389
contagii virus Artium favor nimium quantum tepesceret, et ipse Ultraiecti in transitu non morbo solum corriperetur contagioso, sed uxoris quoque impediretur puerperio, interea autem peregrinis hisce in oris, nec linguae commercio commode uti posset, adeoque haud parva premeretur necessitatis extremitate: Artis tamen, et DEI, mox iterum emergebat auxilio. Quamprimum enim vires paululum recollegisset, pictam quandam a sese tabulam loco illo exponebat publico, ubi picturae venales conspici solent. Quae cum ab omnibus mire probaretur, tertia mox abhinc die emtorem reperiebat Dominum Hooftium Amstelodamensem: quo commendante paulo post Amstelodamum vocabatur, ubi adhuc continuatis Artis huius Opera eius alia. occupatur exercitiis; cum opera eius ab omnibus expetantur Magnatibus, et in specie a Serenissimo Electore Brandenburgico, nec non Coloniensi; Principe item Auriaco, et omnibus Graphicophilis Batavis. In specie autem tabula quaedam illius de Heliodoro thesaurum templi Hierosolymitani abrepturo multis argutiis referta, apud Dn. Petrum Honton Amstelodami extat. Duas deinde pinxit de Cleopatra et Marco Antonio historias in Angliam transmissas. Item Ulyssis et Calypsus fabulam, quae apud Dn. Kerkringium asservatur. Extat et historia illius de Stratonica: nec non opus quadraginta pedes longum de triumpho Pauli Aemilii, quod apud Dn. Pancratium Consulem conspicitur, typis aeneis vulgandum. Deinde viventium magnitudine multa pingebat, sculpturis e marmore candido operis anaglyphici semipleni, quae cum admiratione spectantium adhuc apud Dn. F. Deflinium existunt, cum pluribus tabulis aliis: quales et frater illius Dn. Gisbertus Deflinius possidet. Praeterea pro Serenissimo Principe Auriaco Sousdiki Oecum exornavit maiorem, expicto toto fornice admirando ornamentorum genere. Sic Amstelodami quoque novum picturis Theatrum condecoravit. Adhuc alia illius tabula mortem Germanici exhibet, qui filius erat Tiberii, quam apud Dn. Christophorum Swollanum Postarum Magistrum spectare licet.
Vita eius civilis.In vita civili comis est, Musicesque fautor, cui hebdomadatim unum tribuit diem: hybernas autem noctes inventionibus insumit historicis, aere dehinc eroso exhibendis, quo in genere elegantissima utitur methodo, quae laude speciali minime indiget, cum ipsa per se opera in omni parte sua perfectionem spirent, praxinque simul et theoriam plenariam, praesertim quoad Antiquitatis peritiam, Architecturae culturam, subdialium elegantiam, Scaenographiae symmetriam, ornamentorumque plenitudinem prae se ferant.
Typi ipsius aenei argumentis prodiere variis: inter quae Josephi a fratribus agnitus in folio, Salomon unctus in folio. Timor Domini a Minerva seu Virtute contra invidiam defensus, adiecto hoc Lemmate: Una et Eadem. Devotio necessitate promota, adiectis his verbis: Ubi necessitas speranda Benignitas. Endymion a Diana ad Lunae lumen visitatus. Immoderatum Dulce-Amarum. Liquor Bacchi. Silenus dormiens, cum Lemmate: Vinum cautis innocuum. Sapientia Unigentia Dei Maximi. Beata Teresia. Parcere subiectis et debellare superbos. Venus Aeneam ardente nunc Troia, e somno exsuscitans. Batavia a Wilhelmo Principe Auriaco liberata. Hercules Harpyias, Hydramque ex horto Batavo expellens; eadem magnitudine omnes. Bacchanalia maiori forma. Sophonisbe. Semiramis Leonum venationi insistens. Argumentum istius dicti: Quem Mars nunquam, vicit Venus. Mars a Mercurio admonitus, ut Venerem caveat. Venus Aeneae, arma nova offerens. Quattuor anni tempora. Cum pluribus minoribus aliis ex Ovidio, Virgilio, aliisque adinventa.
Tanto igitur Artifici iconem propriam tabula nostra 7. dicare praesumsimus, pro merita laudum illius immarcescibilium coronide.
LVI. GALILAEUS GALI-
LAEI.
LVI. GALILAEUS GALILAEUS.GAlilaeus Galilaeus (Jano Nicio Erithraeo teste) Florentiae nobili ac vetere prosapia, clarissimum solis iubar adiit, atque umbris similes in eo maculas deprehendit; latos in Luna campos et colles et valles inspexit, novas etiam in aethereis siderum orbibus stellas invenit; quas Mediceas, ex Principum suorum cognomine, appellavit. Cum olim Patavio, ubi octingentorum aureorum stipendio mathematicas disciplinas iuventuti tradebat, venisset Venetias, admonitus est a quodam patricii ordinis viro, in Germania inventum esse oculare, quod res quantumvis remotissimas ea, qua essent magnitudine, aspicienti subicieret, ille, simul ac domum se recepit, fistulae plumbeae, ex organo detractae, vitreos varii generis orbes ad certum intervallum accommodavit; unde eventum sibi ex sententia processisse cognoscens, eius ocularis periculum in turri campanaria S. Marci fecit. Hinc notum erat omnibus, ocularis a se inventi ope, novas in caelo stellas orbesque omnibus ante saeculis, obstructas ac reconditas, esse detectas; quare et elegantissimus ille Nuncii Siderei titulo inscriptus ab eo liber exierat. Hac fama compulsus Magnus Etruriae Dux accersivit eum Pisas; ut mathematicarum artium Doctoris nomine, centenos singulis mensibus nummos