7
Et Francofurtum. excubitoribus ad portam illaesus accederet, et a cognatis suis summo cum gaudio exciperetur.
Icones eius primariae.Hic pictis iconibus aliquot, Bernhardi sc. Ducis Vinariensis, aliorumque tam Generalioribus quam minoribus Officiis illustrium, statim usque adeo inclarescebat, et Domini de Neufville, qui Graphicophili erant singulares, tanto eundem amplectebantur affectu, ut connubio ipsi iungerent Matrimonium eius. cognatam suam Johannam de Milkau in Stockaw, Virginem nobilitate atque virtutibus decoram, in hunc procul dubio finem, ut secum eundem detinerent. Sed cum tanta esset rerum Germanicarum miseria, et praeter pestem fames quoque tantopere grassaretur, ut Discipulum quoque ipsius Merianum iuniorem, circa vesperam ob negotia quaedam ad Affinem suum missum, quidam, quos rusticos fuisse famelicos compertum fuit, fune iniecto strangulare tentarent; e quorum manibus fuga tamen sese proripuit: hinc securitati suae consulturus Amstelodamum abit. Amstelodamum cum suis concessit: ubi peculiarem quasi studiorum pictoriorum erigebat Parnassum, vitamque agebat non Arte tantum, sed omnigeno variarum Virtutum splendore usque adeo conspicuam, ut paucos hoc in genere haberet similes, et ab omnibus honore coleretur Opera eius Batava. maximo. Inter opera autem illius ibidem elaborata prae ceteris eminent tabula quaedam magna, in Hospitio magno Cleveniriano collocata, quae integram exhibet Civium cohortem, a quibus Maria Medicaea Galliae Regina in Amstelodamensium Urbem introducta est: nec non singularia quaedam apud Dominum Fontanium, et alia apud Graphicophilum insignem Dominum de Bicker extantia, cum pluribus aliis; inter quae etiam numerari possunt Icones Domini Spiringii Legati Suecici fama publica celebratissimi, et coniugis eius, viventium quantitate et veritate maxima expictae.
Hollandiam deserit,Interea cum haereditario iure in ipsum devolutum esset praedium nobile Stockavv, prope Ingolstadium in ditione Neoburgica situm, Amstelodamum ipsi similiter deserendum fuit, ut possessionem scilicet illius caperet. Ubi ad enixam Graphicophilorum instantiam pleraque opera sua artificiosissima post se reliquit, quamvis magno divendita Venditis magno pretio rarioribus suis. pretio, ita ut praedictus Dn. Spiringius pro duobus voluminibus operum Diagraphicorum Italicorum ter mille quingentos florenos ipsi numeraret; et in auctione publica pro diagraphicis et chalcographicis variis quater mille quingenti et quinquaginta quinque floreni, et pro reliquis picturis rarioribus quater decies mille quingenti et sexaginta sex floreni eidem persolverentur: ex quo, cum insigni Amstelodamensium dolore (testibus carminibus
publicis, et in specie Justi Vondelii,) in Palatinatum sese recepit Neoburgicum.
Praedium suum nobile restaurat.Ubi praedium eius tantopere hactenus in turbis istis bellicis desolatum fuerat, ut propriis sumtibus subditos suos recolligere, novaque structura omnia reparare cogeretur, quod eo tamen faciebat libentius, quo eo facilius illud aliis vendere posset. Sed eventus longe sequebatur alius. Cum enim restituta iam essent omnia, in ultimo Bello Bavarico anno 1647. nova tamen suboriebatur ruina, ut quamvis iure Neutralitatis gaudere debuisset Stockavium, tanquam in Ducatu Neoburgico situm, a transeuntibus tamen Gallis ex mera malitia totus iterum pagus, cum Arce et omnibus aedificiis contiguis, nec non triginta septem aedibus atque molendinis subditorum incenderetur, flammisque absumeretur, inspectante e turre quadam Urbis Ingolstadianae quo interea cum mobilibus confugerat, non sine ingenti animi contristatione, Denuo incensum, iterum restituit. ipso Possessore. Ubi tamen sequenti anno, exorta tandem Pace desideratissima, omnia de novo erigi curavit Sandrartius, et augustiori longe atque commodiori forma quam pridem fuerat.
Vendit.Quamvis tandem, cum nulla amplius ipsi superesset spes prolis, totum illud praedium Nobile cum omnibus subditis, Amico suo maximo et Graphicophilo incomparabili Dno. Libero Baroni de Mayr venderet, Augustae larem figit. et ipse Augustae Vindelicorum larem denuo poneret.
Interea, quamvis haud parum temporis ipsi praeriperent negotia Oeconomica, iurisque nonnulli Processus, (quibus, quod ipse suos optimo cum successu formaret libellos, horas potissimum consecrabat nocturnas:) studia tamen Artis suae minime negligebat, sed tam pro saecularibus quam pro Ecclesiasticis varia sedulo elaborabat.
Opera eius Bavarica duodecim menses. Sic pro Serenissimo Electore Bavariae Maximiliano (qui, ut omnes illius Antecessores, artem hanc singulari amplectebatur favore, et propterea Sandrartium nostrum gratia prosequebatur inusitata;) duodecim Menses pinxit; cum Diei Noctisque argumentis, figuris viventium quantitatem exhibentibus, pro singulari oeci maioris in Arce Schleisheimiana ornamento: una cum tabula minore pro Altari Imago B. Virginis. in Sacello eiusdem loci, in qua B. Virginem exhibuit, tenentem filiolum, cui a S. Johanne, praesentibus S. Anna et Josepho, agnellus offertur. Haec opera miracula artis dici poterant, cumque ipsius naturae stupore erigebantur. Cum enim ab Electore inter alia tabula mensis Novembris aperiretur, in qua Venator quidam leporem captum a tergo portare videbatur, vertagi quidam casu praesentes assultu atque latratu testabantur se leporem pro nativo habere