Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0509

391

Linke Spalte

ordinaria, muneribus quoque plerumque donatus est singularibus. Quo successu etiam Principissae Electoralis Palatinae elaboravit effigiem, cum Duci nuberet Aurelianensi, muneratusque similiter fuit Effigie Electorali aurea. Nuper autem cum per septem menses in Aula Wirtenbergica Stutgardiana octo pinxisset icones viventium quantitate, praeter mercedem et munera specialia, titulo quoque honoratus est Pictoris Wirtenbergici Aulici. Cumque et durante bello nupero Gallico a variis Praefectis militaribus utriusque Exercitus ad pingendas passim Effigies evocatus esset, hinc facta nuper Argentoratensium deditione, ingressisque in Urbem Gallis, prae ceteris civibus immunitate confestim donatus est tam hospitiorum, quam aliorum onerum. Revera enim, quamvis ipse sit modestissimus, laudes eius paucis absolvi haud possunt lineis; cum non tantum in diagraphicis fundamento nitatur solido, sed et colores adhibeat omnino naturales vereque stabiles, gratiaque polleat singulari, et similitudine ad ipsam accedat vitam. Unde effigiem eius tabulae nostrae 7. inserere nulli dubitavimus.

LIX. ATHANASIUS KIRCHE-
RUS,

LIX. ATHANASIUS KIRCHERUS.AThanasius Kircher S. J. natione Germanus, patria Fuldensis, Philosophiae Moralis, Matheseos, Linguarum Hebraeae et Syrae in Academia Herbipolensi Professor; inde per tempestatem a Suecis concitatam eiectus, in Galliam concessit, et Avenione easdem facultates explicuit. Deinde totus Romae in communem utilitatem intentus, in Aegyptiacam, et ceteras Orientales linguas, in lucem proferendas incubuit. Erat, ut ipse de se scribit, vera artium et scientiarum simia; et nunc geometram egit, modo geographum, iam mechanicum et nautam, saepe magum et astronomum, subinde philosophum et medicum, imo theologum. Edidit Artem Magnesiam, Horologiam novam specularem, Prodronum Coptum sive Aegyptiacum, Thesaurum linguae Coptae, Speculam Melitensem Encyclicam, Oedipum Aegyptiacum, Opus de Combinatoria arte, Obeliscum Pamphylium, Oedipum, Mundum Subterraneum, Chinam, Musurgiam, Archetypon Principis Christiani; et plura alia, quae recenset Phil. Alegambe in Bibliotheca Scriptorum S. J. fol. 48. et 49. Fatis concessit anno 1680. sub finem Novembris. Multae industriae et magni laboris vir ille tantum evigilavit in studio mathematico, ut maximo ingenio (quod in Illo summum erat) gratia omnino habenda videatur. Hoc, inquam duce, thermas Diocletiani, face praevia, sed adverso lemurum spiritu extincta, tandem ingressus sum; ut ex ipsis ruderibus prisca regiae huius architecturae

Rechte Spalte

fundamina diligenter inspicerem, et animo partes omnes perlustrarem. Quapropter Illius effigiem simulacrumque Tab. 7. servare, grato ac familiari homine haud indignum fore existimavi.

LX. SUSANNA SANDRARTIA,
Norinbergensis,

LX. SUSANNA de SANDRART.VIrgo viginti annorum Jacobi Sandrarti filia, Norinbergae, quae bonarum Artium merito Mater dicitur, nata, non ad alias solum educata est virtutes tam civiles quam oeconomicas, sed et in diagraphicis usque adeo exercitata; ut Chalcographiam rosoriam felicissime excolat, partim subdialia, partim aedificia, et ornamenta similia, partim etiam historias elegantissime et promtissime expediens. Ne autem ob consanguinitatis vinculum assentandi me arguat suspicio, Lectorem ad ipsa illius remitto opuscula, qualia sunt, Figurae Veteris et Novi Testamenti; Fontana quaedam Romana; Libellus de Zophoris et Trabeationibus modernis; Libellus de Ornamentis Romanis; Sex opera hydraulica in hortis quibusdam Cryptisque Italicis prosilientia; Libellus de Vasis antiquorum, eorumque ornamentis; Libellus de Vasis modernis et ornamentis eorundem; Libellus de Gyris foliorum, encarpisque et similibus elevatis, planis atque arcuatis: et in specie typi duo aenei, operi huic nostro inserti, de Nova nupta in thalamo geniali iuxta ritum antiquorum Romanorum exhibita: quae omnia quid ingenii hic lateat, abundantissime testabuntur.

LXI. et LXII. JOHANNES ZACHA-
RIAS et GODOFREDUS KNEL-
LERI Fratres,

LXI. et LXII. JOHANNES ZACHARIAS et GODOFREDUS KNELLERI.LUbecae nati post absoluta in arte pictoria tyrocinia Bataviam primo, deinde Italiam, visitarunt, ubi Godofredus picturas historicas viventium mole exhibendas amplexus, icones simul excolebat, in quibus tam quoad veritatem, quam quoad colorum gratiam mira praestabat: quo in genere etiam exempla quaedam in transitu Norinbergae reliquit laudatissima. In patriam igitur regressus, Hamburgi primum magna quadam in tabula Icones Domini Jacobi de le Boe, uxorisque eius et liberorum omnium expingebat, quo opere famam assecutus est maximam: quod hic non ipse tantum Graphicophilus esset insignis, sed et haereditate fratris sui Slvii Medicinae Doctoris et Professoris in Academia Lugdunensi celeberrimi, Technophili pariter prudentissimi, magna ditior factus esset picturarum rarissimarum copia, quarum aliquae ab incomparabili Gerardo Dau, quin et Miresio elaboratae vix palmum exaequantes sexcentis,