383
referamus, natus ille est Anno 1631. Lubecae: specimina autem artis egregia iam Anno 1647. edidit, dum iconem Adolphi Friderici Ducis Megapolitani solo calamo, viventis mole, tam eleganter effiguravit, ut typus videretur aeneus. Dehinc in aula Augusti Ducis Saxoniae Halensi icones similiter totius Serenissimae familiae ipsiusque Opera eius, Ducis coloribus expressit. Postmodum in Hungaria in servitiis Francisci Comitis Nadasti varia quoque elaboravit opera, nimirum quinque Altaria in aede Lauretana Hungarica: nec non tabulam maiorem pro Altari magno Jaurini in Hungaria, quae mille et trecentis aestimabatur Florenis. Porro in Italiam Anno 1659. profectus, commendatione Comitis praedicti, Romae non tantum ad rariora plurima admittebatur; sed et Effigiem P. Athanasii Kircherii pingebat. Ex hinc visis etiam Florentia, Senis et Venetiis, ubi Effigies tam magnas quam parvas pingebat plurimas; tandem in Germaniam reversus est: et confectis prius iconibus multorum Electorum, Principum et Comitum, Halam tandem rediit: ubi totius iterum familiae ducalis, nec non Serenissimorum Fratrum Mauritii et Christiani Ducum Saxoniae Effigies exhibuit: uxoremque Uxor Anna Catharina in arte pictoria versatissima. duxit Anno 1664 Annam Catharinam Johannis Thomae Fischeri Norimbergensis Illuminatoris celeberrimi Filiam: quae et ipsa in arte pictoria tantopere eminet, ut non solum Serenissimam Ducissam cum Filiabus in florum pictura erudiret; Sed et istud pingendorum florum studium adhuc exerceat, et effigies similiter tam olearias quam cretatas elegantissime pingat. Ipse autem Blockius dehinc pro Celsissimo etiam Principe et Domino, Domino Marquardo Episcopo Aichstadiano icones et historias multas magna arte elaboravit: nec minus Viennam delatus, ipsam quoque Sacram Caesaream Maiestatem in ornatu Caesareo tabulis tam magnis quam parvis effiguravit: ut plures effigies alias multorum Ministrorum in aula Caesarea aliorumque variorum silentio hic praeteream. In hoc enim genere non tantum insignis est naturae imitator; sed gratiae etiam ubique studiosus, et praeterea mira promtitudine excellit, ut ipse quoque meam effigiem bis ab eo confieri curaverim.
XXVI. JOHANNES RUDOLPHUS
WERTMÜLLERUS.
XXVI. JOHANN. RUDOLPHUS WERTMÜLLER.NAtus est Anno 1639. 17. Maii, Patre Johanne Georgio Wertmullero Senatore et Rei tormentariae praefecto Generali Tigurino et Anna Wertmulleria. Cumque ad artem pictoriam applicaretur, primo per totum triennium in Diagraphicis exercebatur; Iuxta Exemplaria tam figurarum aenearum quam Anaglyphicorum statuarumque
et viventium; quorum Exempla adhuc supersunt plurima, de quibus nonnulla Pinacothecis inseri possent celeberrimis. Ad colores autem applicitus, in disciplinam tradebatur Conrado Maiero pictori Opera eius Tigurino famigeratissimo. Absoluto autem Tyrocinii triennio, apographa faciebat picturarum quarundam Pauli Veronensis, de Susanna scilicet in viridario: Item de Mercurio et Herse, tanta elegantia, ut authographis essent simillima. Quibus Icones similiter quasdam et opera alia oporetica et subdialia varia iuxta Exemplaria nativa adiciebat, simulque Architecturae tam civili quam Militari gnaviter operam dabat. Dehinc instituto in Belgium itinere Amstelodami ad ulteriora perrecturus erat: sed morbo acutissimo ad vesaniam usque correptus, sanitatique vix restitutus in Patriam remeare cogebatur: ubi non tantum icones quasdam egregias; sed duas quoque tabulas maiores subdialium iuxta autographa Claudii Lotharingi diligentissime depingebat. Mox plasticae etiam operam dabat, effictis ex argilla Apolline, nec non Pallade: Item Milone maiora forma, et Sirene pro opere quodam Hydraulico. His et mechanica quaedam addidit, Syringas nimirum incendiarias, (in quibus Pater ipsius tantopere excellebat, ut machinam inveniret undas continuas in octogin, taoctoginta pedum altitudinem evomentem) et Hydraulica Mors eius tristissima. quaedam elaborando: donec Anno 1668. in Galliam abiturus, sed mutato consilio nocturno itinere domum reversurus, Syllae Fluvii undis per errorem immersus, summo cum dolore suorum omniumque concivium suffocaretur. Iconem autem illius Tabula nostra 5. sat accuratam propterea inter alias exhibere voluimus, quod maximam iam insignis Artificis de se spem porrigeret, cui mirum in modum protuisset pinacotheca Patris sui celeberrima; quae tamen tribus iam destinata videtur ipsius fratribus, Jacobo, Heinrico, et Conrado, iuvenibus praeter ordinaria studia sua, ad Architecturam quoque et Picturam cum laude adspirantibus, quibus hoc modo campus patet ad decurrendum solidioris gloriae stadium amplissimus.
XXVII. OWINIUS,
XXVII. OWINS.PIctor est, historiarum praecipue, insignis; nocturnisque simul operibus celebris admodum, colore igneum quasi prae se ferens ardorem, et ordine copioso admirandus; a servitiis autem Ducis Holsatiae est Fridericopoli.
XXVIII. STEINWINCKEL,
XXVIII. STEIN WINCKEL.CIrca annum 1640. Hafniae florebat apud Daniae Regem, pictura praesertim