Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0502

386

Linke Spalte

XLVI. CAROLUS GUSTAVUS AM-
BLINGIUS,

XLVI. CARL GUSTAV AMBLINGE Sinu matris Noridos in lucem editus, postquam ad studia Diagraphices applicitus esset, in Chalcographum tandem evasit longe nobilissimum. Cum enim stipendio Serenissimi Electoris Bavariae gratiosissimo, in Gallia apud caelatorem quendam celeberrimum ad studium perfectionis anniteretur, saepius accidit, ut Discipuli huius manus pro manu Magistri haberetur. Unde postmodum in servitiis praedicti Electoris per multos annos substitit, illiusque Effigiem viventis magnitudine summa cum laude in lucem emisit. Exemplum aliud consummatorum illius studiorum praebent Icones praememorati Electoris et Serenissimae Coniugis minori forma ab ipso elaboratae, in quibus tanta elucet caeli elegantia, tanta ad naturam ipsam accedens similitudo, ut non caelatum opus quis diceret, sed monochroma expictum, in quo caro ipsa, crines, linteamina, tela serica, et armatura ferrea mera sunt artificia, mera ulteriorum conatuum theatra. Idipsum Benevolus Lector iudicare etiam poterit ex Icone Neubergeriae Virginis tabulae nostrae 6. inserta, et ab ipso sculpta; nec minus ex Icone Reverendissimi Abbatis in coenobio S. Udalrici, quod Augustae est: porro e Titulo Libri nostri primi: et e statuis Rotatoris, Mercurii, Lucii Veri et Marci Aurelii Libri nostri Secundi. Quam laudem suam ad summa iam properantem, pluribus adhuc indies adauget operibus aliis, nunquam adeoque intermorituram: unde et tabulae nostrae 6. effigiem eius merito inseruimus.

XLVII. JOHANNES PHILIPPUS
LEMBKIUS,

XLVII. JOHANN PHILIPP LEMBKE.NOrinbergensis, Georgii Strauchii ibidem discipulus, in ipsis tyrocinii annis variis iam indulgebat inventionibus de casibus oeconomicis, bellicisque diversis, quos magna iam tum delineabat solertia. Dehinc Exempli loco sibi proponebat duos subdialium pictores celeberrimos, Johannem Bothium, eiusque fratrem; donec Petri Laerii, qui alias Bambotius dicitur, eidem innotescerent opera, quorum causa Romam adibat, ubi ad consummatissimam hoc in genere mox ascendebat peritiam, quam per multos etiam tam Romae quam Venetiis annos, magis semper, magisque perficiebat: donec in Patria tandem Pictor proeliorum accuratissimus. rem familiarem institueret. Ubi hisce adhuc studiis invigilat, et quidem proelia potissimum tam equestria, quam pedestria, nec non obsidiones, velitationesque, quales inter Christianos occurrunt atque Turcas, mira arte effingit: quibus et venationes saepius superaddit, magno ex omni parte

Rechte Spalte

ingenio elaboratas. Exempla autem clarissimorum illius operum nobiliora occurrunt in pulcherrima Domini Fleischbeinii pinacotheca; (ubi simul etiam quattuor extant tabulae Bassani, de quattuor anni temporibus; nec non subdialia varia Bemmelii, una cum iconibus rarioribus Ulrici Mayeri et similia:) Sic etiam in aedibus Domini Graesselii; Domini Winteri; et Domini Langii; prae ceteris autem apud Dn. Johannem Fregneau, ubi in tabula quadam magnum spectatur proelium inter duos exercitus sat numerosos commissum, in quo inter alia ex parte vincentium Chiliarcha quidam lethali vulnere decumbens inter varia auxilia tam chirurgica, quam spiritualia animam agere videtur, quae actio miris extollitur laudibus.

XLVIII. LILLIUS alias LAE-
LIUS,

XLVIII. LILLY alias LAELIO.LOndini in Anglia adhuc floret; de cuius operibus nihil quidem ad manus meas pervenit, praeter icones quasdam, inter quas Effigies Marchionis de Montagu elegantissima. Nihilominus Effigiem ipsius, propter rarissima Artis eius merita, Tabula nostra 6. exhibere voluimus: in quam Poeta quidam nostras sequentes composuit versiculos.

Was reimet sich auf wahre Kunst?
Herr Lilly saget: Königs-Gunst.
Den Reim er uns im Wercke zeiget.
Der Scepter sich zur Lilie neiget:
Zeigt, dass wie Er herrscht über Men- schen Sinn.
Also sie sey der Blumen Königin.

Quorum sensum aliquatenus refert hoc Epigramma.

Peniculi ductu quod regnat Lilius, at-
que
Rex favet Artifici; quare mirabitur Or-
bis?
Cum florum in regno sceptrum quoque
Lilia captent.

XLIX. JOHANNES BAPTISTA
RUELLIUS,

XLIX. JOH. BAPTISTA de RUEL.ANtverpiae natus et educatus, Musicae vocali studia sua primitus dicaverat, donec Moguntiae sub praesidio Domini Caroli Heinrici de Metternich, Capituli Moguntini tum Custodis, mox Archiepiscopi, pro addiscenda Arte pictoria Johanni Thomae, qui Ipenarius vocabatur, subderetur, qui hac in Arte egregia ediderat specimina, et historiarum quidem maiorum potissimum, inter quas in Aede Dominica historia Nativitatis Christi singulariter laudatur. Hoc praeeunte mirum in modum hic noster profecit, ut in pingendis iconibus