Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0520

398

Linke Spalte

occasionem cum Serenissima VenetotumVenetorum Respublica magnum illud eidem committeret opus, de Victoria Classis suae: contra Turcas anno 1656. in freto Hellesponti obtenta, sub Navarcho Laurentio Marcello; quod in magnifico quodam Oeco Venetiis deinde publice erectum est, et ibidem adhuc spectatur, cum infinito fere Artificis encomio.

Super hoc fortunae suae fundamentum, ulteriores gloriae suae superstruebat gradus operibus sequentibus, qualia sunt: Crucifixio Domini in Aede S. Marci, inventione longe pulcherrima elaborata. Imago B. Virginis cum filiolo, S. Josepho, S. Catharina, S. Thoma Aquinate, et S. Johanne Baptista in Aede S. Stephani collocata. In Caltello Sacrarium integrum, historiis plurimis e vita D. Virginis Matris exornatum. In Aede S. Proculi Assumtio D. Virginis pro summo Altari, quod opus est praeclarissimum. In Templo S. Justinae historia Nativitatis Christi. Porro Imagines quattuor Evangelistarum in quattuor Angulis Templi atque Xenodochii SS. Johannis et Pauli: nec non tabulae complures in Xenodochio Mendicantium, de miraculis S. Philippi Neri, inter quae tabula quaedam, de Anima in caelum elevata, singulariter praeeminet; nec non alia ibidem, de Assumtione B. Virginis Deiparae. Porro in templo D. Virginis Carmelitarum Altare de S. Alberto, opus admirandum. Sic magni illi Gigantes in albario recente monochromate depicti in templo S. Jacobi monachorum S. Augustini; itemque in eodem templo S. Trinitas; nec non Altare ibidem: et alia parerga illius Aedis Angelis varie exornata, una cum quattuor Evangelistis. Imo diem tererem, si omnia, quae illius manu elaborata sunt, inque templis, Palatiis, Scholis, aedibusque privatis Urbis Venetae passim spectantur, prolixe enumerare vellem.

In omnibus autem picturis suis gratiae admodum studet atque lepori; in vita civili praeterea, eloquentiae; et in domo sua Oeconomiae, quae omnia gloriam eius mire provehunt.

LXXIX. FRANCISCUS RU-
SCHIUS.

LXXIX. FRANCISCUS RUSCHIUS.PIctor historiarum fuit celeberrimus, qui opera in hac arte reliquisse dicitur longe dignissima, quorum specialem notitiam adhuc expecto; atque tunc Benevolo Lectori lubenter sum communicaturus. Hic pro singulari laudum eius charactere subnexuisse sufficiat, quod Praeceptor fuerit Antonii Zanchii, cuius vitam iam sum descripturus. Hic enim

Rechte Spalte

LXXX. ANTONIUS ZAN-
CHIUS.

LXXX. ANTONIO ZANCHI.PIctor est historiarum megalographicarum Venetiis praestantissimus, tam in oleario pingendi genere, quam quod in albario Opera eius. recente exercetur. Inter opera eius singularem promerentur laudem Schola S. Rochi, in qua tam Frontispicium exterius, quam interiora varia ab ipso expicta sunt, et in specie opus quoddam pulcherrimum prope Scalam, quod insigne de maxima Artificis perfectione edit testimonium. Sic in Schola S. Hieronymi pictura Samaritani, misericordiam erga vulneratum exercentis; et e regione historia filii Prodigi a Patre in gratiam recepti, eundem agnoscunt Auctorem. Eiusdem opera etiam sunt sequentia: Altare quoddam in templo S. Lucae de Salutatione Angelica. In templo S. Juliani istius Sancti martyrium; ubi ex una parte exhibetur illius ad supplicium deductio, sub qua mortuum quendam resuscitat; filiumque Tyranni ad Christianam fidem convertit; ex altera autem istius Sancti decollatio, cum conversione plurium ad veram religionem: quod opus ipsam quasi transcendit laudem. Porro ab ipso quoque pictum est Altare Aedis S. Philippi Neri: item historia de Angelo Castra Sennacheribi devastante: prae ceteris autem contagium Pestiferum, quod anno 1630. Venetiis grassatum est, in Schola S. Rochi elegantissime ab ipso effiguratum visitur. Deinde in Aede Salutis historia Vesperae Passionalis: in Aede D. VirgnisVirginis Carmelitarum duo miracula lepidissimis inventionibus exornata. Alibi historia Davidis, Caput Goliathi Regi suo exhibentis: item historia Abigailis Davidi occurrentis; nec non historia Diluvii in templo S. Hieronymi, ipsius debuccinant laudes: praeter recentia illa, quae a Serenissima Republica aliisque privatis eidem iam demum commissa sunt. In quibus omnibus magnum ubique prodit iudicium, inventionum argutiam, colorum robur, vultuum gratiam, vitaeque expressionem laudatissimam.

LXXXI. PETRUS NIGER,

LXXXI. PETRUS NEGRI. Tabulae eius.IN eodem Hadriatici maris Emporio longe celeberrimo, celebritatem quoque nominis haud exiguam assecutus est operibus quibusdam laude sua dignissimis, inter quae Altare quoddam imaginem B. Virginis continens cum filiolo et S. Thoma Aquinate. Deinde et imago Matthaei Evangelistae, cum angelo, et ornamentis aliis elegantissimis. Prae omnibus autem singulariter excellit magnum quoddam opus in Schola S. Rochi erectum: in quo Protector istius Reipublicae S. Marcus intra nubes apparet coram D. Virgine, quam Chorus