Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0522

400

Linke Spalte

mortalibus procreatam vix ullus mortalis conciperet. Parentes ipsi sunt Carolus Patinus et Magdalena Hommetz, in iugibus literarum deliciis sese exercentes, a quibus suavissimam morum temperantiam, deinde a sanctissimis monialibus pietatem, omnium bonorum scaturiginem, et linguam Latinam edocta est. Germanicam mira celeritate addidicerat (dum invisendi patris desiderio flagrans VI. annos nata Argentoratum deducta est) velociori Italicam Geographiam sphaeramque tenet. Eruditae antiquitatis mysteria plurima callet; numismatibus valde delectatur. Poetis, Oratoribus, Historicisque perlegendis maxime incumbit; quibus et quidpiam de suo adiecturam, non exigua spes est.

Cedite iam Divae, quas pastor viderat
olim
Idaeis tunicam ponere verticibus.
Hanc utinam faciem nolit mutare se-
nectus,
Et si Cumaeae saecula vatis aget.

LXXXIV. SEBASTIANUS BOM-
BELLIUS Vedinen-
sis.

LXXXIV. SEBASTIAN BOMBELLI.CUm a teneris statim ad studia ferretur, inter alia et Diagraphicen excolebat; quam, cum matrem esse deprehenderet diversarum Artium liberalium, tantopere amabat, ut tandem ad Pictoriam abriperetur, In picturis historicis excellit. electa prae ceteris eleganti illa Pauli Veronensis methodo, in qua circa picturas historicas incomparabili progressu inclaruit. Sed magis in iconibus Et procul dubio in universali hac via longe scandisset altius, nisi felicissima manus eius ad picturas iconicas quasi invita abrepta esset; cum ob singularem assimilandi, gratiamque conciliandi dexteritatem ab omnibus quasi sollicitaretur effigierum causa. Unde et Sacra Sua Caesarea Maiestas Viennam eundem vocari iussit, ubi totius familiae Caesareae icones elaboravit: quod pariter contigit in Aula Bavarica, Florentina, Mantuana, Parmensi; nec non ad instantiam Ducum Brunsvvicensium et Lunaeburgensium; variorumque Cardinalium; ita ut vix Magnates quidam existerent in vicinia, vel etiam qui ab exteris

Rechte Spalte

Venetias venissent, quorum non Effigies Bombellio pingendae fuissent. Hinc munera ipsi affluebant largissima, ut nihil de honorariis superaddam, quae a privatis in magna cumulabat copia. Effigiem eius Tab. 9. repraesentat.

LXXXV. MICHAEL NEYDLINGER,
Noribergensis.

LXXXV. MICHAEL NEYDLINGER, Noriberg.ARtis pictoriae studia, ea prosecutus est laude, ut inter alia memoratu digna, in templo ad S. Annam Coenobiali Venetiis, opus celebre, Apparitionem nempe B. Laurenti Justini, B. Nicolosae, praedicti Coenobii Abbatissae, Sacramentum porrigentis, et in templo del Soccorso tabulam, una parte praesentantem Christum mortuum in gremio Matris positum, altera vero, ipsius resurrectionem, associatis Evangelista Johanne, multisque Angelis et Militibus, post se reliquerit.

LXXXVI. GEORGIUS JACOBUS
LANG, Noribergensis,

LXXXVI. GEORGIUS JACOBUS LANG, Noriberg.CUius Parens summus fuit Artis Amator, iactis in pictura dexterrime fundamentis, Italiam adiit, ubi in pingendis tam Historiis, quam picturis Iconicis, profectus non mediocres dedit: Redux vero in Patriam, Illustrium Personarum, aliorumque Icones tanto studio exhibuit, ut de Ingenio eius multa praeclara nobis polliceamur, maxime, cum et ipse de novis inventionibus ex Virgilio Marone, adhibita figurarum Chalcographicarum Johannis Mayeri Tigurini ope, in lucem edendis sollicitus sit.

LXXXVII. WOLFGANGUS LAU-
RENTIUS HOPFER, Au-
gustanus.

HAud ita pridem ex Italia reversus est, LXXXVII WOLFGANGUS LAURENTIUS HOPFER, Augustanus. quippe qui in conficiendis Iconicis specimina praestitit non pauca, et adhuc praestabit. Eius laudem extollit similitudo penicillo exprimens, Coloribus adhibitis pulcherrimis, et hinc Principibus huiusque Artis Amatoribus maxime commendatus.