Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-romae-0022

14

Linke Spalte

egregias, conclavia splendidissima, Areamque amplissimam: et haec omnia plena sunt rarioribus et ex omni genere laudatissimis operibus non picturarum saltem, a pictoribus tam antiquis quam modernis clarissimis elaboratarum; sed et statuarum tam antiquarum quam modernarum sive marmorearum sive aenearum: ita ut Academiam hic esse statutam dicere queas, omnigenae Artis. In cuius testimonium merito hic allego Librum illum famigeratissimum de Porticu Justinianea, quem Ego ibidem delineavi, et postmodum ope laudatissimorum Artificum typis aeneis incisum publicavi: ubi picturae, statuae, et anaglypha istius Palatii magno spectari possunt numero. Architectus eius fuit Johannes Fontana.

XXXXI.* Palatii Iustinianei ichnographia.Ut autem tota istius Palatii dispositio benevolo Lectori uberius pateat, ipsam quoque, et genuinam quidem, eiusdem ichnographiam hac tabula insimul apponere non fui dedignatus.

XXXXII Palatium Dominorum Falconieriorum.Palatium hoc Dominorum de Falconier in platea Julia situm, quoad medietatem tantum exhibeo, quemadmodum quae medium dividit opus satis edocet intersectio, unde quivis colligit, tantundem ex altera parte adhuc superesse: ipsumque PalatiuwPalatium inter pulcherrima et perfectissima numerari posse.

XXXXII.* Palatium Principis Matthaei.Hoc Principis Matthaei palatium, in Regione S. Angeli situm, dimidiatum similiter apponimus: elaboratum ab Architecto Carolo Madernio.

XXXXII. ** Intersectio Palatii Falconieriani.Hac tabula internam exhibemus formam Palatii Dominorum de Falconier, prout illa a Francisco Borromini Equite extructa est.

XXXXII. * * * Eiusdem Ichnographia.Iamque vera etiam atque genuina totius huius Palatii Falconieriani sequitur ichnographia.

XXXXIII. Dominorum de Aste Palatium.Palatium hoc Dominorum de Aste situm est in Area S. Marci in regione; quam de la Pinne vocant. Architectus eius fuit Johannes Ant. Rossi.

XXXXIII.* Eiusdem Ich nographiaIchnographia.Inserta haec tabella accuratam exhibet Palatii Dominorum de Aste ichnographiam.

XXXXIIII Domus hortensis Ioh. di Rosse.Villa haec domusque voluptuaria Johannis di Rosse in platea, quae Longara dicitur, sita est: et quamvis mole non superbiat, elegantis tamen est formae, iucundi aspectus, et proportionem habet omni desiderio gratam. Erecta autem est a Johanne Maria Baratta Architecto.

XXXXV. Templi S. Petri in Vaticano frontispicium.Hac Tabula Basilicam S. Petri exhibemus, quae in Vaticano est, cum structuris adiacentibus sumtuosissimis, et Palatio Papali: nec non Porticum illam novam maximam superne tectam ad processiones instituendas: item Aream eiusdem, fontesque ambos salientes, cum obelisco: adiecimus etiam solennitatem quandam ordinariam,

Rechte Spalte

qua Pontifex maximus lectica vectus procedit, comitantibus eundem Nobilibus, et clero, cum parte quadam cohor tiscohortis eius Praetorianae tam equestris quam pedestris.

Exterior istius Basilicae porticus haud ita pridem ab Alexandro VII. demum extructa est, pro commodiore processione in solennitate Corporis Christi. Statuae vero superimpositae a Successoribus eius Clemente IX. et X. positae sunt. Intra ambitum istius Porticus duo extant Fontes multo insignes artificio, eiusdem uniusque formae, multisque abundantissimae undis; ita ut unica aquarum moles capite maiore crassior ultra viri altitudinem, summa cum spectantium admiratione ascendat, quae delapsa in lacum quendam lapideum insignem, non solum tantam dispergit rorantium guttularum copiam, ut iris ibidem pulcherrima versicolorem quaquaversum expandat tunicam; sed maximus insimul proruentium undarum impetus, ad instar torrentis spumante fluctuum glomere a summis devoluti cautibus, aestuantis calorem aeris mirabiliter temperet, et spectantium ad se corda sensusque rapiat, auresque simul cum oculis. Insigne autem hic latet arcanum nec admiratione carens, quod ultra viri staturam tam crassi exspuantur aquarum cunei: cuius ratio in eo consistit, quod aqua non uno clausa a basi ascendat canali, sed pluribus, unica consolidatione sibi invicem iunctis aeneis; unde fit, ut hoc modo divisa undarum vis leviori sursum nitatur pondere, maiorique emergat virtute: quod alias, si unico tantum canali deveheretur, ob ponderis iniquitatem fieri non posset, dilapsis statim in limine gurgitibus.

XXXXVI. Pontificis Residentia urbana.Hac tabella Basilicam S. Petri, quae in Vaticano, exhibemus aspectu laterali, ut illius operis magnificentia eo elucescat melius, Lectorque benevolus eo maiori undiquaque ob varietatem abundet voluptate.

XXXXVI* Altare S. Petri.In celeberrimae Aedis huius Romanae medio summum Altare illud surgit, ex aere fusum, et hinc inde perspicuum: Ceu figura ipsa rem omnem haud perplexe indicat: Inventorem illius Equitem esse Berrinum perhibent; qui feliciter exaedicavit, quod decenter instituit.

XXXXVI. ** S. Petri Cathedra in Vaticano.Ista S. Petri Cathedra in Basilica Vaticana ab Alexandro VII. Pontifice maximo collocata est in Basilicae Tribunali: opus multo dives ornamento aere cinctum, sustinentibus illud quattuor Ecclesiae Doctoribus antiquis, S. Athanasio scilicet, S. Chrysostomo; S. Ambrosio; et S. Augustino, quae statuae sunt aeneae inauratae colosseae: In summitate autem inter angelorum catervas, caelesti gloria coruscans apparet Spiritus Sanctus: quae inventio est Laurentii Bernini Equitis.