Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0554

10

Linke Spalte

quoque apud Serenissimum illius loci Episcopum, imago B. Virginis cum filiolo iacente, quem Josephi nutritius blandissime osculatur: Nec non B. Deiparae Assumtio. Item tabula quaedam Altaris in Aede Dominica, de S. Joachimo et S. Anna in devotione sua caelitus exhilaratis: et in Aede D. Andreae, istius Apostoli martyrium.

Ab Archiduce Leopoldo Wilhelmo invisitur.Interea accidit an. 1646. cum Leopoldus Wilhelmus Archidux Austriae et Campiductor Exercitus Caesareani, ob Consultationem aliquam Monacum adiisset, inque Technophylacio Electorali opera illa Sandrartiana rarissima vidisset, ut ipse in reditu cum sequacibus Stockavium ad Artificem nostrum veniret, et aliquot horas cum illo disserendo insumeret. Cumque properantem ob urgentia belli negotia hic Neoburgum comitaretur, ille, visis in templo Jesuitarum tribus tabulis Rubenianis, colores quidem prae diagraphices exactitudine laudavit: Archimedes eius. conspecto autem in Pinacotheca Ducali, Archimede Sandrartiano, circulorum quorundam dimensionibus in obsidione Syracusana nimium intento, in haec verba erumpebat: Nihil profecto ingeniosius, nihil magis ex arte, nihilque verius, hoc Archimede, qui coloribus exceptis totus vivit, magnamque vim picturae vel nolentibus inculcat. Haec enim figura mortuo vitam, vacuo rem; muto sermonem, inanimato rationem tribuit. Quo dicto, dono statim illi hanc tabulam offerebat Serenissimus Dux Neoburgicus, id simul rogitans, ut Exercitum e terris suis abducere dignaretur: quod etiam obtinebat. Hoc autem opus dono deinde offerebatur Ferdinando III. Imperatori, Pragamque delatum, cum tabula adhuc alia Sandrartiana de Maria, Jesu, Catharina, Leopoldo et Wilhelmo, in tractu quodam subdiali amoenissimo constitutis, in locum Pinacothecae primarium collocabatur.

Opus eius de Divisione Apostolorum.Similiter Landshuti quoque apud PP. Soc. Jesu tabula quaedam istius Artificis extat de Sebastiano Martyre: itemque alia de Exitu Apostolorum, ubi inter alia amplexus Petri et Andreae fratrum, per devolutas ex oculis eorum lacrimas tenerrime expressus, et Gloria illa de caelis ipsis affulgens magna cura inter eos distributa est. Cumque Vrangelius Exercitus Suecici Ductor anno 1648. eandem urbem occupasset, has tabulas statim quaesivisse, diuque spectatas omni affectu collaudasse dicitur. Unde in ultimam Barlaeus quoque elegantissimum hoc composuit carmen.

In picturam Principis Pictorum
Excellentissimi
JOACHIMI SANDRARTI,

Qua Apostolorum in omnes terras abitionem, Landishuti in templo Patrum Societatis Jesu exhibet.

Rechte Spalte

Adspice Apostolicos Vultus, spectator, et
ora,
Totque Sacrosancto Nomina Sacra Deo.
His potuit peccans famulis resipiscere
mundus;
His ducibus mores induit ille novos.
Hi sunt, qui foeda mersas caligine ter-
ras,
Nosque reos certae surripuere neci.
Hi sunt, quos stygii tremuere palatia Re-
gis,
Impietas quorum concidit icta sonis.
Sal terrae; lux ista hominum est; et bucci-
na veri,
Plurima et aethereae signa facesque
viae.
Agricolas, testesque vides, patresque pio-
rum,
Et celeres in tot nuncia laeta pedes.
En abeunt missi per rura, per oppida,
quisque
Intrepidus CHRISTI voce vocatus
abit.
Dant dextram dicuntque vale, mentemque
tonanti,
Quilibet e caelo pectora tacta vovet.
Nil restat nisi flagra, cruces, tormenta,
secures:
Sustinet hoc pretio spes animosa lo-
qui.
Regnantumque minas, populique oppro-
bria spernunt:
Et volupe est, Jesu sub Duce, cuncta
pati.
Quae licet excellens Sandrarti dextera
mundo
Pinxerit in templis conspicienda tuis:
Hoc primum summumque reor, si maxi-
mus orbis
Quae Sacri Vates nos docuere, velit.

Opera eius in Diaeta Pacificatoria Norinbergensi.Congregatis deinde anno 1649. pro Executione transactae Pacis Norinbergae, partibus belligerantibus hic noster quoque Sandrartius, ad nutum magnae cuiusdam manus, praesto aderat, variisque speciminibus incomparabilem penicilli sui gloriam toti quasi terrarum orbi propalabat.

Effigies Caroli Gustavi Com. Pal.Prima autem illius Effigies erat Serenissimi Comitis Palatini Caroli Gustavi, Exercitus Suecorum Ductoris Generalissimi, Sueciaeque deinde Regis, viventis mole equo insidentis nigro curvata calce iuxta regulas subsilienti: Ubi non faciem tantum affectumque Insessoris verissime, sed spumantia quoque Equi ora, et ignivomos quasi illius oculos tanta arte expresserat, ut adductus huc caballus vivus, isto conspecto hinnitum ederet, et Serenissimus ille Princeps, quibusdam, qui non satis opus hoc laudabant, opponeret: En patet, equum hunc melius artem pernosse, quam vosmet ipsos.

Defectus naturales obtegit. Ut autem in formandis iconibus ea, quae maiorem gratiam habent, in lucem semper