Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0513

393

Linke Spalte

LXVI. JANUS LUTMA,

LXVI. JANUS LUTMA.QUi non tantum paternam artem examussim excoluerat, sed novum genus Chalcographicum adinvenit, quod opus mallei vocavit. Quemadmodum enim Chalcographia caelo acuto sulcos e cupro eruit; sic isto in genere laminae aeneae imponitur cestrum, quod malleolo pecutitur, typumque aeri imprimit, qui in charta non aliter apparet, quam sculptura ordinaria, sed multo mitior atque gratior. Istoque genere hic noster viventis quasi magnitudine exhibuit Effigiem Oratoris illius celeberrimi P.C. Hoofdii Amstelodamensis, cum hac subscriptione: ALTER TACITUS. OPUS MALLEI PER JANUM LUTMA. Eodemque modo etiam elaboravit Effigiem Clarissimi J. VONDELII, adiectis Apollinis lyra, cygnoque cantante, et hoc lemmate: OLOR BATAVUS. Tertio Patris sui quoque iconem sic edidit cum nomine: JANUS LUTMA. Et tandem Effigiem similiter propriam, cum hac inscriptione: JANUS LUTMA BATAVUS, per se, opere mallei, 1681. Quae omnia tantum prae se ferunt ingenii acumen, manusque promtitudinem, ut vix sufficiat, si Antecessores praecellere dicatur omnes.

LXVII. JACOBUS
DENYSIUS.

LXVII. JACOBUS DENYS.NAtus est Antverpiae an. 1645. Discipulsque fuit celeberrimi illius Erasmi Quellini. Post tyrocinia sua instituto in Italiam itinere miros inibi faciebat progressus, ut revera in arte sua prae multis excelleret. Venetiis apographa plurimarum faciebat tabularum Pauli Veronensis, Tintoreti, Titiani et aliorum: progressusque Roman per integrum triennium non diagraphices saltem exercitia iuxta Statuas antiquas continuabat, sed et Raphaelis opera longe inter modernos celeberrima in apographa reducebat, multaque imitabatur industria.

Dehinc Neapoli quoque aliquandiu degebat, Romamque primo reversus, mox Bononiam petebat, ubi iterum pulcherrima Guidonis Rheni transumebat opera, nec non Caracii et Dominichini: prout et Parmae Corregianas, et Mantuae Julii Romani tabulas in usum suum transferebat; ubi et ad ministeria Serenissimae Archiducissae Mantuanae pictoria admittebatur, missusque ab hac ad Magnum Florentiae Ducem, icones conficiebat totius illius Serenissimae familiae egregias, muneratus propterea numismate Ducali et torque aureo cum Effigie.

Opera eius.Mantuam porro redux plurimas pingebat historias pro diversis illius Palatii Conclavibus, nec non icones et tabulas altarium

Rechte Spalte

haud paucas. Transactis autem quattuordecim in Italia annis, impetrataque tandem a Serenissima Patrona in patriam redeundi venia cum testimonialibus, salvoque conductu, Antverpiam denique feliciter redibat: ubi iconibus mox tantopere inclarescebat, ut et Effigiem Ducis Parmensis cum laude conficeret, et ab hoc Bruxellas invitaretur, ad elaboranda ibidem in Aula Brabantina opera varia, in quibus etiam tanta usus est felicitate, ut gloriam sibi compararet inter omnes huius saeculi Graphicophilos maximam. Iconem eius Tab. 8. repraesentat.

LXVIII. GABRIEL GRUPELLO.

LXVIII. GABRIEL GRUPELLO.DE prosapia quadam Italica Bruxellis natus est, et ad statuariam applicitus Praeceptore usus est celeberrimo illo Sculptore Antverpiensi Arto Quellino: e cuius Schola dimissus, et quidem cum singulari perfectione, Parisios abiit, ubi ad opera magni nominis varie adhibebatur, donec tandem Bruxellis sedem sibi eligeret. Hic artem iam exercet sculptoriam successu admirando, approbantibus opera eius ad stuporem usque omnibus spectantibus. Inter haec prae ceteris magnam meretur laudem statua quaedam lapidea, Fidei symbolum prae se ferens, cuius venustate omnes quasi in admirationem rapiuntur. Sic pro Domo Piscatorum statuam quoque sculpsit Neptuni, ut et Thetydis; cum curiosis quibusdam aliis; quae omnia tam sunt consummata, ut opera eius specimina perfectionis dici soleant. Sic maxima pars templorum pulcherrimis illius nitet sculpturis, statuis, effigiebus, et monumentis sepulchralibus magnificentissimis, e quibus omnibus insignis elucet artis eius excellentia. Imo tanta est illius peritia, ut unice quasi nunc requiratur solus, unde tam ampla nomini eius exsurgit celebritas, ut perennantes illius laudes cum admiratione propagatura sit omnis posteritas. Iconem eius tabula nostra 8. exprimit.

LXIX. MICHAEL WILLMANNUS
Pictor Libusiensis,

LXIX. MICHAEL WILLMANNUS Pictor Libusiensis.CUius laudes, antequam finem huic operi imponam, fortuna favente, adhuc subnectere licuit, natus est an. 1630. in Electorali Prussiae Metropoli Regiomontana. Patre Petro Willmanno, pictore haud ex infimis. Dumque naturali quadam ad Picturam ferretur inclinatione, a primis statim adolescentiae annis colore tam oleario quam aquario promtissimi edidit ingenii sui specimina, ita ut anno aetatis suae vigesimo omnes fere patriae Artifices longo Itinera eius. post se relinqueret intervallo. Cumque ad acquirendam maiorem in Arte peritiam in Hollandiam, et potissimum Amstelodamum