387
admodum excelleret. Unde Viventium magnitudine pinxit Serenissimum Electorem Palatinum, et Serenissimum illius filium Principem, nec non Serenissimam Coniugem Regia ortam prosapia: porro Electorem quoque Moguntinum demortuum; item Celsissimum Principem Episcopum Herbipolitanum, cum variis Magnatibus aliis, in quibus omnibus magno semper usus est iudicio, miraque in similitudine felicitate. Nunc autem Herbipoli sedem sibi delegit, quae Patria quondam fuit Huberti Goltzii, de quo suo loco.
L. BARTOLETTUS FLAMALIUS
Pictor,
L. BARTOLET FLAMAEL,LEodii natus, in diagraphicis a teneris exercebatur, unde perlustrata Italia, Romae ad summum in Arte sua adspirabat cacumen. Abhinc cum in patriam remeaturus esset, Parisiis detentus a Rege, in pingendis historiis nonnullis maioribus singularia edidit specimina, in quibus et affectuum argutia, et diagraphices elegantia, et Antiquitatis notitia, cum ipsa naturae expressione summa cum spectantium admiratione elucescebant: ut propterea a Belgis quoque Raphael Belgicus vocaretur. Istamque laudem suam, profecto inter summas numerandam, in Patria dehinc solertissime propagavit; pictis, pro Electoribus quibusdam, aliisque Graphicophilis, historiis variis colore potissimum oleario, in quibus ubique temporum et nationum exacta observavit discrimina. Quibus et specimina adiecit Architectonica et diagraphica singularia, in quibus nihil fortuiti, nihil levi brachio adiecti, sed iudiciosa et acutissima omnia, ut Effigiem illius propterea Tabula nostra 6. exhibere commoti simus.
LI. CLAUDIUS ALBERTUS
SEVINIUS,
LI. CLAUDIUS ALBERTUS SEVIN.BRuxellis cum natus esset, Patrinos habuit Celsissimum Principem de Ligny etc. et Marchionissam de S. Martino, a quibus ad Pictoriam applicitus, tantopere profecit, ut picturis tam maioribus quam minoribus mox inclaresceret: quare et in Regiis tam Angliae quam Sueciae Aulis opera elaboravit plurima, pinacothecis illorum locorum inserta. Sed et iconibus excellebat, et quidem gummati generis potissimum, quod Exempla testantur Cardinalis Landgravii Hassiae, nec non Archiepiscopi Mechliniensis, aliorumque in Aula Bruxellensi, ubi hic larem habebat, plurimorum. Sic et tabulam quandam ibidem pro Altari magno egregie expinxit, nativitatem Salvatoris referentem, ut fama illius indies excresceret. Donec tandem anno Christi 1676. cum Jubilaei gratia Romam commigrasset, die Maii 29. ibidem vitam
cum morte commutaret. Cumque Echo ibidem appellaretur, in debitum illius honorem hoc post obitum eius compositum fuit carmen:
Carmen in eius obitum.Heu Dea conqueritur vocis lacriman-
tis imago!
Claudius it Romam; num remeabit?
abit.
Ne Libitina vocet vereor? reor, anxia cla-
mat.
An se famosum reddere sperat? e-
rat.
An Romae Nomen retulit? tulit. An fuit
Echo?
Echo. Quam cito vox deperit? illa pe-
rit.
An veterum mores imitatus in arte relu-
xit?
Luxit. Et ars tabulis irradiat? ra-
diat.
Italicae graphices tetigitne cacumen? acu-
men.
Ars illi famam vicit? et icit, ait.
Claruit in rebus minimis? nimis! anne ta-
bellis?
Bellis. An palmam promeruit? me-
ruit.
Insignis? signis. Quam dignus vivere! ve-
re!
Nonne mori e patria poenituit? ni-
tuit.
An iubar eximium appellem? respondet:
Apellem.
Illane Sevino gloria debita? ita.
LII. N. WAGNERUS Norin-
bergensis,
LIII.LII. N. WAGNER Noricus.DIscipulus celeberrimi Juvenelli, post tyrocinia absoluta Italiam frequentavit, et Romam in specie, ubi in conficiendis iconibus, pingendisque historiis egregie inclaruit, quam laudem Architecturae studio aliisque Artibus cumulavit. Unde in Aulam Palatinam Heidelbergensem vocatus, specimina ibidem edidit clarissima: praesertim sub introitum Principissae Regiae Danicae, eiusque cum Serenissimo Principe Carolo connubium, ubi Arcum quendam triumphalem octoginta pedum altitudine conspicuum, ab ipso Serenissimo Electore inventum, variis condecoravit Emblematibus, quae publicis dehinc typis edita sunt. Sed et picturis iconicis apud Magnates varios, et praesertim in Serenissima domo Hassiaca Darmstadiana magnam assecutus est famam, quam in hodiernum usque diem ulteriori semper magis magisque confirmat experientia.
LIII. MARIA SIBYLLA GRAVIA,
Francofurtensis,
LIII. MARIA SIBYLLA GRAEVINA Nobis iam supra uberius collaudata est; quibus id adhuc subnectimus, quod iam dum Norinbergae habitet, varia quoque