ut me expediam verbo, viris illustribus et simulacra, et altaria, et templa Nummi Homerici.dicabantur. Aristoteles quoque nummorum Homericorum meminit; unde colligas licet, istos vel Alexandro antiquiores fuisse, quoniam huius magister Homerus fuerat.
Vultus ac habitus statuarum verus.Nec a vero abludit, veterrimas statuas non pro fingentium lubitu, decoris ergo, factas fuisse; sed eas potius, quasi ad vivum vultus ac habitus illustrium expressisse. Cum expugnata esset Corinthus, tria statuarum millia Romam devehebantur; ex quibus Romani multa didicere, quae Graecis accepta ferre debent: Illas enim, quae Corinthi factae erant, prae caeteris observarunt, ceu normam, et regulam, et praescriptionem artis huius constituentes. Quis est, inquam, qui dubitare debeat, ultro id ipsum, queis pectus sapit, fatentibus, quod Lycurgi, Epaminondae, Themistoclis, Solonis, Aristidis, Platonis, Miltiadis, aliorumque statuae, ipsis tunc florentibus, in nominis aeternaturi memoriam statutae fuerint; quarum varias, adhuc Romae, nec non in Anglia, Gallia, et Monachii admiramur. Vidi et ipse ac notavi plurima huiuscemodi signa, quae in clinodiis, gemmis, achate, christallo atque carniolis, potiores autem in nummis conspiciebantur. Hinc facilis coniectura est, nec vulgare rei huius indicium, praestantissimos tunc vixisse artifices, quoniam in tam pretiosis materiis artem atque industriam suam posteris exhibuerunt; ne labor ille inglorius esset.
Nummi ex statuis desumti, nec vice versa.Caeterum haud nos fallit opinio, quod nummi ex statuis nec statuae ex nummis fuerint expressae: Hac ipsa enim occasione, effigies simul ac statuae universis ac singulis innotescebant; dataque opera nummi signabantur, ut quivis unus imagines illustrium minore pretio sibi comparare posset. Oculis quoque ac manibus meis usurpavi Hectoris et Achillis numismata, quorum facies ex eorundem statuis procul dubio petita, exprimebantur.
Hanc ipsam igitur artem, regnante Alexandro, magna cepisse incrementa, velut omnibus suis numeris et partibus completam, opera loquuntur Gran maniera Greca.Romae celeberrima; quorum (gran maniera Greca) maiorem Graecorum formulam ut auxioanxio pede premanuspremamus, necesse est: Hanc intueamur, hanc ipsam sequamur! Quantum dignitatis, inquit Val. Maximus, a Rege Alexandro tributum arti existimamus, qui se pingi ab uno Apelle, et fingi a Lysippo tantummodo voluit. Qua re motus, nullam vel statuam, vel imaginem in hoc opere extare volui, quae non dextera artificis perfecta, Romae adhuc, inter praeclara Procerum cimelia servatur: Iudica de his Lector, fruere, ac imitare.