fissuris dissiliat, neque ex argilla muti hominis structura rursus concidat, paleas et setas porcorum, vel equorum pilos immittunt; quorum mixtione argilla quasi colligatur atque constringitur. Postea linteo vel papyro figuras istas diligenter muniunt, et vinculis constringunt, superaddentes semper argillam, donec in maiore forma proportio minoris moduli nude ac plane conspiciatur. Simulacro in tantum composito, amictus ei paratur e crassiore ac rudi linteo; vel tenui interdum, si operis subtilitas id requirat: Tunc lutum in aqua maceratur, et imago sensim sine sensu linteo incingitur; inque seriem Imagini congruens labor. plicarum rite componitur, uti proportio illius postulat. Postea marmor experiuntur, quod ubi dolatum in quadrum fuerit, in ipsam imaginis staturam, plenamque huius magnitudinem probe dividitur; iuxta membrorum ordinem, quae (ceu pedes ac manus,) extenduntur longius: Illa dimensa atque descripta carbone sunt omnia. Postquam igitur dimensio saxi quadrati finita est, dolare quidem incipiunt; sed ita tamen, ut eadem mensura rursus iterumque repetatur, semperque a forma ad saxum oculus revertatur; ne quid ex illa pereat. Hic itaque circumspecta (quod dicitur) cura simulacrum cognoscere, operae pretium est; donec ad similitudinem figurae Errorum, a statuariis commissorum, caussa. propius accedat, atque conveniat. Qui vero temere et inexplorate saxum a fronte et a tergo lacerant, idque imperitissime deturpant; non habent postea, unde defectum suppleant: Nullus enim superest locus, quo eundem referre queant, ipsi, materia nimis detruncata, ludibrium artis suae facti. Haud raro etiam fieri amat, ut particulis turpiter agglutinatis ingens opus de honestent.
Meliores vero statuarii, queis nimirum pectus sapit, primo marmor singulari quodam instrumento, quod Subbie vocant, apte dimetiuntur, et quicquid asperum est, eodem amoliuntur; deinde alio corrotundant, postremo Politio statuarum subtiliore informant, nervos, venas, capillos, aliaque hominis lineamenta summo exprimentes artificio. Ad ultimum, si imaginem iratam vel mitem, trucem vel humanam, amantem, tristem aut hilarem, piam vel impiam effingere animus sit; teneris et acutis limis, aridaque pumice, aliisque commodioribus instrumentis affectus illos ita exprimunt, ac si frontibus saxorum essent inscripta.