384
Equorum clarus, ut hoc in genere incomparabilis esset: tanta enim aliquando proprietate Equum depinxerat, ut vivus ad illum properaret caballus: quem propterea Christianus IV. Daniae Rex magni aestimavit.
XXIX. WILLINGERUS,
XXIX. WILLINGER.IN pingendis similiter historiis excellere dicitur, Berolini degens in Aula Serenissimi Electoris Brandenburgici, ubi praeclara ipsius opera prostare feruntur plurima; in quibus Antonii Dickii sectari methodum, et in calligraphia insigniter efflorescere fama est. De quo propterea plura superaddere non valeo, quod ex voto de operibus illius ad me nihil pervenerit.
XXX. JOHANNES MU-
TUS,
XXX. JOHANN STUMM.ANno 1647. Hamburgi degebat, loquela quidem et auditu orbatus, coloribus tamen facundus admodum, ut icones expingeret viventibus simillimas, paucosque tum haberet aequales: quamvis ductu duriore moveret peniculum.
XXXI. LAUCHIUS,
XXXI. LAUCH Vienensis.VIennae Cubicularius est et Pictor familiaris Imperatricis Viduae solertissimus, in minutis potissimum, et effigiebus maioribus, noc non immotis aliis praeter modum excellens, in quibus tanta utitur colorum vi, tantaque ad naturalem usque similitudinem pictura, ut obtutu vix satiari queat oculus. Sunt quaedam eidem quoque sorores, picturae studio haud parum nobiles, nec non Arte Musica singulariter excellentes. Inter has una, connubio iuncta Bremero Cubiculario Caesareo, magno similiter huius Artis fautori, picturas subdiales tanta exhibet industria, ut vel naturam ad certamen provocare videatur: et frigora praesertim, nivesque adeo ad veritatem depingit, ut nulla hic locum habere queat emendatio. Praeterea
XXXII. N. N. BATAVA
quaedam,
XXXII. BATAVA quaedamPIctrix adhuc caelebs in pingendis minutis ad istud ascendit fastigium, ut minori forma maiorique veritate et rotundiori mole nihil unquam sit expictum. Inter alia autem pro Emblemate Vanitatis immota varia unico in opusculo cumulavit, omnem laudis tramitem transcendentia: inter quae Vitrum, pictricis faciem tanta similitudine reflectens, ut viventis videatur: deinde et spica triticea a musculo arrosa; nec non calvaria humana, quae naturalia dici possent omnia. Et istam quidem Tabellam Serenissimus Archidux Leopoldus Wilhelmus pro Technophylacio suo Viennensi mille coemit Imperialibus specie talibus;
quamvis ab Artis peritis longe maiori digna iudicetur pretio.
XXXIII. DE BAR.
XXXIII. DE BAR.SAcrae Caesareae Maiestatis Inspector Pinacophylacii Leopoldini, clerici ordinis, pictor etiam florum est praestantissimus, quos coloribus gummatis amoenissimis et luminosissimis ad proximam naturae similitudinem in seriis potissimum effingit. Sed quid in explicandis laudibus eius uberius divagor; cum fatendum omnino sit, Elegantiam eius omni maiorem esse Eloquentia.
XXXIV. BARO de SCHALL,
XXXIV. BARO de SCHALL.CIrca annum 1639. in arte pictoria similiter plurima praestabat, nec iconibus tantum, sed et historiis rariori praecellentia nobilis. Multa enim tum pro Serenissimo Duce Megapolitano Adolpho Friederico, praestantissima; nec non pro Christiano IV. Danorum Rege pingebat, qui magnis ipsum cumulabat muneribus.
XXXV. CORNELIUS
STOP,
XXXV. CORNELIUS STOP.ANglus Speluncarum picturis delectabatur, quas multo horrore exhibebat refertas, variisque prospectibus Scaenographicis admirandas.
XXXVI. HAMILTONIUS,
XXXVI. HAMILTHON.ANglus similiter natione, uvas potissimum coloribus exprimit vere naturales; quin et Aves mira colorum politura atque similitudine: quo in genere, praeter immota alia, pro Serenissimo Electore Brandenburgico pinxit plurima.
XXXVII. MICHAEL CONRADUS
HIRTIUS,
XXXVII. MICHAEL CONRAD HIRT.IConibus etiam excellebat, nec non historiarum picturis; arteque sua in Aula Electorali Brandenburgica famam sibi comparavit insignem, praesertim ob firmiorem colorum constantiam.
XXXVIII. PAUDITIUS,
XXXVIII. PAUDIZ.EX inferiore Saxonia oriundus discipulus erat Rembrandi praestantissimus, qui pro Serenissimo Principe Episcopo Frisingensi et Ratisponensi, Alberto Sigismundo Duce Bavariae multa pinxit opera clarissima, Frisingae adhuc conspicua. Inter alia autem cum pictore quodam Norinbergensi, Roslero, certamen iniit in pictura unius argumenti, de lupo nimirum agnum discerpente: quem ambo quidem argutissime exprimebant; ita tamen, ut Pauditius elevatiori mole praepolleret. Quamvis alii tabulam Roslerianam ob pilorum accuratiorem polituram praeferre niterentur: quod tanta Pauditium affecit