Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0510

392

Linke Spalte

octingentis, imo mille coemtae erant florenis.

Tandem in Angliam hi fratres profecti, Icones tam Regis quam Reginae, totiusque familiae Regiae elaborabant, et summa quidem cum laude. Alter enim fratrum Zacharias in Architectura, subdialibusque et immotis ad consummatam properat perfectionem. Cumque uterque civilitate morum singulari polleat, Magnates plurimi et Graphicophili innumeri conspectis illorum operibus Effigies suas ab illis confieri desiderant. Inter quas nuper ad me delata fuit Effigies Serenissimi Principis et Marchionis Brandenburgici Onolzbacensis Londini viventis magnitudine picta, quae egregie et cum omni boni Artificis qualitate expolita erat. Unde et his locum inter Artifices laudatissimos in tabula nostra 8. tribuere volui.

LXIII. NICOLAUS REGNIERIUS
MABUSAEUS.

LXIII. NICOLAUS REGNIERIUS MABUSAEUS.FActo apud Abrahamum Jansonium initio Antverpiae artem pictoriam didicit. Positis autem fundamentis in Italiam sese contulit, ibidemque primo methodum Sectatus est Bartholomaei Manfredi, cumque exinde Romae laudes sibi acquisiverit non contemnendas, famosissimus ille Virtutis amator Marchio Vincentius Justiniani pro Domestico recepit, ubi imagines dimidiatas, cum variis iocantium conventiculis, ut et Historias sacras et profanas, iuxta viva exemplaria elaboravit. Venetiis tandem Larem fixit, ubi in picturis Iconicis excellens animam efflavit. Vir fuit magnae civilitatis et integritatis vitae, qui inter alia memorabilia Venetiis in templo Tolentinorum Sancti Caetani, et in templo S. Lucae, S. Ludovici Galliarum Regis, nec non S. Margarithae et S. Ceciliae effigies, cum aliis hinc inde laudatissimis operibus reliquit.

LXIV. DAVID LOGGAN Londinen-
sis, Chalcographus,

LXIV. DAVID LOGGAN Londinensis.PAtria Gedanensis, patrem Scoto-Britannum habuit ; Gedani celeberrimo artis scalptoriae magistro, Wilh. Hundio per integrum quadriennium feliciter usus est: Hoc ipso vita excedente iter ad Amstelodamum direxit, ut studium suum perpoliret atque conficeret; ab haud inglorio artifice Crispino de Pas tam diu eruditus, donec itinerum suorum ratione habita, (cum anni septem interfluxissent) sese in regnum Angliae traiceret; iter in Galliam simul ac Italiam facere instituens. Sed ita Dei fatum ordinavit, ut Londini statio sua tunc placeret, et primitus Cromwelli Protectoris imagine in summam statim gloriam veniret. Postquam vero annus pestilens erat urbi, in agros evasit; dein Oxonium concessit,

Rechte Spalte

suisque sumtibus cuncta inibi Musarum palatia aeri incidit; ab Illustri hac Academia, omnium artium matre, et scientiarum Regina, honorarium quotannis stipendium accepit, Londinumque repetiit; quanquam Chalcographus Academiae eiusdem ordinarius, cuius laudes opus quoddam ebuccinat, quod ab ipso Oxonia illustrata vocatur, quadraginta quattuor plagulis editum, typisque aeneis praefigurans Topographiam duplicem totius tractus atque Urbis, una cum istius ichnographia; deinde Frontispicium Academiae proprie dictae, cum omnibus illius Auditoriis: porro Bibliothecam publicam; Theatrum novum Sheltonianum (ob conventus Academicos et Typographiam incomparabilem celebratissimum:) vestitum Academicum; Templum Urbanum ad D. Virginem; Hortum Medicum; Collegium Universitatis commune; nec non Collegia sequentia, Balliolense; Mertonense; Exoniense; Orielense; Reginense; Novum; B. Mariae de Winton; Lincolniense; Omnium Animarum; B. Mariae Magdalenae; Aenei Nasi; Corporis Christi; Aedis Christi; SS. Trinitatis; Johannis Baptistae; Jesu; Wadhamense; Pembrodianum; S. Albani. Porro et Aulas quasdam paulo minores, ut sunt Cervina; S. Edmundi; B. Mariae Virginis; B. Mariae Magdalenae et Glocestrensis, una cum Hospitio novo. In quibus omnibus non symmetria tantum cum omnibus solidioris Architecturae regulis; sed elegantia quoque sculpturae tam rara elucescit, ut simile quid oculis usurpasse vix meminerim. Quod amussitatum ac consummatissimum opus cum Magnae Britanniae Regi, Domino suo Clementissimo, nuncupasset, magnam quoque gratiam, maiorem tamen animum induit; ut Regiae etiam Academiae (sic enim Cantabrigiensis iure ac merito suo vocatur) Collegia et Aulas caelo suo in aere efficeret: Tres partes illius absolutae iam sunt, quibus summam manum mox adiciet. Denique illustrium, familiariumque virorum capita et summa pectoris, velut alter Apelles, politissima arte perficit; nec colorum varietate, sed cerussae (quam falsum plumbum appellant vulgo) simplicitate humanas species celerrime effingit: Unicum illud documentum, quod novissime Urbi Norinbergae dedit, artis huius cultores, admiratione obstupefacti, more adorantium, omnes venerantur!

LXV. JANUS LUTMA Amsteloda-
mensis,

LXV. JANUS LUTMA Pater.ARgyropoeus fuit artificiosissimus, Pauli Vianensis discipulus, in anaglyphicis semiplenis argenteis admirabilis, qui anno aetatis 85. obiit. Eiusdem autem filius etiam vocabatur