381
picturis eius minutis pro exornandis conclavibus secretioribus saepius uteretur, iisque pingendis ipse non amplius sufficeret. Ad maiora igitur, e consilio Andreae Sackii aliorumque, digressus, varia pingebat, in Galliam postmodum translata, quae in pinacotheca Dni. Chaumellii Opera eius Lugdunensia. Lugduni adhuc spectantur. Ex quo cum ad mandatum Magistratus illius Urbis, a Pantho pictorae Lugdunensi ordinario, pro exornanda eiusdem loci Curia, evocaretur, ibidem operibus suis variis ingeniosissimis famam assecutus est maximam: praesertim quod opticus beneficio ad muros etiam irregulares et fornice curvatos imagines tamen rectas et perpendiculates appingeret, quod vel iudiciosissimi vix auderent. Inter alia quoque opera eius celeberrima oecus quidam Dni. Caroli Lugduni ab ipso expictus spectatur, in quo mera artificis consummatissimi edidit specimina.
Cumque interea magna pars pulcherrimae illius Curiae incendii flammis absumta esset, eiusdem restitutio tam quoad Architecturam, quam quoad picturam huic nostro Blancheto similiter demandata fuit: ubi statua moderni Galliae Regis equestris, octodecim pedum altitudine in media illius contignatione publice collocanda fuit. Honores eius. Hinc a Regia Parisiensium Academia in literis, Academici et Professoris titulo honoratus, et ab ipso Rege Directio Academiae Lugdunensis, curante Brunio, ipsi demandata est: ut optima quaevis ab ipsius manu adhuc expectentur. Quare et effigiem illius tabula nostra N. 5. exprimere minime negleximus.
XVII. JACOBUS JORDA-
NIUS,
XVII. JACOB JORDAENS AntverpiensisIAm supra effigie pariter a nobis honorandus fuisset; cum autem eandem in provecta demum aetate ipsius iam nacti simus, hinc illam in Tabula nostra 4. conspicere poterit Lector benevolus. Natus autem cum esset anno 1594. 19. Maii, ante paucos annos tamen in tranquillo adhuc vivebat senio, annorum sc. 84. mortemque tandem obiit beatam et placidissimam.
Summa autem pars laudum eius ea fuit, quod historias dexterrime pingeret megalographicas; quem picturae gradum qui semel attigit, in aliis, sive icones fuerint, sive subdialia, sive in albario recente, sive in membranis pingenda, difficultatibus omnino carebit.
XVIII. JOHANNES ERASMUS
QUELLINUS,
XVIII. JOHANNES ERASMUS QUELLINUS Antverpiensis.ERasmi, pictoris et Architecti celeberrimi filius, a Patre in diagraphicis primum, deinde in Architectura et Scaenographica, tandemque in Pictura tanta informatus est fidelitate, ut cum laude iter institueret
Italicum, Venetiasque et Romam atque Florentiam perlustraret, ubi praesertim in Architectonicis, et in specie in Vinea Justinianea integros delineavit. Prospectus, tam Aedium, quam Arborum, fontium, aliorumque artificiosorum pulcherrimi illius horti. Cumque haud ita pridem Viennam vocatus ad elaborandas icones quasdam et alia, iter suum per Urbem nostram dirigeret, non tantum ipse comperi, quanto divinitus in Arte ista donatus sit talento; sed ipsa quoque opera eius Antverpiana, tam picturae et magnarum historiarum; quam Architecturae satis testantur, quanto adhuc saltu gloriae provehendus sit.
XIX. JOHANNES ASPARIUS
Tigurinus Pictor,
XIX. JOHANNES ASPER Tigurinus.NAtus anno Christi 1499. icones pingebat optimas, et naturae simillimas, iuxta methodum Joh. Holbeinii coaetanei sui. Inter opera eius adhuc occurrunt Effigies M. Huldrici Zwinglii, cum uxore et filiola: nec non effigies Nobilis cuiusdam palliati, cum uxore panno Attalico albo, et holoserico nigro vestita, quae in pinacophylacio Werdtmulleriano adhuc conspicitur: Opera eius. Dehinc icones quoque Heinrici Holtzhalbii et Dirthelmi Reustii, Patrum Patriae, quae a Conrado Mayero typis nunc aeneis prodierunt. Porro ad curiam Tigurinam duodecim etiam menses figuris subdialibus pinxit, adiectis in specie ad singulos piscibus illis, qui in lacu Tigurino suo tempore ob prolificationem capi solent; prout ista ad latus fori piscarii adhuc cum admiratione spectantur. Intra curiam in Oeco insignia pinxit Tigurina cum duobus leonibus naturali quantitate sceptrum gladiumque tenentibus, adiectis encarpis elegantissimis. Effigies eius numismate argenteo expressa spectatur uncialis magnitudine, excusa anno Christi 1540. aet. 41. cuius Aversa calvariam exhibet cum lemmate quodam Germanico, cuius hic est sensus:
Mors certa est, incerta dies, hora agnita
nulli;
Extremam quamvis, pagina sacra do-
cet.
Mortuusque est anno Dn. 1571. aet. 72.
XX. GOTTHARDUS RIN-
GLIUS Tigurinus,
XX. GOTTHARD RINGGLI Tigurinus.PIctor etiam ingeniosissimus natus fuit anno 1575. 27. Jan. Inter opera eius tria primaria Bernae occurrunt in curia de extructione illius Urbis; et primo quidem Berchtoldus V. exhibetur Dux Zeringensis, cum Nobilibus suis, decretum de condenda hac Urbe sanciens, secundo Nobiles quidam in querceto, eodem sc. loco, ubi urbs condita est, ursos venantes. Et tertio ipsa huius Urbis extructio, ubi fabri