371
aliis de Prospectiva: quae omnia Lector Benevolus ex ipso commodius perspicere poterit opere. Ubi id saltem annecto, multas figurarum supradictarum e Musaeo Technophili illius celeberrimi Domini de Chantelou defunctas esse; cum aliis quibusdam, quae e propriis ipsius Autoris studiis promanarunt.
IX. CAROLUS BRUNIUS Pictorum
Regis Galliae primas,
IX. CAROLUS le BRUN.LUmen iam est totius Regni Galliarum primarium. Postquam enim Magnus ille huius Regni Director Cardinalis in ordinem redegisset plurima alia, ad Artium quoque ruinas conversus, ut easdem restitueret, non maximi tantum semper aestimavit digniora inque hisce studiis feliciora ingenia; sed iuvenes quoque, qui aliquam futurorum fructuum spem promitterent, propriis sumtibus sustentavit plurimos, quos deinde suppeditatis necessariis omnibus in Italiam Romamque in specie misit, ut studiis ibidem Diagraphices, Picturae nobilioris, Statuariae et Architecturae, iuxta omnes huc requisitas regulas, sedulo incumberent. Unde Gallorum Natio in omnibus hisce Artibus longe evasit sublimior, et subiecta sibi educavit longe nobiliora, quam antehac unquam. Idem etiam, ubicunque sive statuas quasdam antiquas praestantiores, sive numismata similia, sive opera diagraphica, sive tabulas pictas rariores, sive alia singularia atque curiosa eiusdem generis ullatenus comparare posset, largis sumtibus coemta in Galliam transferri curabat omnia, sive in Palatium suum Richelianum, sive Lutetiam collocanda, ut tota quasi in Galliam transportata videretur Roma. Hac igitur methodo, ad sublimiora promovendae iuventutis, Gallorum Natio magna hactenus prae ceteris gavisa est praerogativa: cum praesertim idem a Richelio introductus pridem, in commodum tenerioris aetatis mos, in hunc usque diem continuetur, unde rarioribus ingeniis iam tantopere abundat gloriosissimum illud Regnum.
Inter illa igitur praecipuam meretur laudem Carolus iste Brunius, pictorum Regiorum Antesignanus: qui non tantum a tenera statim iuventa omnia edidit futurae perfectionis specimina; sed porro non minus in Patria, quam Romae etiam, et per totam Italiam, tandemque in specie Parisiis tantam assecutus est magni Nominis celebritatem, ut nunc intimiore fruatur favore Regio. Latissimus autem hic sese aperiret excurrendi campus, si omnia illius opera laudante describi deberent calamo, quae plaudente ille expressit penicillo. Sufficere autem poterit vel unicum in gratiam illius compositum carmen, quod brevi
claudit compendio amplissimos laudum illius cumulos; cuius verba in lingua Gallica sunt sequentia:
Sonnet
A MONSIEUR
LE BRUN
Premier Peintre
DU ROY,
Pour les Peintures de la Chapelle de Ver-
sailles et dela Chapelle de
Seaux.
Que de l’ombre et du iour la sçavante¶ imposture
Fasse approcher de nous, ou fuir une¶ figure,
Et rassemble en un point le Ciel, la Terre¶ et l’Eau;
LE BRUN porte plus loin le pouvoir¶ du Pinceau,
Sçavans, ne dites plus, qu’imiter la¶ Nature
Est le dernier effort de la docte Peintu-¶ re:
Plus d’honneur attendoit cet Apelle¶ nouveau.
Il decouvre le coeur; il rend l’ame vi-¶ sible,
De la Divinité fait un Estre sensib-¶ le;
Represente la grace; à la gloire il at-¶ teint.
Ce que l’oeil ne peut voir son addresse¶ l’exprime:
Comme Paul il s’ eleve au Ciel le plus¶ sublime:
Il void ce qu’il y vit; il fait plus, il le¶ Peint.
Quorum sensus idiomate Latino talis est.
Mille tibi variis res parvas pinge figu-
ris:
Fallat iucundis, umbra diesque mo-
dis.
Accedat veniens, fugiensque recedat
imago:
Et coeant Tellus, Unda Polusque
simul.
Peniculo vires maiores BRUNIUS ad-
dit;
Naturamque sequi non nisi vile pu-
tat.
Ipsum Cor aperit, Mentemque colore re-
pandit;
Ipse ferit sensus, hoc praeeunte,
DEUS.
Paule, tuum raptum superat, dum sum-
ma pererras:
Tu miranda vides; Iste videre fa-
cit.
Inter innumeram autem operum eius pro Rege elaboratorum copiam haud postremae