13
concurrere queant. Praeterea conclavia ibidem sunt diversi generis plurima, et magna admodum, pro Equitibus, Nobilibus, Baronibus, Comitibus, Principibus, Episcopis, Cardinalibus, Legatis Caesareis et Regiis, et alia; cum atriis suis pleraque, in quibus pro sua cuivis dignitate ad Summum Pontificem conceditur admissio: quibus accedunt ipsa Pontificis habitacula, nec non officialium et cohortis Praetoriae conclavia, quae singula omnimoda instructa sunt commoditate. Adde quod et hortus adiaceat amoenissimus, in quo fonticuli salientes, et machinae undivomae artificiosissimae variae, aquas vivas abunde suppeditantes. Praeterea conclavia omnia picturis referta sunt ingeniosissimis, statuisque pulcherrimis, et supellectile non necessaria saltem, sed pro re nata, ditissima. Nec aeris tantum hoc Palatium, propter altitudinem gaudet salubritate, sed et prospectu longe amoenissimo, qui Romam universam. totumque circumiacentem tractum spectanti summa cum iucunditate obicit: Autorque et Architectus illius fuit Dominicus Fontana.
XXXIIII.* Palatii Quirinalis interna facies universa.Hac tabula internam exhibemus faciem Palatii huius Papalis in monte Caballino, cum porticibus suis, earumque ordine in Area; quae a Flaminio Pontio, una cum duplici Scala sub Paulo V. Pontifice maximo adornatae, et postmodum ab Octaviano Mascherinio consummatae fuerunt. Duplex ista Scala in Atrium deducit Equestre, nec non ad Sacellum, et ad Conclave Pontificis: quae omnia una cum Area, tam congrue sunt ordinata, ut quoties Legatis summorum Principum, aliisque maiori dignitate praeditis accessus datur ad Pontificem, currus illorum omnes et singuli commodissime non saltem intrare, sed et peracta versura regredi queant.
XXXV. Intersectio istius Palatii lateralis.Idem hoc Palatium Quirinale laterali quoque intersectione exhibemus quoad interiora, una cum turri, sed duabus tantum tertiis: ubi notandum, quod area eius tam sit ampla atque patens, ut saepius, concurrentibus hac vel illa festivitate Magnatibus pluribus, ducenta vel trecenta ibidem expectent pilenta, quibus omnibus absque ullius impedimento commodissimus patet accessus et recessus.
XXXV.* Intersectio istius Palatii, una cum porta Viridarii.Ex area praememorata pulcherrima, plana aperitur via per ianuam clathratam in viridarium maximum; in quo non tantum arbores fructiferae praecellentissimae, sed plantae quoque exoticae rariores plurimae, topiaria viridantia elegantissima, areolae floribus consitae amoenissimae, et cryptae undivomae splendidissimae, ut oculus vix satiari queat.
XXXV.** Eiusdem Palatii Papalis Ichnographia.Iam istius Palatii Pontificii, quod in monte Quirinali est, etiam suppeditamus Ichnographiam atque dispositionem prototypicam,
ubi oculis exponimus conclavium plus quam Regiorum magnificentiam, omniumque pertinentium reliquorum ordinem augustissimum, et Maiestate plenum, ut emendationi vix locus suppetat.
XXXVI Palatium Cardinalis Burgesii, quod Romae est.Palatium Cardinalis Burghesii in Area cognomine situm, superbissimum similiter est, plerumque decore innumero, sive picturarum spectes et Statuarum Artem, sive suppellectilis ubertatem. Extructum autem fuit a Martino Langhio Architecto.
XXXVII. Villa Cardinalis Burghesii extra Romam.Palatium Villae Burgherianae extra Urbem, dimidiae saltem horae Roma distat itinere: opusque est longe splendidissimum in medio Viridarii amplissimi atque amoenissimi, muris cincti situm, prout orthographia eius praesenti tabula fidelissime est exhibita. Miraculum autem potius dici posset, quam Palatium, propter innumeram antiquarum statuarum copiam, quae artificiosissima manu priscorum pleraeque Sculptorum e candido marmore multo elaboratae sunt ingenio. Harum plurimae ipsam structurae exornant frontem, iudicio dispositae maximo, prout ipsa prae se fert delineatio. Longe autem plures et praestantiores maioresque in interioribus istius Palatii prostant, partim integrae, sive solidae, ex uno candidi marmoris frusto excisae; sive coagmentatione consolidatae; unde statuae viventium statura pleraeque dimidiata, et quae pectoretenus extant pauciores; Sculpturae autem simae similiter plurimae minores: Ut pictarum taceam tabularum copiam immensam quasi, quae omnes tam artificum gloria, quam argumentorum acumine usque adeo sunt insignes, ut integro describi mererentur volumine. Architectus huius fuit Johannes de Santio, Belga.
XXXVIII. Cardinalis Chigii Palatium Romae.Palatium Cardinalis Flavii Chigii in Regione, quam di Trevi vocant, Romae situm, pro structura pariter habetur clarissima atque amplissima, partibus tam externis superbiente, quam internis: et quae operibus condecorata sit Arte varia ditissimis atque rarissimis.
XXXIX. Principis Altieri palatium.Palatium Principis Altieri in regione, que de la Pigna vocatur, situm inter opera similiter numeratur splendidissima, cuius Architectus fuit Johannes Ant. Rossius.
XXXX. Domus Domini Iosephi Costae.Haec domus Domini Josephi Costae in platea, quam Borgo novo vocant, apud Basilicam S. Petri sita est: cuius contignationes superiores habitationi inserviunt, usuique proprio; inferior autem officinas habet et cameras varias locatione sua utiles. Architectus eius fuit Balthasar da Siena.
XXXXI. Palatium Iustiniani Principis.Palatium hoc Principis Justiniani in Regione S. Eustachii situm in exterioribus quidem aliquam prae se fert modestiam; quoad partes tamen interiores multa abun dat commoditate et magnificentia: oecos enim habet maiores haud paucos, Porticus