Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0013

a via veritatis excussi, nec minora industriae quam temporis detrimenta fecisse deprehenderunt.

Quapropter ut magna ac praeclara Germanorum prosapia, ab illis Originibus, quas Vrbs habet, longe disiuncta, nec sumtibus itinerum ferendis Statuae selectiores.semper habilis, vera habeat, queis utatur, fundamenta; id unice egi, ut selectiores, et, studio meo maxime inservientes statuas, profusos sumtus facients, manu et opera celeberrimorum sculptorum, aeri (quantum impendio diligentiaque poterant) incidi curarem. Et quanquam unus et item alter, exigua ornatus scientia, scalpro haud in altum surrexerit; integrae tamen ac perfectae delineationi fides habenda est.

Graecorum opera, ex albo marmore.Commemorabimus hoc loco antiquitates excellentissimas, quas Graeci ut plurimum Italique, ex albo marmore, fecerunt: Ex his vero Graecorum gloria eminet atque praefulget, vel ipsa Antiquitatum Academia, quae Romae est, teste; cum qua saepius in collocutionem veni, et eminentiam illam La gran maniera Greca vocari, sedulo observavi.

Artifices circa Alexandri M. tempora.Quid? quod ante Alexandri tempora, et aetate ipsius, insignia opera, ac praeclari artifices extitere, Statuariae, Architecturae, Picturaeque peritissimi: Caussas desideranti binas indicamus: Primo, mirifica et incredibilia temporum eorundem monumenta, marmoreae nimirum statuae, atque in his Amyntae ipsius nec non Philippi, velut maiorum Alexandri, item numismata hodieque conspicimus; neque ingens artificum in diversis Graeciae urbibus excellentissimorum numerus nos latet: Deinde, ipsis Alexandri temporibus, ars illa non demum inchoata, sed perfecta eo creverat; ut iam magnitudine sua laboraret. Tunc enim plurimae manu Apellis depictae tabulae, et Lysippi caelo dolatae statuae, perfectionis potius, quam antiquitatis laude nobiles hinc inde spectabantur. Nec facile quis rudem atque inertem statuarium vel architectum Imago Alexandri, ex Atho monte.dixerit, qui Alexandri imaginem ex monte Atho ita formare certo pollicitus erat, ut in dextra oppidum et 10000. subditorum teneret; ex sinistra autem magnum ac vehemens flumen per saxa decurreret, et agros irrigaret. Quibus argumentis, et quasi rerum notis utor ad probandum.

Antiquitas statuis falso denegataEt quamvis alii vehementer contendere perseverent, antiquas nempe statuas tempore eorum, quas exhibebant, ideo haud scalptas fuisse; quia subinde retractabantur, et ex instauratione redintegrabantur: Stat tamen sententia, illas priscis temporibus, ob excellentem pulchritudinem suam, politissima arte perfectas extitisse. Nemo certe inficias ibit, prisca hominum aetate pulcherrimas plurimasque surrexisse statuas; siquidem Horatius Cocles et Cloelia Romae, imperante tunc Rege septimo, ac priusquam ibi coepisset Respublica, capita sua extulere: Livium Pliniumque testes facio, qui satis et abunde de his scripserunt.

Homeri imago antiquissima.Ad Homerum autem, veramque ipsius imaginem quod attinet, dicant, queis libido est, artis huius tunc nullam, vel exiguam prorsus notitiam in usu fuisse; et post obitum eius, longo temporum progressu, effigiem illius ex ingenio fraudatorum fictam ac compositam effe: Sed ratione Plinii sententiam suam firmare sustinent, qui saepius erravit ac falsus fuit. Neminem, ut arbitror, latet, fixum esse illud, a quo in caetera probationes nostrae exeunt, picturam aeque ac statuariam iam diu ante Homeri tempora confectam quasi atque absolutam fuisse. Et quanquam fortunae inops, ceu plures Philosophi Philosophorum ac Poetarum statuae.ac Poetae celeberrimi, nullo aut perquam parvo aere censeretur; nihilo tamen minus eis pretiosae statuae ponebantur, et monetae cudebantur; quae hodienum in theatris rerum artificialium ex marmore, metallis, et gemmis inveniuntur: Imprimis autem Homeri statua, humanae formae similis, ex Graeco marmore, inter rariora Principis Justiniani (cuius profecto laus maior est, quam ut manu mea attentari debeat) cimelia id ipsum satis testatur. Brevi