Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0519

397

Linke Spalte

dimidiatis, colore oleario magna satis mole elaboratis et lumine admodum vivido, atque corpore extantissimo quasi prominulis: Giorgionium exacte imitatur. quo in genere Giorgionium, pictorem quondam clarissimum de Castello Franco, tam proxime imitabatur, ut et inventio, et diagraphice, et colorum vigor et peniculi ductus plane videretur idem; et vel expertissimi istarum rerum diiudicatores duarum harum arborum fructus saepius confunderent: praesertim quod imitatio haec non apographa referret, sed Prototypon Opera eius. ipsum exprimeret. Qui error mihi ferme ipsi accidisset. Cum anno 1650. Serenissimus tum temporis PRINCEPS CAROLUS GUSTAVUS COMES PALATINUS RHENI, deinde Rex Sueciae, Norimbergae Tabulam quandam mihi exhiberet, picturam militis continentem, qui prae iracundia pugionem stringere videbatur; quaerens insimul, cuius manu eam censerem pictam? ubi, perpenso diu opere, vix tandem ex aversa parte Tabulae linteum adhuc recens agnoscebam; unde colligere poteram, non ipsum Giorgionium, cuius manum exacte referebat, illius esse Auctorem. Sic militem quoque pinxerat iuniorem sedentem atque cataphractatum pilamque manu tenentem: qua e Tabula tantum elucebat iudicium, ut SERENISSIMUS PRINCEPS ROBERTUS COMES PALATINUS RHENI militem hunc manu propria melanographice exprimeret: Idque tanta cura atque perfectione, ut toti huic arti melanographicae singulare exhinc lumen accederet. Sic Serenissimus Princeps etiam LEOPOLDUS WILHELMUS ARCHIDUX AUSTRIAE, ceu accuratissimus rerum pictarum censor, huic nostro Artifici, ob varia illius opera, laudem pariter tribuebat eximiam. Modus ilius vestiendi. Genius illius audaculus erat: Unde opera eius, pro mero lubitu, rariore quodam habitu insignita spectantur: Ita ut capitibus Bireta imponeret cristata, vestiumque genera, partim ex antiquo, partim e moderno desumeret modo, discisso saepe usus habitu et copioso linteamine: quandoque et tela serica pannisque Attalicis et holosericis, prout opera eius apud magnum FLORENTIAE DVCEM varia, nec non porticus quaedam Vincentinae integrae, et in specie in domo Tebaldina, et alia Tabulae eius Venetae. passim testantur. Sic Venetiis etiam in aede Sancti MARCI Tabula quaedam ipsius visitur de Christo, mercatores expellente: nec non Crucifixio salvatoris nostri in monte Calvariae: quod opus multis extollitur encomiis. Unde a Serenissima quoque Venetorum Respublica ad hoc adhibebatur munus, ut delineationes conficeret omnium illorum operum historicorum, quae in templo S. Marci opere Musaico elaborata sunt. Obitus eius. Vitam autem Venetiis tandem multo cum dolore omnium graphicophilorum finiebat,

Rechte Spalte

ibidemque splendidissimis exequiis terrae committebatur.

LXXVIII.LXXVII. BARTHOLOMAEUS MU-
RILLIUS.

LXXVII. BARTHOLOMAEUS MURILLO.NAtus est Hispali (quae hodie Sevilia est,) e nobili quadam familia; cumque a primis statim tenerioris aetatis annis mirum in modum deditus esset delineationibus, Pater ipsius exhinc commotus ad Artem pictoriam eum applicabat. Absolutis ergo sub Praeceptore quodam tyrociniis, In Indiam abit. cum se in primo adhuc aetatis flore cerneret constitutum; in Indiam Occidentalem iter instituit, ubi artem suam magna continuabat industria, quippe cuius amore totus exardescebat. Cum autem in multis hisce terris, parum se proficere in studiis suis animadverteret, Hispalim regredi statuit. Ast quoniam nec inibi Artifices satis inveniret claros, a quibus ad ulteriora et in Italiam. promoveri posse iudicaret, in Italiam iter fecit: ubi tantam inveniebat complendi desiderii sui occasionem, tantisque in diagraphica atque pictoria progressibus ad fastigium properabat, ut opera eius cum stupore ab omnibus spectarentur.

Labores eius.Exactis autem aliquot in Italia annis, in Hispaniam revertebatur, ubi a Rege, atque Magnatibus Regni ad varia adhibebatur opera. Quin ipsa etiam Aula Romana ipsius penicillo haud raro utebatur; ita ut tabulas pro diversis Cardinalibus complures pulcherrimas expingeret, quae tanti aestimabantur, ut artificem hunc nostrum alterum dicerent Paulum Veronensem. Atque sic tota quasi Hispania repleta est elegantissimis illius tabulis, pro Altaribus, aliisque casibus confectis; quales etiam in Belgio conspiciuntur plurimae, magnique passim aestimantur.

Ceterum et doctissimus erat in vario studiorum genere, ita ut amorem singulorum in se alliceret, cumque fatis fungeretur, universalem quasi in Patria sua relinqueret Obitus eius. dolorem. Mortuus autem est mense Augusto anni 1682. et exequiis tum solennissimis honoratus, ita ut feretrum eius portarent duo Marchiones et quattuor Equites diversorum ordinum, sequente turba quasi innumerabili: exclamantibusque, ereptum esse saeculo nostro Virum exemplo atque virtutibus longe clarissimum; quem Deus gloria coronet perpetua. Effigiem eius Tab. 8. expressimus.

LXXVIII. PETRUS LIBRIUS.

LXXVIII. PETRUS LIBRIUS.PAtavinus patria, in primo statim annorum vere et ingenio pollebat et industria, ut ad culmina mature aspiraret, inque iuventa adhuc operibus quibusdam eleganter expictis famam sibi acquireret. Opera eius. Maiorem autem tum acquirebat emergendi