16
usque aetatis suae annum omnes adhibuit penicilli vires magna est de Extremo Iudicio Tabula: in qua Salvator rediens summa cum Maiestate Throno cuidam insidet, comitantibus eum magno confluxu Angelis, mortuosque ad iudicium excitante Archangeli Tuba. Libri hic quoque aperti spectantur tam Vitae quam Necis, in quibus haec leguntur Dicta:
Dan. VII.
Iudicium sedit, et Libri aperti sunt.
Apocal. XX.
Et iudicati sunt mortui ex his, quae scri-
pta erant in libris.
Sursum a tergo Salvatoris caelum omnino apparet apertum, in cuius choro superiore ad dexteram Patriarchae omnes extant ab Adami temporibus, ut Noah, Abrahamus, Moyses, Aharon, una cum Prophetis, Regibus, aliisque piis Dei ministris omnibus: Ad sinistram autem prima mater nostra Eva cum omnibus veteris Testamenti Matronis, pietate nobilibus, quas omnes atque singulas facillime cognoscere licet. Paulo inferius ad utrumque Christi latus exhibentur Apostoli, Evangelistae, Martyres, Doctores Ecclesiae, aliique novi Foederis fideles, notabili laetitia insigniter et cum admiratione spectabiles. Infra autem in terra omnia in motu apparent, tam vivi scilicet, quam mortui, qui variis distincti formis, sexu, statuque et nationibus e sepulchris prodeunt, partim ab Angelis ministrantibus ad caelestem elevati gloriam; partim ad sinistram secreti: Ubi Michael Archangelus cum exercitu suo maledictum illum cacodaemonum Principem Luciferum, una cum catervis suis, inter quas septem peccata mortalia cum vitiis aliis magna facilitate discernendis, larvisque spectororum teterrimis in abyssum profligat tartaream.
Quod opus inventione mirabili, expressione accurata, affectu vario, veritate naturali
maxima, aliisque ad genuinum laboris characterem directis proprietatibus diversis tam est consummatum, ut varii tam Electores quam Principes, una cum Graphicophilis aliis innumeris illud, miraculum Artis huius dicant, cui quoad hoc argumentum simile mundus non viderit. Tam rari enim undiquaque occurrunt actus, ut inventio plurium deficere videatur: tanta est totius dispositionis perfectio atque cura, ut res ipsa spectari dici queat: tanta delineationis sedulitas, ut vivere omnia moverique videantur: tanta quoque colorum proprietas, atque amoenitas, ut verba desint plura dicturo. Uno verbo, sive in genere res spectetur, sive in specie, compendium habes perfectionis, scholam sublimioris imitationis, specimen universalis picturae, et exemplum Iudicii ultimi sine exemplo; quod si gemmam Pictoriae, Apicem peniculi, Solem huius professionis dixeris, parum dices.
Hunc igitur iam alma Noris gremio amplectitur dulcissimo, quae Mater semper atque nutrix magnorum extitit ingeniorum; Virum, inquam, a summis omnium Statuum Viris, Imperatoribus, Electoribus, Principibus, Praelatis, Comitibus, atque Dominis vario cultum affectu, elatumque honore, atque favore dilectum: quem Academia illius Urbis Praepositum habet dignissimum, Doctorem fidelissimum, Exemplum rarissimum; e cuius ore plura hauriuntur dum disserit, quam variae propinant terrae, dum spectantur: cum praesertim non penicillo saltem doceat, sed et calamo atque scriptis utilis esse velit, quod hoc potissimum opere intendit.
Hanc rariorum Artium Aquilam Divini numinis benignitas in senio iam reiuvenescere faciat, ut ad contuendum perfectionis consummatae Solem alis suis elevet plurimos, ipsique inter sidera tandem locus supersit.
FINIS CORONAT OPUS
I. I. S. fecit