401
MERIANORUM TRIGA.
LXXXVIII MATTHAEUS MERIAN, Avus.UBeriorem sane mentionem Pag. 359. Celeberrimi illius Viri, MATTHAEI fecimus MERIANI, et quidem natu prioris; cui in hoc ipso studio sua ubique gloria debetur quam ex perclaris Eiusdem operibus effulgentem saepe conspicimus: Ad haec vero accuratius perficienda libente animo plurima cum Illo liberaliter communicavi, quae ad inventiones, delineationesve manu factas, a tenuitate mea petiit, impetravitque: Ac ne veteri amicitiae nostrae quicquam deesset, filium Ipsius (qui stirpis maximus LXXXIX. MATTH. MERIAN, Filius. erat) MATTAEI quoque nomine appellatum, pro discipulo meo habui, docuique: Huius vero laudes, in hac ipsa Arte consummatissimi, rursus iterumque repetere, haud opus esse autumo; quas Fol. 324. satis superque, pro merito suo, commemoravi.
Dumque totus propemodum in eo nunc sum, ut colophonem Operi huic imponam, quasi comite Fortuna XC. MATTH. MERIAN, Nepos. tertius ad me venit MATTHAEUS MERIANUS, quem sui simillimum pater filium, avus nepotem, corporis et artis suae imaginem produxerunt. Is ipse, inquam, velut e vestigio Romani
itineris sui, pede fausto, ad me accessit, amicitiamque annorum LXVIII. in memoriam mihi denuo revocavit pariter ac confirmavit: Quem nec amore nostro indignum esse censeo, ob tot illustria Artis huiusdem specimina, hinc inde abs se edita: In historiis enim excellit, imagines coloribus et siccis et oleo uvidis vere depingit; Magnatum Maecenatumque gratia, imprimis autem SERENISSIMI ELECTORIS BRANDENBURGICI, Herois Illius Incomparabilis singulari usus clementia, ad longe maiora anxio pede contendit: Nec mirum est, Tantum Principem favere Pictoribus, qui principatum in cunctis artibus ac scientiis non solum tenet, verum et in medio Parnasso iam dudum regnat, et in ipsas Musas dominatur: Huius certe beneficio ac munere perfectissimus ille Artifex floret, labore atque industria evasurus multo superior. Qua veluti gemmarum triga hoc Opus meum (a Nobilissimo huius Interprete DN. CHRISTIANO RHODIO, etc. Liberal. Art. Studioso, e Germanico Latine versum, et felici stylo conditum) tandem obsignabo; haud immemor Ausonii, in grypho ternarii:
TRIS NVMERUS SVPER OMNIA.