Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0504

388

Linke Spalte

ediderit Artis suae specimina, inter quae singularem meretur laudem Fasciculus illius Florum, centum constans foliis, pro informatione studiosae iuventutis admodum proficuus. Cui adhuc aliud adiciet opus de variis insectis atque erucis, cum illorum transmutatione in papiliones, ciborumque generibus et proprietatibus, typis aeneis mox publicandum: quae omnia de magno illius iudicio testimonia edunt luculentissima.

LIV. GOTHOFREDUS LEYGE-
BEN Saxo,

LIV. GODOFREDUS LEYGEBEN.SCulptor in re ferraria insignis, cui cerae loco indomitum illud metallum subditur, ita ut ex integra quadam massa, omnia efformet, quaecunque sibi proposuit. Sic enim exempli gratia, e massa quadam ferrea sexaginta septem pondo pendente, mallei caelique beneficio S. Georgii efformabat figuram equestrem, gladio evaginato septicipitem atque alatum interficientem Draconem, ita ut capita omnia discretim agnoscerentur, quae Leonis, Ursi, Canis, Cameli, Lupi, Asini et Suis erant. Vultus autem iconem referebat Caroli II. Magnae Britanniae Regis genuina similitudine conspicuam. Sic pellis quoque, pilique Equi tanta nitebant proprietate, ut nulla ibi asperitas sed politissima omnia, ita tamen ut et venae accurate discerni, ephippiumque et phalerae nulla emendatione corrigi possent. Sic et capulos elaborat pro gladiis, ensibus, sclopetis, clunaclis venatoriis, cultris, nec non columnas palmatas cum statuis et similia cum admiratione spectantium: unde in magna quoque gratia Serenissimi Electoris Brandenburgici Berolini vivit. Ubi filius eius natu maior Ferdinandus, in Architectura militari a servitiis est Electori; cum minor interea Lipsiae apud Erasmum Lutherum pictoriam discat Artem.

LV. GERHARDUS de LAI-
RESSE,

LV. GERHARD de LAIRESSE.PAtriam habet Leodium, qua ex Urbe plurimi exorti sunt tam in Pictura, quam in Sculptura et Architectura Artifices, nempe Lambertus Suavius Praeceptor Francisci Floris; Theodorus et Israel de Bry; Michael Natalis; Bartolettus et tandem Regnerus Lairessius, pictor haud infimi ordinis, Gerhardi nostri Pater: qui filium hunc suum ad studia primum, et inprimis ad Poesin atque Musicam, deinde ad Diagraphicen et Pictoriam applicuit; qui etiam, quod non tantum paterna uteretur manuductione, sed insignia etiam in Altaribus quorundam Coenobiorum Vallis nimirum Benedictae; S. Ursulae; Angelorum etc. ante oculos haberet exempla, miros statim faciebat progressus, ita ut vix quattuor decim

Rechte Spalte

vel quindecim annos natus iam Bartolettum sibi imitandum proponeret; quem in finem Autores quoque pervolvebat optimos, noctuque et interdiu hisce studiis invigilabat. Hinc in Iconicis statim picturis specimina edebat singularia; inter quae Effigies Reverendissimi Abbatis ad S. Honorium, Natalis, et alia partim apud Cancellarium; partim apud Celium et Rossium Consules; nec non Baronissam Lindanam, eiusque Amitam similesque extantia: quibus laudem sibi comparabat maximam, nummosque colligebat haud paucos.

Opera eius.Interea instituto ad Serenissimum Electorem Coloniensem itinere, Aquisgrani in transitu pro templo S. Ursulae martyrium istius Virginis pingebat viventis quantitate, cum invidia omnium illius loci Pictorum incredibili: cum iuvenis tantum esset viginti annorum. Unde Patriam repetens picturis variis pecuniam lucrabatur immensam, quam tamen ubertim iterum profundebat, cum non tantum vestium varios excogitaret modos, et in specie quae utroque latere gestari possent, ita ut unica quandoque die horis antemeridianis Aurorae, pomeridianis caelestino colore superbiret: sed limbos quoque sibi pingeret denticulares pro linteaminibus, in tela subtilissima, partim foliorum gyris, partim historiis inusitato luxu decoros, ut nemo idem imitari auderet. Cumque et cantu simul excelleret et fidibus, hinc consortia continuata, Amorumque simul illecebrae sumtus, ab ipso exigebant haud exiguos. Interim feminam amabat, peregrinam quidem parumque honestam, sed forma insignem admodum, cuius retibus adeo illa queabatur, ut regressum experiretur difficillimum: unde ad evitandos ulteriores prostibuli nexus, clam abiens, haud parvo temporis spatio patriam deserebat. Redux tamen in maius adhuc incidebat periculum, quod, mutato in vindictam amore, meretrix cum sorore cultris eum impeteret, iugulumque ipsi vulneraret, maiora etiam ausa, nisi gladio ab ipso fugata asylum tandem reperisset officinam pharmacopolii cuiusdam. Quibus commotus matrimonium tandem inibat cum quadam cognata sua, cum qua dehinc clanculum Amstelodamum discedens, securitati suae prospiciebat: ubi adhuc degit, multoque ab omnibus ob insignem Artis suae praestantiam morumque honestatem, colitur honore.

Leodii interea non icones tantum confecerat plurimas, sed inter alia Tabulam quandam ad S. Ursulam, de Poenitentia S. Augustini, deque illius Baptismo aliam, viventium magnitudine ambas, multa arte notabiles.

Cum autem eodem tempore non tantum ob gestum cum Anglis bellum, sed et ob pestiferum