390
argenteos magnos, quos laminas vocant, acciperet; alterum vero artis suae vicarium sibi substitueret: Quapropter nullius rei egens, complures pertinentes ad Mathematicam libros composuit; et in his Dialogum de Systemate mundi, in quo praeclaram suam de terrae, circa caeli orbes, nullo agitatos motu, conversione sententiam aperuit; quamvis postea Romam evocatus, a Quaesitoribus fidei palinodiam canere coactus sit. Quattuor ferme et octuaginta complevit annos, quorum postremos, luminibus orbatus, in tenebris vixit: Obiit in villa agri Florentini, cuius fines ne excederet, Quaesitorum fidei sententia cautum fuit. Part. I. Pinacothecae imaginum illustrium, num. CLIII. Magni igitur Viri illius memoria me admonet, quam familiariter ac benigne hoc ipso, Romae, cum Inquisitionis negotio inibi vacaret, usus sim, in Palatio Mediceo; quod omnis antiquitatis verum armamentarium, et rarissimarum rerum singulare theatrum tunc erat: Hic enim Opticae simul ac Geometriae studiis summopere oblectatus, ab illustri doctore ac magistro ea didici, quae universus orbis splendide mecum ignorabat; Quid multa? per tubum, in cubiculo suo ad Lunam haud difficulter directum, montes et valles, et silvas, et regiones, et lucem et umbram, et omnia ad oculum ostendit. Hic mihi habitus ab Eo honor, ut imaginem Ipsius debitis vicissim honoribus colerem, stimulator et concitator fuit.
LVII. JOHANNES HEINRICUS
ROOSIUS,
LVII. JOHANNES HEINRICUS ROSS.OTterbergi in Palatinatu inferiore natus est anno 1631. ipso Michaelis festo, Patre Tectoriae Artis opifice; unde ob tumultus bellicos fugatis parentibus et post trienne in Urbe Cliviae, cui Vesalia inferior nomen est, exilium anno 1640. Amstelodamum delatis, ad Pictoriam hic tandem anno 1647. applicitus est, sub informatione Juliani du Gardeyn pictore historiarum satis claro: a quo transactis tyrocinii annis ad Cornelium de Bey pictorem subdialium iudiciosissimum concessit, ubi in picturis campestribus adeo profecit, ut nunc, ceu Rosa in Viridario Artis nostrae multo cum splendore floreat, picturaeque eius in pinacothecis Caesareis, Regiis, Ducalibus, aliorumque Graphicophilorum magni aestimentur. Opera eius. Varia enim subdialibus suis inserere solet animalia, quasi vivida, ut integras quandoque Boum, ovium, Equorum, Caprarumque greges, utroque sexu notabiles uno in campo exhibeat, quem tuguriis simul ruralibus, Ruinis, arboribus, montibus, cataractis, nec non pro re nata figuris quoque humanis tam argute exornat, ut incomparabilem dicere queas: cuius egregium
nuper adhuc edidit exemplum in magna quadam tabula, Domino Johanni Fragneau nostrati Graphicophilo maximo transmissa, in qua omnes argutiarum subdialium characteres cum admiratione cumulatae spectantur.
Adde quod et iconibus clareat, et Effigiem Electoris Moguntini defuncti viventis magnitudine ad genua usque cum laude confecerit, pro quo labore, ultra proemium torque etiam donatus est aureo, numismate mnemonico insignito: qualia munera ab aliis quoque Principibus aliquoties accepit. Subdialia tamen primarium ipsius sunt talentum; quae etiam Francofurto ad Moenum, ubi nunc larem habet, frequenter in Angliam, Galliam, atque Italiam transferuntur: ut Effigies eius inter alios artifices nostros Tabula operis nostri 7. locum merito invenerit.
LIII.LVIII. THEODORUS ROO-
SIUS,
LVIII. THEODORUS ROSE.PRaememorato fratre septennio minor natusqueVesaliae, quae inferior dicitur, anno 1638. mense Septembri, a teneris quasi, sua sponte ad Diagraphicen tractus est, unde anno aetatis duodecimo in informationem traditus est Cornelio de Bey, qui eundem, quod delineandi exercitia iam satis tractasset, tertio statim mense ad colores admisit, quos tanto etiam fervore tractavit, ut absoluto altero tyrocinii anno cum parentibus anno 1653. in patriam remeare potuerit. Ubi cum manuducente fratre ad ulteriora progressus esset, Moguntiae primum in societate fratris pro Opera eius. coenobio quodam nonnulla elaboravit: deinde a Serenissimo Principe Ernesto Landgravio Hassiae vocati Rheinfelsiae, per triennium substiterunt, exercitiis pictoriis magis semper magisque invigilantes, vitaque aulica a proposito suo minime abstracti. Cum autem an. 1657. frater natu maior in urbe Sancti Goari matrimonium iniisset, hic noster sequenti anno Manheimium abiit, ubi Tribunos civicos trium cohortum pedestrium egregia inventione in tabula exhibuit, quae ibidem in Curia adhuc spectatur. Istoque labore tantopere delectatus est Serenissimus Elector Palatinus, ut viginti Imperialibus pictorem donaret: hoc munere usque adeo excitatum, ut sepositis omnibus iuvenilis aetatis vanitatibus, artem suam summa cum laude excoleret, et in iconicis potissimum ad fastigium properaret. Argentoratum igitur concedens, ubi adhuc habitat, Academiam instituit Diagraphicam, cuius beneficio docendo semper factus perfectior, per vicinas statim innotuit Aulas, Veldentiana scilicet, Birckenfeldiana, Badensi, Hanoviana, Leiningensi, Nassovica etc. ubi absolutis feliciter picturis iconicis variis, ultra proemia