385
aegritudine animi, ut paucis exactis diebus fato fungeretur, dolentibus ob multam artis eius praestantiam plurimis.
XXXIX. MUETENIUS,
XXXIX. MUETENS.BAtavus est Hagae Comitis degens, iconibus pingendis exercitatissimus, posituque et similitudine excellens; quo in genere pro Serenissimo Electore Brandenburgico, et Principissa Anhaltina Dessaviensi multa elaboravit elegantissima.
XL. DE VETTI,
LX.XL. DE VETTI.BElga est in arte nostra pariter clarissimus, in historiis potissimum minutioribus excellens, quas ordine, copia, colorum vi, et veritate, una cum accurata delineandi sollicitudine tam solerter expingit, ut admirationem potius quam vituperium mereatur.
XLI. HOCHSTRAE-
TIUS,
XLI. HOCHSTRAET.DIscipulus Rembrandi, effigiebus pingendis magna laude similiter pollet, inque immotis praeterea eminet, quae vera elevat mole et naturae exhibet simillima: quo in genere Viennae potissimum inclaruit, ubi in Porticu technica insignia operum eius extant specimina: qualia procul dubio adhuc uberiori copia Dordracensium Urbs possidet, quae patria eius est.
XLII. MEGANIUS,
XLII. MEGAN.BRabantus natione, subdialibus praecellit tam maiori, quam minori forma pingendis, in quibus inventionibus abundat pulcherrimis, arborumque varietate elegantissima; prout ipsa illius opera partim Viennae in aula Caesarea, partim alibi extantia, abunde testantur.
XLIII. A. BLOOTOLI-
NUS,
XLIII. A. BLOOTOLIN.CHalcographus est in omni istorum studiorum genere nobilis, ita ut non caelo saltem et undis stygiis, sed et arte melanographica ea omnia praestet, quaecunque humanae manui possibilia videntur. Exempla posterioris generis ab ipso profluxere varia; inter quae Judith, iuxta prototypon Raphaelis Urbinatis pictum, exhibita, sub forma Feminae stantis formosae admodum, caputque Holofernis obtruncati aspicientis: quae figura tanta arte et veritatis aemulatione elaborata est, ut quicquid Umbrarum Luminisque regulae requirunt, abunde inibi sit observatum. Sic Icones quoque Principis Auriaci, et Serenissimae Coniugis; nec non Wittii Pensionarii, fratrisque eius, una cum aliis pluribus, maiori forma ab ipso confectae prostant, unde peritia eius mirum in modum elucescit; quam quotidianis etiam exercitiis indesinenter,
summaque cum laude adhuc cumulat.
XLIV. DANIEL PREISLE-
RUS,
XLIV. DANIEL PREISSLER. PIctor et Iconopoeus, natus est anno 1627. Pragae, unde ob turbatam Religionem Parentes eius Dresdam concedebant; ubi hic noster in disciplinam traditus est N. Schieblingio Pictori Aulico celeberrimo: a quo in fundamentis Artis nostrae adeo proficiebat, ut peracto per Germaniam et Bohemiam itinere, Norinbergam tandem perveniens, larem figere posset. Quamvis autem ob varia impedimenta Italiam, orasque exoticas alias videre non potuerit; quin et Norinbergae ad viliora primum adhiberetur: Opera eius. tandem tamen anno 1650. in Diaeta Pacificatoria visis Iconibus nostris, factisque Apographis Iconum Regis Sueciae, Ducisque Amalphitani, et aliorum; ad picturas Iconum ipse quoque sese applicuit, inque eodem genere pluribus variorum Statuum, et in specie Principibus quoque circumiacentibus cum laude inserviit. Alia picturarum eius exempla Norinbergae similiter extant varia: Inter quae ad valvas organi maioris in templo Sebaldino Hypotyposis musicae tam caelestis quam terrenae: quo in opere icones spectantur variae ad veritatem quam proxime accedentes: In templo Xenodochii novi pro tabula Altaris historia missi Spiritus S. In templo Arcis pro Epitaphio Fuhreriano historia Ascensionis Christi, et similia, quae omnia facile ostendunt, ad quos gradus adhuc eniti potuisset, nisi anno 1665. ex hac mortalitate fuisset exemptus.
XLV. ANNA FELICITAS NEU-
BERGERIA,
XLV. ANNA FELICITAS NEUBERGERIN.DAnielis Neubergeri Augustani, de quo supra plura commemoravimus, filia, ingenio et arte tam nobilis est, ut praeter manuaria Gynaecaei ordinaria, quamvis rarissima, ad sublimiora et inimitabilia quasi pervolarit. Pingendo enim tam oleario, quam glutinario et cretaceo genere excellit; Plasticam cerariam ultra ceterorum Artificum modulum exercet; in sculptura autem minutissimorum usque adeo praecellit, ut in unico cerasi nucleo integra efformet proelia, etiam equestria; in unico cannabis grano facies varias, quin et Opera eius. historias integras; et imagines Redemtoris crucifixi tam minutas, ut per foramen acus facili negotio transmittantur: Qualia cum pluribus aliis ipsam fidem excedentibus, in variis tam intra quam extra Germaniam Technophylaciis cum stupore omnium spectantium passim asservantur. Unde in debitum Artificis huius nostrae honorem, effigiem eius tabulae nostrae 6. inserere non dubitavimus.