Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0514

394

Linke Spalte

se reciperet, insignia ibidem fervoris sui incrementa persensit non visitatis tantum illius loci Artificibus; sed et perlustratis operibus in eadem Urbe celeberrimis variis. Sic enim repletum est Admirandum hoc Europae Emporium omnigena artificiosissimarum Tabularum varietate, ut omnes quasi illius incolae amore Artis nostrae flagrent, et quilibet Graphicophili nomine superbire gestiat; quod nnumerainnumera quasi opera rarissima in pinacothecis hinc inde extantia satis superque testantur.

Quamvis autem informationi Celeberrimi cuiusdam Artificis sese committere minime detrectasset; didactri tamen excessu deterritus, mediorumque penuria impeditus, id quod in Praeceptorem expendere cogeretur, in prototypa impendere statuit: Cumque in Diagraphice iam esset versatissimus, hinc propositis sibi Jacobi Backeri, ut et Rembrandi aliorumque methodis, privato labore, continuatisque noctu et interdiu exercitiis severioribus, victum sibi parare cogebatur, ut Italiam petere hac ratione minime posset. Nec enim Regionem parere Artificem dicebat, nec loca vel itinera longinqua; sed ingenium ipsum atque naturam hominis, a Deo sibi concessam ad Artis propellere culmina, legesque dictare quibusvis optimas. In Polonia tamen et Germania quicquid celebriorum operum extabat, visitare minime negligebat, et in specie in Pinacophylacio Caesareo Pragensi mirum in modum proficiebat: donec peractis integro decennio peregrinationibus Libusii pedem figit. hisce citerioribus, Libusii tandem, qui locus est Silesiae amoenissimus, firmum poneret pedem, ibidemque per opera sua multa arte insignia, sedulitatemque semper ad meliora progressam, famam nominis sui longe lateque disseminaret.

Opera eius.In specie autem pro Serenissimo Electore Brandenburgico magnum quoddam elaborabat Opus de Vulcano cum Cyclopibus suis arma Marti, et clypeum lanceamque Minervae fabricante, fugientibus interea quam lepidissime scintillarum structuras, ustrinaeque foetorem Venere atque Cupidine: quod opus tam gratum fuit Serenissimo Electori, Artis huius Patrono optimo maximo, ut ad varia alia rariora Artificem hunc adhiberet, multis propterea cumulatum muneribus; prout et ab aliis sollicite conquirebantur labores eius: cum et inventione polleat, tanquam historiarum et Poematum lectioni deditissimus, et penicillo sit promtissimus, vitamque et naturalem rerum colorem quam proxime imitetur, multoque vigore lumina exprimat, et universali quodam pingendi studio praemineat.

Vratislaviae in conclavi Senatorio duae visuntur tabulae eius maiores, iudicium nempe Salomonaeum, et iudicium Cambysis.

Rechte Spalte

In templo S. Vincentii Ordinis Praemonstratensium omnia ferme Altaria ab ipso expicta sunt. In Templo illius Urbis Elisabethano, imago S. Elisabethae, et Cena Dominica eiusdem manu similiter elaboratae sunt. In alio quodam templo Salvator noster crucem gestans; Imago S. Apolloniae, et S. Michaelis, opera eius quoque sunt: imo in omnibus fere monasteriis, templis et Palatiis specimina Artis eius extant insignia admodum. Sic in specie pro Illustrissimo Comite Nostitio Cancellario Regni Bohemiae Arcam Noae pictura exhibuit argutissima. In Coenobio Ducali Libusiano, cuius Praesul omnium bonarum Artium merito vocatur promotor, innumera quasi extant illius opera, et inter alia singulari cura elaborati sex Dies Creationis.

Marmor imitatur,Praeterea pro ornamentis Altarium Architectonicis singulari inventione opera lignea dentis beneficio tam eleganter expolire solet, ut marmor exactissime imitetur, tam nigrum, quam fuscum, aliove colore nitens, suisque venis variegatum dexterrime.

Privignus nec non Filia eius in eadem arte florere ncipi untincipiunt.Pro maiori gloriae suae incremento Artifex iste privignum suum Johannem Christophorum Liccam tam sedulo in eadem arte instruxit, ut post sexennium peregrinationis suae ex Italia nunc eundem revocaverit, magnoque progressu ad maiora applicet. Sic et filiam suam Annam Elisabetham Willmanniam, virginem vario virtutum flore decoram, in tenera adhuc aetate sua ad penicillum assuefecit, ut mira iam edat specimina: adeoque magna iam illis in locis efflorescat futurorum progressuum spes. Unde pro debito laudum eius cumulo Iconem quoque ipsius tabula nostra 9. exprimere voluimus.

LXX. LEONHARDUS HECKE-
NAVER;

LXX. LEONHARDUS HECKENAUER. Pater et Filius.AUrifaber est Augustanus, multa celebritate insignis, gloriamque Patriae suae tot artibus clarae mira cumulans industria: ita ut apud omnes fere Magnates atque Principes specimina quaedam Artis eius rariora reperiantur.

Huius filius, Leonhardi quoque nomen habens, cum a teneris statim unguiculis ad diagraphicen ferretur, inque Academia, a me tum temporis in gratiam studiosae iuventutis ibidem erecta, inter primos atque Filius Chalcographus est. optimos numeraretur, ad Chalcographiam sub Bartholomaeo Kiliano sese applicuit; ubi tantopere profecit, ut Italiam atque regiones alias miro progressu visitaret. Finita autem peregrinatione sua in patriam redux connubio ibidem sese firmavit honestissimo, Opera eius. operibusque exhinc inclaruit optimis atque plurimis. Inter quae prae ceteris