6
Duodecim mysteria D. Virginis.Iterum tabulam pingebat pro Altari quodam in Aede D. Virginis de Rosario, in qua S. Maria cum filiolo exhibebatur, et duodecim illius mysteria, inter angelos nudulos varios, a Massimio Nobili confieri iussam. Quod opus quidem, (quia centum coronatorum pretium eidem videretur nimium;) aliquandiu emtore caruit, quod et in vituperium eius plurimi trahebant; sed tandem a Mercatore quodam Belga ducentis viginti quinque coronatis coemtum; iterumque a Duce Crequio, consulente Josepho de Arpina Nobili et Pictore clarissimo, quadringentis comparatum est coronatis, missumque in Galliam pro Sacello Cardinalis Richelii: ubi opus hoc ab ipso Rege tanti aestimabatur, ut pro exornando Oeco quodam cum Francisco du Quesnoy Statuario et Nicolao Pousinio, etiam Sandrartius noster ab eodem in Galliam vocaretur; e quibus tamen Pousinius tantum abiit, multisque muneribus dives Romam rediit.
CoeterumCeterum in picturis Sandrartianis insignis ubique eminebat modestia, quam alii Eiusdem in pingendo modestia. pro nimia habebant: quamvis nulla alias in iisdem occurreret menda, et veritas rerum expressarum cum diagraphice Antiquorum certamen in iis inire viderentur, ut simul et inventioni sua laus esset et coloribus, sive vultuum spectares characteres, sive vestium curam.
Opus Justinianeum.Interea Justinianus Marchio Statuas Technophylacii sui, quarum aliquot erant centuriae, in publicum emissurus sub titulo Porticus Justinianeae, delineationes illarum a Sandrartio nostro confieri volebat, cumque opus hoc vivente adhuc Patrono, qui septuagesimum iam septimum agebat aetatis annum, edendum esset, Artifex noster Chalcographos propterea conquirebat celeberrimos Claudium Mellanium, Auderanum Greutaerum, et e Belgis Blomartum Ultraiectanum, Theodorum Matthamium Harlemensem, Raphaelem Persinium Amstelodamensem, et Michaelem Natalem Leodiensem, qui simul omnes atque semel operi huic insistebant diagraphica Sandrartiana aeri incidentes. Cum ipse Sandrartius unico saltem, Petro Testa, iuvene paupere, sed ingenii promti, diligentiaeque exquisitae pro quodam delineandi subsidio uteretur, quem proprio etiam salario detinebat, istiusque laboris beneficio magnam in arte diagraphica perfectionem provehebat.
Neapolin abit.Peractis autem iam Romae annis aliquot, ut reliquam quoque videret Italiam, Neapolin sese conferebat Sandrartius, ubi sollicitante Artemisia Gentilescia (Horatii filia, qui Londini magnus ipsius fuerat fautor) pictrice megalographicorum clarissima, Catonem suum Uticensem iterum pingebat. Sic ad nativa quoque exemplaria
delineabat Vesuvium flammas tunc evomentem; nec non campum Puteolanum, item Os inferni, et Campum Elysium in Campania, cuius et Virgilius meminit. Inque Siciliam. Porro in siciliam vectus Insulas quoque Vulcanias spectabat, et in Insula Aetnam, eiusque cacumen ignivomum: et similiter in freto Scyllam atque Charybdim, quae omnia fideliter a Sandrartio delineata Merianus deinde Archontologiae suae inseruit, itemque Itinerario suo Italico.
Et Meliten.Hinc Maltam digressus, tabulam ibidem Michaelis Angeli da Caravaggio de decollatione Johannis Baptistae spectabat, mole plane rotunda naturaliter omnino expictam: tandemque per Apuliam Romam redibat.
Pontificis iconem pingit.Ubi porro et ad pingendam Urbani VIII. Pontificis iconem admissus, tanta illam laude conficiebat, ut multa deinde opera partim historica partim Poetica eidem committerentur. Qua occasione apographa simul faciebat statuarum antiquarum aliarumque picturarum rarissimarum in tanta copia, ut integra congereret volumina.
Malevolos superat.Cumque et malevolos haberet haud paucos, istorum tamen detrectationes in usum suum magno cum lucro convertebat: eo quod ab amicis, quorum numerus osores eius longe superabat, plerumque de his admonitus, errores suos semper dexterrime corrigeret, ut exhinc ad perfectionem magis semper magisque accederet.
Amicum habet Claudium Gillium.Inter fidelissimos autem amicos suos Claudium Gillium numerabat, natione Lotharingum, subdialium pictorem, qui cum Artifice nostro non Tibure tantum, sed et in horto Justiniani Principis iuxta nativa prototypa saepissime magnas delineabat arbores, tractus campestres, et praecipitia undarum, quibus exercitiis ambo eousque progrediebantur, ut naturam ipsam quam proxime assequerentur. Unde et opera quaedam Gilliana a Sandrartio coemta in Pinacophylacio huius adhuc conspiciuntur.
Roma abit.Transacto igitur septennio, quod Romae tantum, praeter loca Italiae alia insumserat, repetitaque rariorum omnium inspectione, sub initium Junii reditum in patriam instituebat, facto per Florentiam, Bononiam, Venetias, Mediolanum, totamque In Germaniam redit. Longobardiam itinere. Cumque omnes tunc Germaniam agitarent Furiae, haud sine vitae periculo Brisaco, Spira, Franckenthalio et Oppenheimio Francofurtum tandem iterum attigit: quae Urbs tamen eodem tempore, An. 1635. scilicet, a Gallasio tredecim mille Caesareanorum exercitu obsidebatur, ubi per castra Croatorum nocte Pentecostali clanculum pedes transire cogebatur, solo fruticeto quodam obtectus, ut sic illucescente die, admirantibus