379
inirent Architecti Palatini. Vocatus autem a Serenissimo Electore An. 1616. hic Petrus Carolus, remedium adinvenit eximium, ut non tantum totam contignationem suspenso firmaret opere, sed informem quoque illam 24. pedum columnam omnino tolleret, liberoque fornice pulcherrimum illum Oecum quinquaginta pedum altitudine exornaret; quod praedicti Architecti, Salomon de Chaus, et Johannes Schoch opinati non erant. Mense Februario autem anni sequentis 1617. hic noster porro in negotiis Electoralibus Manheimium, Frankenthalium et Sandhosiam abibat, quo postremo in loco, die dicti mensis 12. in Domino obiit; dieque 14. Heidelbergae in templo Petrino sepultus est, Concione publica honoratus ab Abrahamo Sculteto Viro celeberrimo, quae typis publicis impressa est.
VIII. JOHANNES CARO-
LUS,
VIII. JOHANNES CAROLUS filius eius.FIlius eius anno 1587. Norinbergae natus, a teneris annis in Architecture Civili et militari informabatur; Cumque in servitiis Hollandorum, ubi Schola tum florebat rerum militarium celeberrima, praesertim sub Celsissimo Principe Mauritio, exercitiis pyrobolicis omnibus totum sese dedidisset, inque hoc studiorum genere consummatissimam nactus esset peritiam, dehinc anno 1631. Praefectura Armam entarii Norici ipsi conferebatur, ut simul esset a Tormentis Unionis, quae tum vigebat, Compendium eius Pyrobolicum. Evangelicae. Hic deinde de Arte Hollandorum Tormentaria atque Pyrobolica egregium conscripsit Compendium, quod opusculum Opera eius Architectonica. est longe utilissimum. Sed et ad Architecturam tam militarem quam civilem varie adhibitus est; ut eodem dirigente et Mola Norinbergensis iumentaria et Ratisbonae Templum Evangelicorum celeberrimum ad S.S. Trinitatem extruerentur: quae structura posterior amplissima et columnis carens insigne Artificis nostri iudicium mire depraedicat. Mortuus autem est anno Christi 1665. aetatis suae 78. eumque in Praefectura Armamentarii Norici cum laude secutus est filius eius Magnus Carolus.
IX. GEORGIUS CHRISTOPHO-
RUS EIMARTUS.
IX. GEORG CHRISTOPHORUS EIMART Senior.SEnior, Pictor et Architectus Ratisponensis, hac in Urbe non picturis tantum tam oleariis, quam aquariis, sed et Architectura et similibus clarissimus fuit. Penicillo enim non icones tantum varias viventium quantitate, sed et figuras alias, nec non obsonia, carnes, pisces, et aves ad nativa exemplaria exprimebat quam argutissime quales picturae apud Serenissimum Episcopum Frisingensem, et alibi adhuc plurimae spectantur. Sic et in subadalibus
et picturis gummatis multa praestitit: Et in specie in Diaeta Electiva Ferdinandi IV. Regis Romanorum Arcus triumphales varios, inventione optima, ordine pulcherrimo, pictisque Emblematibus, imaginibus maioribus et ornamentis aliis elegantissime condecoravit; ut laudes illius undiquaque dimanarent.
X. WENCESLAUS JAMIZE-
RUS.
X. WENCESLAUS JAMICZER Norinbergersis, Aurifaber.NAtus erat Norinbergae anno 1508. inque Diagraphicis et plastica ceraria mire excellebat, quo in genere Aurifabri Norinbergenses et in specie hic noster suam tum quaerebant gloriam. Pro variis igitur partim Imperatoribus partim Regibus multa elaborabat vasa maxima, gemmisque exornata opera alia. Cumque omnia iuxta regulas Diagraphices et Statuariae magna arte expoliret, hinc locum merito nactus est inter Artifices tabulae nostrae Q. Q. in perpertuum omnium huius Artis tyronum exemplum, ut diagraphicae et plasticae fundamenta accurate praemittant, si ulla cum laude opera sua dehinc consummare gestiant.
XI. ANNA MARIA SCHUR-
MANNIA,
XI. ANNA MARIA SCHURMANNIA Femina eruditissima et artificiosissima.Femina ultra sortem erudita, inque variis artibus ad miraculum usque excellens, suum hic sibi quoque locum vendicat: (Annam enim Romemeriam et Sororem eius Texeliam Schadiam nunc non commemorabimus.) Illa autem Ultraiecti nata erat anno 1607. triennisque iam legebat, et sexennis varias e charta figuras scindere noverat. Accrescentibus autem annis, variis in artibus mira praestabat. Pingendo enim, flores et insecta tanta exprimebat perfectione, ut opera eius inaestimabilia dicerentur. Cultro etiam ordinario, nemine prae eunte, tres sculpebat imagines, quae icones erant matris suae, fratrisque sui et propria, ut celeberrimus ille Hundhorstius de altera diceret, illam mille dignam esse florenis, sed et e cera effigiem propriam tanta arte fingebat, ut gemmae collo appensae pro genuinis, oculi pro mobilibus, et capilli pro cincinnis naturalibus haberentur. Adscripserat autem duos hosce versiculos:
En nostram Effigiem, quam cera ex-
pressimus: atqui
Materiae fragili mox peritura da-
mus.
Quod facto ipso paulo post comprobatum est; cum opus hoc Amitae cuidam suae inspectanti e manibus excideret et confringeretur. Ceterum non in Theologia minus quam in Philosophia, nec non omnibus quasi linguis cultissima erat, ut et literarum iniret commercia cum Eruditissimis,