395
eminet Effigies Electoris Trevirensis, viventis fere magnitudine sculpta, opus variis genuinae Artis Characteribus ditissimum. Sic pro Volumine etiam nostro de Sculptura veteri admiranda, idem elaboravit Gladiatorem Currentem; nec non Venerem Victricem, et Commodum Imperatorem: item tabulam Iconum 9. in qua sex effigies, interque illas Horneri occurrunt: quae omnia laudibus artificis nostri insigne tribuunt incrementum.
LXXI. FERDINANDUS NEVBER-
GERUS.
LXXI. FERDINANDUS NEVBERGERUS.DAnielis Neubergeri frater; in praecedentibus cum huius vitam descripsimus, a nobis iam commemorandus fuit: quod cum tum temporis casu neglectum sit, iamiam sub finem operis supplendum censuimus. Non minori enim peritia hic clarus fuit, quam praedictus frater eius in Ceras colorare durasque reddere feliciter potuit. Plastica ceraria excelluit: praesertim si artem colorandi ceras spectemus, duritiemque iis conciliandi, quas deinde in effingendis imaginibus atque historiis tanta tractare potuit dexteritate, ut marmor candidum, Achaten, Onychem, Sardonychem, Iaspidem, Lapidem Lazuli, Rubinum; quin et chalybem, ferrumque nec non Opera eius. aurum vel argentum exacte referrent. Praeterea Historias biblicas minores argutissime concinnare solebat, ut anaglypha semiplena vel extantiora, vel plane rotunda exhiberent, figuris plerumque copiosis admodum refertae. Sic et Fabulas poeticas, et historias profanas, et Metamorphoses Ovidianas et similia rariora tanto elaboravit numero, ut multae hic non sufficiant centuriae. In specie autem pro Serenissimo Principe ac Domino Dn. Johanne Friderico Marchione Brandenburgico de familia Onolzbacensi opuscula effinxit plurima artificiosissima, ita ut in Technotheca istius Principis, ceu promotoris omnium liberalium Artium gloriosissimi, rarissimi huius artificis labores asservati reperiantur: cum non tantum Onolzbaci per multos annos pro isto Principe ceras tractaverit, sed et ultimum ibidem clauserit diem; Cumque praeter insignem suam in arte Plastica perfectionem, vitam pariter egerit Liberi eius. honestissimam; hinc vidua quoque eius, cum liberis, et duobus inprimis filiis illius Godofredo et Christophoro, virtutum artiumque paternarum aemulis, Ducali ibidem adhuc fruuntur gratia.
LXXII. GULIELMUS FAITHOR-
NIUS Londinensis,
LXXII. GULIELMUS FAITHORNE Chalcographus.CHalcographorum Londinensium famigeratissimorum haud postremus, cum laude hic quoque nominandus est, non ob
caeli tantum gratiam, sed et ob ingenii dotes insignes. Dolendum tamen, quod ultra nomen famamque vix nobis, quod de illo scribamus, suppetat, cum difficillime obtineantur illius opera, quamvis haud leviter a nobis expetita. Unde haec paucula de illo tetigisse sufficiat.
LXXIII. LUCAS JORDANUS
Neapolitanus,
LXXIII. LUCAS JORDANUS Neapolitanus.NOstris temporibus, ut diximus, degit vitam in inclyta Penelope, Josephi Riverius, Nobilis Hispanus in pingendis iuxta naturam Historiis peritissimus. Hic habuit Discipulum Lucam Jordanum Neapolitanum, quippe qui huius Methodum tam artificiose secutus est, ut et Excellentissimi, eius pro Riverii operibus agnoverint quam saepissime. Ex Inventionibus propriis, non Copiis, Imitator aliorum etiam fuit strenuus, de cuius industria et assiduitate haud facile reperietur par exemplum. Spiritus eius, ut breviter dicamus, innotescit e Tabula magna, quae vocatur absumtio Christi de Cruce, cum multis aliis apud Nobilissimum Dn. Fontanam a Canal grande Venetiis, Artis Cultorem maximum, visu dignissima. Confecit etiam in Templo salutis ibidem opus, praesentans in Altaris Tabula Matris Christi nativitatem, cum S. Anna Sanctoque Joachimo, et aliis circumstantibus, artificiosissimum; ubi non minus in altera Artis tabula, Beatissimae Matris Dei ascensio ad Caelum, adstantibus Apostolis, optime elaborata videtur.
LXXIV. CAROLUS MARATTUS
Romanus Pictor.
LXXIV. CAROLUS MARATTUS Romanus Pictor.INter modernos Academiae Romanae Cultores, iure meritoque adscribendus est Carolus Marattus, Andreae Sacchi Discipulus, cuius nobile ingenium et experientia magna, in picturis Historicis, oleo, aquave, in fresco, ut vocant, elucescit. De quibus et Romae, et Venetiis, et alibi pulcherrima reperienda sunt exempla, inter quae laudem meretur non ultimam Tabula Altaris in Templo Minervae Romae, de B. Virgine in gloria, cum quinque Sanctis a Clemente X. canonizatis An. M.D.C.LXXI. Ubi Dei Matrem in gloria Caeli, associatam multis Angelis Sanctisque, inprimis vero praedictis quinque novis sanctis, laudabiliter elaboravit. Eiusdemque ingeniositatis Tabulam videbis in Templo S. Crucis Hierosolymitanae Romae, praesentantem in Altari secundo S. Bernhardum, ut et in Templo S. Isidori varia opera; In Templo S. Josephi, S. Theresiae effigiem, inque Capella del Monsignor Benigni alla Pace Visitationem S. Elisabethae cum multis figuris aliisque requisitis