199
Colores oleo primum tem
perati, circa A. 1410
Inventa est Typographia in Germania, circa A. 1440.
ACADEMIAE PICTURAE
NOBILIS
LIBER TERTIUS.
De
Pictorum Germanorum atque Belgarum, nec non Gallorum,
Anglorum aliorumque
Vitis atque Encomiis.
IN capitibus praecedentibus de vita atque encomiis celeberrimorum Italiae pictorum, nec non statuariorum, partim e Scriptoribus optimis, partim e propria quoque experientia sat copiose disseruimus, ut via aliis e posteritate nostra sufficienter iam pateat, eadem debite continuandi, laudesque ingeniorum feliciorum, quae futuris proditura sunt saeculis, prioribus subnectendi; quo artificia haec ad perfectionis culmen iam enixa elatiore decursu perennent, ignaris, ad maiorem in studiis istis fervorem, calcar, atque stimulus addatur, ceteris exempla industriae atque acuminis continuata suppeditentur, ipsorumque artificum memoria oblivionis caligini ne immergatur, sed florida semper in omne aevum pro merito conservetur.
Quod si mirum quibusdam forte videatur, cur non ad describenda potius Virorum bello illustrium facta gloriosissima, quam pro viliore hac, ut vulgo reputatur, materia calamum strinxerim; opusque tot laboram atque impensarum tam humili prorepat obiecto; illi sciant, me gestis bellicis usque adeo haud delectari, ut Marii, Syllae, Catilinae, aliorumque humano sanguine inexplebilium Martis alumnorum memoriam praeferendam existimem Viris bonarum artium cultoribus atque promotoribus.
Et quamvis alii magna sollicitudine Annales de tristissimo tam Germaniae, quam Belgii statu conscribere sat agant, cruentumque Mavortis theatrum varia strage, inumerisque cadaveribus instructum posteritati adaperiant: eodem tamen haud meus inclinat genius, ut furenti per viscera mortalium Discordiae atramento meo litem, tonantisve Nitri fragores, et insultantes fulminantium tormentorum impetus aeternitati consecrem: cui maior longe