Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0555

11

Linke Spalte

producere, ita defectus quosdam naturales argute contegere est solitus. Sic Legatum, Galliae Regis Dominum de Servien, qui luscus erat, laterali adspectu pingebat; et Citharoedum quendam insignem ex utero caecum, cui nomen Provenzali, tali situ, quasi ludendo acriter intenderet citharae, et umbra simul pilei apertos alias illius cum magna deformitate oculos argute offuscaret; retenta tamen in ceteris omni similitudine.

Effigies Vrangelii.Deinde Vrangelium Suecorum campiductorem in campo pinxit quasi vivum cataphractatum inter tormentorum fulmina, converso erga adventantem hostem pectore. Sic Celsissimum Principem Octavium Piccolominii. Piccolomini Ducem Amalphitanum Vicarium Generalem Caesareum viventis quoque statura, obsidioni Ratisbonensi adstantem, mandantemque Chiliarchae Ranftio, ut per murorum vallorumque ruinas assultum faciat. Praeterea icones confecit omnium Generali quovis officio illustrium aliorum, una cum Chiliarchis et Nobilibus praecipuis; Octoginta Suecicae; et aliae plures. quae, vel e parte Suecica sola circiter octoginta fuerunt; omnesque dehinc in palatio regio Holmiano in memoriam bene gestorum collocatae sunt: easque omnes tanta celeritate, ut unica die saepius absolveret unam, imo duas, cum singulae quinquaginta imperialibus redimerentur.

Pictura Convivii Pacificatorii.Clarissimum autem operum eius, tum in lucem editorum, Convivium illud erat, quod an. 1649. in Curia Norica a parte Suecica pro voto Pacis institutum fuit, ab omnibus tum praesentibus Magnatibus atque Legatis, nec non Magistratu Norico frequentatum: quorum omnium icones ad vivum inibi exhibuit. Inter quos labores omnes a praememorato Suecorum Generalissimo non tantum libero sustentabatur victu, sed et pro opere conviviali bis mille florenis Rhenanis, torqueque simul aureo ducentorum ducatorum cum numismate Regio, (quem propria ille collo eius aptabat manu) munerabatur: quibus muneribus Senatus quoque Noricus, cum Coronae Suecicae nomine tabulam hanc eidem offerret, (prout illa in curia illius Urbis adhuc extat;) ulteriora quoque pro demonstrando affectu suo adiciebat.

Inter haec dona illius singularia, hoc tum prae ceteris singulariter extollebatur, quod in conclavi suo pictorio, quod in Hospitio Generalissimi, Aedibus nimirum Winklerianis, cubiculo Serenissimi proximum erat, a tanta visitantium Nobilium atque officialium omnium Nationum copia, nunquam turbaretur, sed ad oblata omnia, sua cuique lingua, sive Gallica esset atque Italica, sive Germanica atque Belgica, imo et Anglica, inconcusso interim labore, responderet.

Encomium eius HarsderfförianumHarsdörfferianum.Cumque interea cum Dn. Georgio Philippo Harsdörffero, Patritio atque dein Senatore Urbis Noricae spectatissimo, membroque Societatis

Rechte Spalte

fructiferae celeberrimo, singularem quoque contraheret amicitiam, ille Apellem istum Teutonicum sequenti etiam honorabat Epigrammate:

CnmCum, Sandrarte, tuas tabulas Natura
videret,
Queis facies rerum perpetuare soles:
Obstupuit, tinxitque genas, pudibunda
rubore,
Optans esse suum, quod videt Artis,
opus.

Idem etiam alio quodam in loco scriptorum suorum singulariter extollit leporem illum a Sandrartio nostro, tanta veritate depictum, ut a canibus pro vero agnosceretur, de quo iam supra; nec non tabulam aliam, de Cimone quodam, a filia nocturno tempore in carcere, proprio lacte conservato: ubi mixtos illos in facie gnatae gaudii metusque affectus egregie illustrat; hoc adiecto Epiphonemate: Illum non Zeuxidi saltem similem, sed pluribus aliis superiorem, cum omnia eius opera plus insinuent quam exhibeant, et solae illius adumbrationes consummata aliorum opera confundant.

Opus eius de decollatione Johannis Baptistae.Finita Diaeta hac pacificatoria in Praedium suum aere gravis maximo reversus pro Ecclesia cathedrali Bambergensi tabulas quasdam pingebat; quarum una nocturno opere Johannis Baptistae decollationem admiranda veritate exhibet: altera pro altari quodam, de protectione D. Virginis: alia itidem de Christo e cruce ablato, et alia de Ascensione B. Virginis, confecta est, quae duae posteriores Herbipoli in Aede Dominica ante chorum spectantur. In decollationem autem Baptistae sic lusit Harsdörfferus:

In picturam Basilicae Bambergensis,
Qua
Princeps Pictorum Excellentissimus
DN. JOACHIMUS SANDRARTUS
in Stockau. etc.
S. Johannis Baptistae necem stupenda dex-
teritate effigiavit.
Respice Zachriadem, cui nomen dulce
Johannis,
Tendentem innocuum veriloquumque
caput!
Ceu roseas Matuta genas abscondit ad
ortum
Solis: sic Christus surgit, et ipse cadit.
Victima diva perit, (mundi monstrave-
rat agnum.
Mundavitque unda) sanguine foeda ma-
dens.
Scilicet insontem subito promissa cru-
entant:
Conculcat magnum parva puella vi-
rum. Sic saltasse nocet. Matris nae iusta capes-
sis Impia, [vah] Sancti comprimis arte ca-
put.