Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0521

399

Linke Spalte

Angelorum cingit copiosissimus, accedentibus etiam S. Sebastiano et S. Rocho. Coram his e throno suo demissa apparet Venetorum Respublica, comitantibus eandem quattuor Virtutibus Theologicis, et sustentantibus ipsam Fide atque Religione. Haec genibus innixa cum sociabus praedictam Virginem orat, ut salutem impertiatur Populo suo. Has preces exaudiri radius quidam e caelo vibratus innuit, qui Mortem, quam Pestis amplexatur, in fugam conicit; quibus praetereuntibus aliqui exanimari videntur. Dein Angelus quoque vastator, ut ostendat, placatam esse iram divinam, gladium in vaginam recondit. Hoc opus anno 1673. Artifex hic noster elaborabat curante Guardiano Grandi, cum ad istam dignitatem promotus esset. Sic in templo etiam S. Jacobi varia reliquit

Rechte Spalte

Artis suae monumenta, inter quae miracula nonnulla S. Wilhelmi. Omnia autem pulchritudine superbiunt et mole colorumque vigore simul et gratia.

LXXXII. CAROLUS PATINUS.

LXXXII. CAROLUS PATINUS.THeatrum, inquit Tullius, cum commune sit, recte tamen dici potest, eius esse locum, quem quisque occuparit; hinc magnus ille Vir, CAROLUS PATINUS, Eques D. Marci, Doctor Medicus Parisiensis, et in Academia Patavina Professor Celeberrimus, non in medio se loco, sed modestus ac prudens imo collocavit, ob veterem venerandae Antiquitatis picturam, remque nummariam, vel summo dignissimus; dignior tamen hoc ipso, ad memoriam aeternitatis, elogio, ceu monumento:


CAROLO PATINO,

Guidonis Professoris Regii filio,
Naturae ac antiquitatis mystae consultissimo,
Quem Parisiorum Lutetia,
Galliarum, ne dicam orbis, Metropolis
in lucem edidit;
Ipse patriam suam clariorem reddidit,
Qui tanquam Sol alter
Totam pene Europam lustravit, et illustravit.
Anglia, Belgium, Germania, Italia
Tanti Viri doctrinam divinamque medendi peritiam admiratae,
Vt olim Hippocratem Graecia, et Galenum Roma,
Divinis propemodum sunt honoribus prosecutae.
Sacra Caesarea LEOPOLDI Maiestas,
Serenissima VENETIARUM Respublica,
multique alii Principes
Aureis torquibus cum Equitis titulo collatis.
Plura de ipso ex suo ipsius Lyceo eliciantur;
cui tamen parce fides habenda,
cum nimis parce, ac submisse nimis
Ipse de se sit locutus.

Linke Spalte

LXXXIII. GABR. CAR. PATINA PARISINA, ACADEMICA, AET. AN. XVII.GABRIELIDEM CAROLAM PATINAM exhibet haec tabella: Nomen apposui, Lector, ne Nympham, Musam, aut Charitem

Rechte Spalte

censeres. Tanta quippe eius oculis inest venustas, tanta fronte maiestas, tanta ori dignitas, tantus animo cultus, ut e