396
circumstantiis. Methodus eius est spiritosa, bonae inventionis et vagae, ornata cum gratia et coloribus pulcherrimis, insuper in rotunditate et naturali rerum elevatione insignis, utpote Dona in huiuscemodi subiecto laude et commendatione dignissima. Effigiem autem ipsius tabula nona expressimus.
LXXV. TIBERIUS TINELLIUS,
Pictor et Eques,
LXXV. TIBERIUS TINELLI Pictor et Eques.VEnetiis natus anno 1586. Patre Johanne Baptista Tinelli textore panni holoserici, honestaque educatione enutritus; ad Diagraphicen primo applicabatur: ubi a primis statim initiis magni edebat ingenii signa, quae communiter augurium esse solent subsecuturae perfectionis. Praeceptore autem primitus utebatur Johanne Contarino, qui haud ita pridem e Germania reversus et ab Imperatore in ordinem Equestrem elevatus erat; inque arte nostra picturis potissimum Iconicis excellebat. Deinde autem Bassani insistebat methodo, quam tanta similitudine exprimebat, ut multi picturas eius pro Bassanianis haberent.
Opera eius.Dehinc etiam historiarum pingendarum amplectebatur studium, in quibus delineationes suas magna cura elaborabat. Prima autem opera eius sequentia erant: Paradisus multis figuris expictus: Cena Domini nostri cum Discipulis: Salutatio Angelica, et similia alia.
Coniugium eius.Inescatus autem blandissimis Amoris illecebris Paradisiacam sibi imaginabatur vitam, si voti sui compos fieret: unde et connubio sibi iungebat virginem quandam formosam. Ast Zelotypiae mox incendio exustus, nec non in acerrima cum socero et affinibus prolapsus dissidia, nil nisi adversitates in hoc statu reperiebat, turbasque atque taedia, ut et studiorum suorum et ingenii culturam quasi omnino negligeret. Praesertim cum ad Patrem regressa uxorcula eius, negotia ipsi facesseret continua, donec tandem divortio iterum separarentur. Ubi ipse ad Matrem suam sese conferebat, maiori in posterum tranquillitate professioni suae vacans, maiorique Icones eius. diligentia. Inprimis autem Iconibus pingendis plurimum tribuebat, in quibus magna pollebat peritia, ad consummatam usque perfectionem progressus: cum non tantum similitudini vultuum, sed et elegantiae multum invigilaret, ut a Magnatibus et Graphicophilis sollicite conquirerentur illius tabulae. Solebat autem historiis plerumque uti ad concinnandas Effigies suas: atque sic Davidis Spinelli Philosophi iconem sub forma Marci Antonii, et coniugis eius sub Cleopatrae figura expresserat, quasi nimirum haec Margaritam eidem offerret,
in historiis notam, tenente phialam filiolo.
Sic Julium Strozzium Poetam illustrissimum laurea coronatum: nec non Lucam Nellium; Marcum Antonium Benzium; Widmannum Baronem; Johannem Paulum et Ludovicum filium eius Comites, multa cum laude iconice expresserat. Similiter anno 1633. effigiem Ludovici Rossolini, Legati Regis Galliarum apud Rempublicam Venetam; et paulo post iconem Ducis Crequii, ceu campiductoris cataphracta tam exhibuerat: qui tantopere isto labore delectabatur, ut a Rege suo Ludovico XIII ordinem S. Michaelis huic Artifici impetraret; cui hic in grati sui animi testimonium picturam offerebat virginis cuius dam pulcherrimae sub figura Aurorae, flores manu tenentis elegantissimos.
Interea saepius quidem picturas etiam historicas inchoabat; sed paucas absolvebat, cum iconibus nimium interpellaretur; quae tanta tamque sublimia non requirebant studia, ut historiarum argumenta. Aliquando eundem visitabat Laurentius de Medicis Dux Hetruriae, iconem Feminae cuiusdam Venetae formosissimae; nec non Effigiem alterius cuiusdam sub figura Vigilantiae ab illius manu sollicitans. Hoc modo Icones pingebat quasi innumeras variorum Principum, Comitum, Praelatorum, Nobilium, Equitum, et in specie feminarum plurimarum, florida aetate, vultusque elegantia oculos fascinantium: quo in genere, ob singularem quandam inclinationem, mirum in modum excellebat quamvis et tabulas similes multas relinqueret imperfectas.
Prae ceteris autem summam meretur laudem operum eius ultimum, Effigies niimirum Aemiliae Papafaciae Borromeae, in cuius laudem multa composita fuere carmina, quae brevitatis causa hoc loco omittimus.
Vita eius.Sic vitam agebat Tinellius noster, Zelotypia plerumque Amorumque turbis misere divexatus, et fortuna parum usus propitia[:] quo in statu sat lamentabili, isthoc quidem erigebatur gaudio, quod Regum quidam atque obitus. magno eundem favore prosequeretur, variique Magnates pro laboribus suis omnimodam ipsi protectionem pollicerentur atque benevolentiam; sed ista eheu! munera, vix ad rem faciunt. Tandem anno aetatis suae quinquagesimo secundo ob supradictos excessus in morbum prolapsus Medicis ignotum; paulo post sectam sibi venam animam efflabat, anno aerae Christianae 1638. in aede S. Cantiani honesta tumulatus sepultura. Effigiem eius Tab. 9. repraesentat.
LXXVI. PETRUS de VECCHIA.
LXXVI. PETRUS de VECCHIA.VIcentiae natus, Venetiis inclaruit picturis potissimum maioribus figurisque