdialibus, omnibusque requisitis aliis omnia praestitit, quaecunque hac Arte ullatenus praestari queunt. Et sic omnia quoque ipsius opera alia eadem gaudent perfectione.
XVIII. AUDRANIUS,
XVIII. AUDRANCLaudii supra dicti filius, patre suo longe excellentior, prout opera eius testantur plurima. Prae ceteris autem historiae quaedam Brunianae typis aeneis ab hoc expressae, de Alexandro scilicet, superato Granico flumine Darium vincente cum insigni Opera eius. Persarum copia. De pugna ad Arbelam, qua prostrata omni Persarum potentia, arbitrio totius Orientis potitus est Alexander. De triumphante illius in Urbem Babolyniorum introitu. De Victoria eiusdem adversus Porum Indorum Regem; In
quibus omnibus tanta latet omnium ductuum perfectio, ut nec caelo nec undis vires supersint ulteriores.
XIX. LOMBARDUS
XIX. LOMBARD.HIstoriis similiter inclaruit pluribus, nec non iconibus, iuxta Antonii Dickii modum elaboratis. Cum autem paucula saltem de eo mihi suppetant, spe saltem ducor, me ad maiorem de eo notitiam perventurum, quam suo tempore lubentissime pariter communicabo. Sic et
XX. SIMON
XX. SIMON.IN magna est apud Gallos celebritate, ob effigies potissimum praestantissimas, inter quas et Regis ipsius est viventis quantitate caelata; aliorumque Magnarum aliae; quae nullis laudibus satis depraedicar queunt.
XXI. FRANCISCUS SCHA-
VEAU, autem
XXI. FRANCOIS CHAUVEAU.AGmen hic claudat, quamvis ultra nominis mentionem quod ob Chalcographiam tam caelatoriam quam rosoriam satis est gloriosum, plura de eo referre nequeam. Et sic quoque de aliis, quorum exactiore notitia adhuc careo; unde si quidam forte, sua laude similiter dignissimi, a me hic fuerint neglecti, excusationem facile merebor, quam et expeto.
OMISSA.
Finito nunc Gallorum Catalogo, ad alios iam progredimur Germaniae partim superioris partim inferioris Artifices, supra a nobis vel plane non, vel non omnino ex voto nostro attactos: ubi primo nobis occurrit
I. JOHANNES SCHEUFLINUS
Nordlingensis.
I. JOHANN SCHEUFFELEIN Nordlingensis.HIc inter veteres Germanos aetate sua Artifex erat celeberrimus, de quo antea tam exiguam nactus eram notitiam, ut tacere maluerim, quam incerta asserere. Civis autem fuit Nordlingensis, quo in loco, ut et Norinbergae, maximam operum suorum partem pinxit; ut et cognati ipsius Nominis adhuc supersint. Norinbergae autem (ubi etiam habitasse fertur) magnam post se reliquit figurarum Xylographicarum copiam, historiasque plurimas, et libros diagraphici generis integros, una cum tabulis quibusdam pictis, quae omnia tamen distracta sunt.
Opera eius.Nordlingae autem in templo maiore tabula quaedam ipsius extat picta de Redemtore nostro e cruce ablato, in qua tanta est affectuum expressio, tantaque elegantia et industria, ut Serenissimus Dux Neoburgicus magno pretio illam emturus, a magistratu ob raritatem operis eam non obtineret. Ibidemque nomen suum expressit literis H. S. Deinde et in curia in albario recente ab ipso picta extat obsidio Bethuliana, cui nomen suum adiecit integrum, quod opus velo semper tectum servatur, ut illaesum permaneat. Quamvis enim genuinus temporum character quoad armorum vestiumque genera ab eo non fuerit observatus, (quae priscorum Germanorum erat simplicitas;) mira tamen ex operibus eius omnibus elucescit venustas. Et Dürerum quidem tam accurate imitari solitus