Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0494

382

Linke Spalte

lignarii ex imo spectantur, ingeniose expicti. Sic ad turrin quoque campanariam quattuor pingebat anni tempora, figuris viventium Opera eius. mole spectabilibus: et ad latus turris signiferum cataptractatum cum vexillo illius Urbis. Tiguri autem multae adhuc extant illius figurae partim aere roso, partim pictura eleganter ab ipso expressae: et in specie in Bibliotheca civium, opus quoddam insigne, in cuius medio ditio Tigurina cum territoriis; ad dextram Religio, quae Virgo est altera manu Biblia, altera fraenum, et brachiis crucem tenens, mortemque pedibus proculcans, supra quam Pelecanus sanguine pullos conspergens. Ad sinistram Libertas, quae Virgo est compedibus liberata, cuius pedibus cavea adstat cum avicula insidente libera, funiculum rostello tenente; supra quam Grus Vigil, cum adscriptis Versiculis elegantibus. Symbolum eius hoc erat idiomate Germanico; quo nomen simul eius argute exprimitur:

Durch Misgunst dem nichts wieder- fahrt.
Der ehrlich lebt, und auf GOTT HART.
In den ich mein Vertrawen stell,
Man RINGGLI es gleich wie man wöll.

Cuius sensus est:

Volve tuam, Fortuna rotam, quacunque
libebit:
Speranti in Dominum nil nocet invi-
dia.

XXI. SAMUEL HOFMANNUS
Tigurinus,

XXI. SAMUEL HOFMANN.COncionatoris cuiusdam filius, Ringlii discipulus, in Belgium missus apud Rubenium aliosque celeberrimos in picturis ad viva exemplaria exprimendis mirum in modum proficiebat, ut Amstelodami multis inclaresceret operibus; uxoremque ibi duceret. Deinde Francofurtum abiit cum tota familia, ubi post pictas icones plurimas, cum opere quodam magno pro Curia illius Urbis, doloribus Podagricis tandem obiit anno 1649. Ex quo uxor eius cum liberis Amstelodamum iterum concessit: ubi duae ipsius filiae similiter oporetica elegantissima pinxerunt.

XXII. MATTHIAS FUESSLIUS
Tigurinus,

XXII. MATTHIAS FÜSSLI Tigurinus.EX optima natus familia et Ringlii pariter discipulus. Hic iam in annis tyrocinii sui libera manu magna cum laude quaelibet delineabat, apographorum exercitia omnino negligens. Deinde in Italia et Venetiis ut plurimum degebat, Tempestium magni faciens, et proelia inprimis nocturna elegantissime coloribus exprimebat;

Rechte Spalte

de Gedeone, puta, facum beneficio Midianitas obruente: de Angelo Sennacheribi castra vastante: de Troia incendii flammis exardescente; quod opus in pinacotheca Werdtmulleriana extat, cum pluribus aliis: nec non de Lotho ab Angelis ex incendio Sodomitico educto: et similibus.

XXIII. JOHANNES JACOBUS
THURNEISEN,

XXIII. JOH. JAC. THURNEISEN Basileensis.FIlius Andreae Thurneisen Senatoris Basileensis et Annae Schlumbergiae, Consulis Mulhusani filiae, in studiis caelandi ad miram provectus est elegantiam atque peritiam. Opera enim hic loquantur ipsa, que sunt Laocoon noster; nec non Antinous Tabulae nostrae aa. ubi decussandi artificium in naso coeptum totam efformat imaginem elegantia admirabili. Atque sic etiam Latonae statua, quae ab artis peritis ceteris omnibus praefertur; prout Tabula bb. pluribus ostendit. Plura non opus est ut adiciam, nisi quod iconem eius Tabulae nostrae 5. insertam benevolus Lector spectare queat.

XXIV. RICHARDUS COLLI-
NIUS,

XXIV. RICHARD COLLIN.LAtius antehac a nobis descriptus haec paucula quoque adhuc requirit, ut operibus eius adiciamus, quae in hoc opere nostro ulterius elaboravit: ut sunt Tituli trium Artium; Statua M. Aurelii; Seneca, Cupido, Meleager, Galathea, Belisarius, Sabina, Poesis, Gladiatores, Pan, Natura, Poenitens, Pastor, Leo, Equus, cum omnibus subsequentibus Numismatibus, et iconibus Tabulae 5. inter quas et propria.

XXV. DANIEL BLOCKIUS
Pictor;

XXV. DANIEL BLOCK.MArtini Blockii filius, (qui Mercator erat Stetinensis) natus anno 1580. inque disciplinam traditus Jacobo Scherio Gedanensi an. 1593. in pingendis iconibus insigniter proficiebat, ut pro Christiano IV. Daniae. et Gustavo Adolpho Sueciae Rege Opera eius. multas conficeret. Deinde totam expinxit Genealogiam Ducum Megapolitanorum, viventium magnitudine antiquo habitu: istique familiae a servitiis aulicis fuit per 44. annos, donec partim bello Germanico, partim incendio Schwerinensi anno 1651. ubi a filio natu minimo Benjamine cum uxore e flammis extractus fuit, omnibus spoliatus bonis, ad summam redigeretur paupertatem, tandemque anno aetatis 81. Rostochii in Domino obdormiret.

Quattuor autem ipsi erant Filii, quorum Benjamin Block. tres, Emanuel scilicet, Adolphus et Benjamin in pictoria similiter insigniter profecerunt: et primus quidem in iconibus et immotis; alter autem in historiis et equis; et tertius in variis. Utque de hoc paucula