Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-romae-0008

Nobilissime Architectonices Cultor!

HOc opus Tibi, ingeniose ab antiquis Graecis inventa Architectonices genera, quae ipsimet Romani post in Italiam transtulere, iisque ad eorum Templa, aedificia, Amphitheatra, Palatia aeternaque et admiranda ad opera magnis sumptibus et Laboribus usi fuere, sistit.

Non solum quidem Veteres, verum etiam Orbis huius Praepotentes Magnates quidam a centum et quinquaginta hinc annis totam ferme Italiam, Romam, et eius confinia praeprimis multis maiestaticis et splendidis aedificiis, ad memoriam eorum sempiternam sic ornavere, ut Academia hinc nobilissima Architecturae, ad summum, quod dicunt, culmen perductae merito nominari possit. Ast, cum cuivis huius Artis studioso, eiusmodi adire Loca, eaque ipsismet oculis usurpare, datum non sit, hinc ei quadraginta sex antiquas, quadraginta itidem et tres recentiores aeri perfectissime incisas figuras communico. Mea ex parte hoc opere honorem haud aucupor, eum tot celeberrimis Architectis, quorum Nomina ubique ferme apposui, relinquendo, contentus, si tam gravi et ferme decrepita aetate (octavum enim iam supra septuagesimum annum ago) inexpertis, curiosis tamen huius artis cultoribus inservire possem. De cetero candidis faltem, et DEO praepotenti imprimis placere gestio. Vale.