figurae in ordinem ac proportionem redigantur; nihilo tamen minus oculo simul ac ratione opus esse: Quibus in consilium adhibitis, opus illud proportionem, gratiam, delineationem ac perfectionem accipiet; ut laudem ratione dignam mereatur. Hae ipsae figurae alias quidem rotundae appellantur, quia ex omni parte ac latere conspici queunt; ad instar hominis, quando obvertitur; a quo etiam illae peti ac perspici debent.
Certissiman igitur viam ingredietur artifex, si sequentes statuas, Laocoontis nimirum, et Antinoi, Fauni, Herculis, Apollinis, Veneris, trium Gratiarum, caeterasque circumspecta cura intueatur penitius, ac velut exemplar antiquae artis sedulo imitetur.
De
STATVARIAE FORMIS,
Modellen vulgo nuncupatis.
Formae ex cera, argilla, vel gypso: Cerae praeparatio: Cera colorata: Formae maiores ex argilla: Imagini conveniens labor: Errorum, a statuariis commissorum caussa: Statuarum politio.
Formae ex cera, argilla, vel gypso.SOlent statuarii, statuam e marmore scite perfecturi, primo modulum, sive formam praeparare; quam oculis diligenter observant: Huius magnitudo dimidium brachii haud excedit. Fieri autem hanc scias e terra, vel argilla, cera, aut gypso; quoniam materiae istae acceptam imaginem sive figuram tenent. Deinde iuxta hanc formam, magnitudinem et altitudinem saxi, ad opus perficiendum data opera excisi, peraequa proportione metiuntur; negotium omne hoc modo instituitur:
Cerae praeparatio.Primo, ut ceram emolliant, cum sevo, terebintho, et atra pice eandem miscent; quo lenis, attrahens, ac nigra fiat: Dein manibus extensa et elaborata, atque in locum suum recondita, indurescit. Quodsi colores eius variare velis, pro pice farinam tegulariam, similemve tincturam rubram adhibe. Cera colorata.Id vero maxime notandum, colores prius terendos, et cum calente ac fluida cera miscendos esse: Ex qua monetas etiam et alias figuras fingere licebit. Colores pariter ac cera si terebinthi beneficio probe coagulentur, manuum calore in globulos facile rediguntur; e quibus praeterea elegantes, teneras, subtiles, nec non crassas magnasque imagines formant, et sive minoribus lignis, aut ferreis etiam filamentis ita affigunt atque connectunt, ut singula membra flectere ac movere queant.
Formae maiores ex argilla.Haud aliter lutum vel argillam tractant, atque retractant; ex qua maiores modulos sive formas, ad instar saxi, effingunt; ceu magnitudo statuarum illas requirit, quae in marmor transferendae sunt. Ne vero terra, rimis atque