Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0490

380

Linke Spalte

saeculi nostri viris. Defuncta autem est anno 1674. annos nata 67. inque honorem eius tabulae nostrae Q. Q. illius effigiem inseruimus.

XII. MATTHAEUS GRUNEWAL-
DIUS.

XII. MATTHAEUS GRÜNEWALD, Aschaffnaburgensis.SUpra quidem a me iam descriptus est, cum enarratione operum eius, e quibus adhuc tabulae nonnullae etiam a Dn. Petro Spiringio de Nordtholm Hagae Comitis possessa fuerunt; Diagraphica autem pleraque Dn. Abrahamus Schelkenius Francofurti in pinacotheca sua asservat: e quibus omnibus satis elucescit, quantis naturae artisque dotibus effloruerit. Cum autem Effigiem quidem illius etiam adiecerim in tabula mea C. C. sed qualem iunioribus saltem eius annis Albertus Dürerus tum pinxit, cum altare Jacobi Kelleri Francofurti in templo Praedicatorum simul elaborarent: interea autem apud Dn. Philippum Jacobum Stromerum Senatorem huius Reipublicae gravissimum in pinacotheca eius splendidissima iconem adhuc aliam perfectiorem, provectioribus illius annis confectam conspexerim; istam pariter in honorem Corregii istius Germanici laude summa dignissimi, in Tabula nostra N. 4. apponere volui.

XIII. BARTHOLOMAEUS BOEH-
MIUS Noricus,

XIII. BARTHOLOMAEUS BÖHM.IN superioribus etiam a nobis debite collaudatus est, quod in arte Chalcographica Italis, et in Diagraphica iuxta Raphaelis praestantiam Germanis, magnam facem praetulerit, ut et Jacobus Pinkius et Georgius Pensius ambo Norinbergenses, et Artifices maximi, summa cum laude eandem imitati sint. Hic autem id quoque superaddo, quod in servitia Ducis Bavariae assumtus, icones omni emendatione maiores confecerit plurimas, in cuius, ut et Neoburgicis pinacophylaciis multa adhuc de Serenissima hac familia existunt illius exempla. Iconem eius autem in tabula C. C. quidem similiter apposui: sed et aliam, alibi mihi exhibitam, quam pro meliori habeo, tabula nostra 4. exprimere non dubitavi.

XIV. LAMBERTUS vel LOM-
BARDUS,

XIV. LAMBERTUS sc. LOMBARDUS.ALias Suavius dictus, et Sutermannus Leodiensis, supra pariter a nobis iam descriptus est, quibus haec paucula saltem adicimus, quod inter typos eius aeneos, et Apostoli occurrant et Prophetae et historia Petri claudum sanantis mendicum: Insimul veram eius apponendo Effigiem in tabula nostra N. 4. quae nuper demum ad manus nostras perlata est.

Rechte Spalte

XV. HUBERTUS GOL-
ZIUS,

XV. HUBERTUS GOLTZIUS.ET ipse additamenta quaedam meretur, quod nimirum Antverpiae primum habitaverit, ibidemque anno 1550. pro Introitu Philippi II. Hispaniae Regis sub Alostano pictore et Architecto celeberrimo arcus quosdam triumphales magna cum laude expinxerit, eosdemque dein typis aeneis ediderit. Nec non quod praeter Historiam Imperatorum, et Siciliae atque Magnae Graeciae, aliud ediderit opus, cuius titulus est, De Romanae et Graecae antiquitatis monumentis e Priscis Numismatibus erutis per Hubertum Goltzium Herbipolitanum Venlonianum, Civem Romanum; cui operi P. Paulus Rubenius propria manu titulum praefixit elegantissimum. Unde in debitum honorum eius augmentum, iconem eius tabulae nostrae N. 4. inserere volui.

XVI. DOMINICUS ZAM-
PIERI,

XVI. DOMINICUS ZAMPIERI.BOnoniensis, Annibalis Caesaris discipulus et imitator, cuius opera supra iam tetigimus; icone sua adhuc pariter honorandus fuit, unde locum ipsi in tabula S. reliqueramus: cum autem citius illa ad manus nostras non pervenerit, nunc merito tabulae N. 4. eandem inseruimus. Plura de ipso non superaddimus, quam quod Exemplar simul fuerit singularis Candoris. Cum enim Ego in studiis meis Romae adhuc infirmior essem, eundem autem Patris loco venerarer, ipse defectus picturarum mearum fideliter mihi aperiebat, multisque humanitatis atque commendationis officiis me prosequebatur: ut, iuxta Italorum Proverbium, Bonus iste amicus, Angeli loco mihi esset.

XVII. THOMAS BLANCHETUS
Parisiensis,

XVII. THOMAS BLANCHET.AD statuariam ab ineunte aetate pronus erat; sed ob corporis imbecillitatem, consulente Sarazinio statuario celeberrimo pictoriam amplexus est; in qua exculta simul Atchitectura et Prospectiva tantopere progressus est, ut in Italiam mature se conferret. Romae itaque in picturis Architectonicis et Scenographicis mox eousque celebratus est, ut commode exhinc vivere posset: praesertim cum Parisiis Ruinas et La mayrium imitatur. alias Antiquitates La mayrii Pictoris Architectonici celeberrimi, qui in applicandis coloribus circa hoc genus iudiciosissimus erat, probe observasset, quas non tantum strenue imitabatur, sed alicubi et emendabat. Cum visitante eum Poussinio opusculum quoddam pingeret de Urbe Romana prolapsa penitus humique prostrata, sed Artis beneficio iterum erecta, multa statim laude ubivis innotescebat, ut et Alexander Agardus Statuarius celeberrimus