Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0559

Linke Spalte

suorum operum ideas, ipse tamen eligeretur, quamvis absens, venditoque praedio suo Stockaviano Augustae Vindelicorum iam larem habens; curante potissimum Reverendissimo Domino Johanne Schmiedbergero, ad Praelaturam illam haud ita pridem elevato, Viro ut omnium studiorum gnaro, sic omnium quoque Artium, et nobilissimae praesertim Pictoriae fautore maximo. Et licet opus hoc magna urgeretur festinatione, et intra septem mensium spatium absolvendum esset, ut sc. collocatum iam esset, cum Sacra Sua Caesarea Maiestas Festo Michaelis Archangeli templum hoc inviseret, quod vix cuiquam videbatur possibile: noster hic tamen Artifex feliciter omnia praestitit, opusque hoc singulare non saltem consummavit, sed et transmisit; ut Sacra Sua Caesarea Maiestas cum tota Aula Imperiali illud statuto tempore spectaret, seduloque consideratum cum Artis peritis omnibus, multis encomiis eveheret. Quo successu idem iam Augustae spectatum publice fuerat, cum urgentibus Graphicophilis in curia illius Urbis expositum fuisset, concurrente non Magistratu saltem illius Urbis Nobilissimo, sed et Praelatis, Clericique ordinis variis aliis et ceterorum statuum multis millibus.

Opus ipsum autem Gloriam exhibet caelestem, in qua sub felicissimis Divinae Maiestatis radiis varii resplendent Angelorum Sanctorumque coetus, tanta dispositi harmonia, tantoque tam diagraphices quam chromatices acumine, vultuumque et vestium ornamentorumque varietate exhibiti, ut citra admirationem conspici nequeant.

Tabula Altaris maximi in Templo S Caietani Monacensi.Subsequens quod Augustae adhuc elaboravit opus magna est Tabula pro Summo Altari templi S. Adelheydis et S. Caietani, quod Monaci Serenissimus Bavariae Elector in gratiam PP. Caietanorum dirigente Augustino Barelli Bononiensi Architecto famigeratissimo magnificentissime erigi curavit. Ubi quidem a celeberrimo illo Jacobo Tintoreto Veneto magno pretio obtenta simul fuit Tabula quaedam, quae Ablationem Christi e cruce refert; quo in opere figurae variae elegantissimae, et imago praesertim Salvatoris inclinato capite demortui magna arte expressae sunt, ut nulla quasi sufficerent encomia, nisi icones quaedam Clericorum nonnullorum, moderno simul intermixtae spectarentur habitu, quae vix decorem tribuunt operi: unde pro altari etiam laterali adhibita fuit Tabula ista. Opus autem primarium a Serenissimo Electore, Domino nostro de Sandrart commissum, et ab hoc tanta Artis perfectione absolutum fuit, ut in Oeco Arcis Monacensis Imperiali expositum a tota familia Electorali, imo tota aula Bavarica satis collaudari non posset; nec unquam operi cuidam inibi locorum tantus exhibitus fuerit

Rechte Spalte

honor; testante haec omnia singulari quodam in hunc finem in lucem emisso libello: unde et pro tanta in consummato hoc Laborum genere adhibita sedulitate honorariis cumulatus fuit largissimis Artifex, gratiamque expertus est Serenissimi Electoris singularem. Argumentum autem operis Nosocomium exhibet, quale Neapolitanum est, cum figura S. Caietani: quod oculo ipsi potius diiudicandum relinquitur, quam ut calamo infra meritum denuo pingatur.

Uxoris illius primae obitus, et matrimonium eius secundum.Cum autem an. 1672. Domino nostro de Sandrart dilectissima moreretur Coniux, morbo nimirum correpta diuturno admodum: Ipse finito luctus maritalis anno, sequente abhinc altero, divina dirigente Providentia, ad secunda transiens vota matrimonio sibi iunxit Virginem nobilitate virtutibusque clarissimam Estheram Barbaram, Domini Wilhelmi Blommarti, Numerosioris Senatus Urbis Noricae Adiuncti, et Dominae Annae Elisabethae Salmuthiae filiam: celebratis 5. Novembris eiusdem anni Larem Norinbergam transfert. publice Nuptiis. Cumque hoc ipso connubio multi amicorum eius dilectissimorum affinitate quoque ipsi iungerentur, hinc commotus tandem fuit, ut relicta Augusta Vindelicorum domicilium suum Norinbergam transferret.

Scripta eius in lucem edita.Hic editis in lucem Academiae suae Teutonicae Scriptis dignissimis de Nobilissimarum Artium, Architecturae scilicet, Statuariae, et Picturae Theoria atque arcanis etc. totam Germanorum Nationem, omnesqu simul exteras, et cultores potissimum atque Fautores istorum studiorum tantopere sibi devinxit, ut propterea in Serenissimorum In ordinem Palmiferum suscipitur. Palmigerorum ordinem, quem Societatis Fructiferae appellant, susceptus, Utilitatis publicae studiosus (der Gemein-nutzige,) nominaretur.

Opera eius Lambacensia ulteriora.Inter celebriora opera eius postrema a multis quoque efferuntur laudibus duo quaedam Altaria pro supra commemorato Coenobio Lambacensi ab ipso elaborata: quorum altero fidelissimi Salvatoris nostri obitus depictus est, adiectis duobus latronibus in crucem sublatis, et in terra Longino genibus innixo, multisque lacrimis brachia pandente: adstantibus etiam Diva Matre, Sanctoque Johanne et cognatis aliis, affectu tenerrimo expictis, ut suspiria spectanti extorqueant. Alterum missionem Spiritus S.in Beatissimam Virginem Apostolosque die Pentecostes factam tanta veritate exhibet, ut omnes hic nervos intendisse Ars dici queat. Unde novem Altarium tabulae in templo illo Benedictinorum Lambacensium pulcherrimo, a Domino nostro de Sandrart felicissime expictae, inque provectiori iam aetate Ultimum opus eius Extremum iudicium. eius absolutae spectari queunt.

Ultimum autem et gloriosissimum operum eius, in quo ad septuagesimum septimum