Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0016

Linke Spalte

praestantissima illa graphidis miniatae vel cretaceae opera; Opera musiva; Pictoria vitrorum, Chalcographica; Encaustica; aliaeque artes innumerae, quas mero brevitatis studio nominare hoc loco desisto? Nonne a me illae proveniunt?

A diuturnitate peti non posse praerogativae Argumentum.Quod vero Sculpturae opera maiori gaudeant diuturnitate, quam quae a Pictoria proveniunt; id soli debetur materiae, quam utraque tractat: nec ulla exhinc peti potest praeeminentia vel nobilitas: cum alias rusticus etiam senio decrepitus, Imperatori cuidam primo aetatis flore demortuo; picea vel abies, plantis quibusvis pretiosissimis; imo cervus vel quodvis animal longaevum aliud, ipsi homini praeferri deberet. Quamvis non sim ignara, effigies Romae inveniri Opere musivo effectas, quae aetate sua Statuarum et Colossorum omnium superent diuturnitatem.

Cur pauciores sint Statuarii.Quod autem ad Pictorum copiam, et ex adverso ad Statuariorum attinet paucitatem; ex hoc sane non sequitur, quod ad Sculpturam ingenia requirantur argutiora et vivaciora iudicia: Sed id ex hoc saltem enascitur, quod nostro tempore pauci sint Sculpturae amatores, quibus impensas illuc elocare sit animus: Unde illos, qui eidem sese addixerunt arti, prae mediorum ad cultiorem vitae sustentationem requisitorum inopia, aliud quoddam eligere oportet professionum genus. Praesertim cum non adeo sit facile opera plura e pretioso lapide exsculpta, levi bracbio componere; (quia nimium ad hoc requiritur pretium:) interim autem absque praxi et exercitatione continua, ars illa nimis leviter nec unquam satis addiscatur. Quare Statuariam continua exercitatione addisci oportere. Sculpturam, excusaturam Artificum suorum paucitatem, plus decuisset hoc uti praetextu; quam quod in hoc aliquam ullatenus reperire queat gloriam vel praeeminentiam.

Opera Pictorum Statuis cariora.Hic autem notandum quoque, quod Statuae atque Effigies Sculptorum, quamvis e pretiosiore exsculptae sint materia, nunquam tamen tanto remunerentur pretio, quam complura Pictorum Opera. Quae enim Statua sive sculpta sive fusa ab ullo Monarcharum tanto est comparata pretio, quanto Apellis Picturas comparavit Alexander magnus? Quando ullius artificis vel Statuarii opus tot aestimatum est coronatorum millibus; atque id de pluribus reperimus Picturis. Et quamvis te, Sculpturam, antiqui auro; meam vero Effigiem argento saltem expresserint: hoc ipso tamen tua saltem Artificumque tuorum manifestata est arrogantia atque elatio.

Difficultatem Artis plus consistere in labore intellectus, quam manuum.Quod si etiam difficultas illa laboris, quae a duritie materiei Statuario exoritur, ullam alicui tribuere potest Nobilitatem vel praerogativam; haec sane gloria Laotomorum potius erit, in montibus atque lapidicinis, durissimo labore vitam sustentantium: atque consequenter rudis quilibet et luscus claudicansque faber praeferendus erit Aurifici cuidam ingeniosissimo. Multum tamen hoc ipso a vero aberratur scopo; eo quod omnis difficultas ex interno potius intellectus, quam externo manuum labore aestimanda

Rechte Spalte

sit. Cum igitur Statuarius externum saltem effigurare corpus annitatur; Pictoriae vero artis Studiosus excitatior, internas quoque animi passiones atque perturbationes repraesentare teneatur: hinc potius mea erit Nobilitatis praeeminentia, quam tua, Sculpturae.

Plura sunt Picturae requisita, quam Statuariae.Tandem id quoque Statuario sufficit, si secundum amussim longitudinem, secundum perpendiculum altitudines; et secundum normam angulos legitime disposuerit: A Pictore autem non istud saltem; sed et hoc praeterea requiritur, ut Perspectivae sit gnarus et Optices; ut personarum, animalium, aliarumque rerum in Opere suo occurrentium rite instituat distributionem; utque colores exaltare et profundius demittere, et figurarum incrementa et decrementa secundum distantias legitime instituere queat: in quibus omnibus mille errores committi queunt, dum in statua quadam vix obrepat unus. Porro quoque Statuario sufficit, si cognitionem habeat formae et faciei humanae; artusque eleganter imitari queat, atque repraesentare. Pictoris vero e contrario est; praeterea corpora omnia, etiam quae tactum fugiunt, oculis exhibere; simulque Opticam callere, quae rerum naturalium omnium edocet umbras, earumque reflexionem; porro et colores temperare atque infringere; nec non elevare et rotundo corpore exprimere quaedam, quae in nuda effinguntur planitie; omnia porro secundum artem pro sua quaevis proprietate exprimere, disponere, omnemque imaginem colore suo necessario; quorum tamen multa sunt millia, repraesentare. Ubi licet quis flores campi omnes, variasque arborum efflorescentias consideret, cum omni rerum in aere, mari, fodinisque montanis contentarum diversitate, iis tamen omnibus colorum meorum copia nondum exhauritur. Et nihilominus in his omnibus Scholares meos informare teneor atque erudire.

Concedendum quidem, etiam a Sculptura in statuis exprimendos esse affectus, motusque et mores congruos: at vero longe istud fit imperfectius, quam a Pictoria. Quicquid enim in exprimendis gestibus hunc vel illum artuum motum, faciei minas, brachii elevationem atque libertatem, corpus ad fugam dispositum, actusque Pictor una cum affectibus et alias repraesentare tenetur circumstantias. similes excedit; a me Pictura debita colorum immutatione in facie aliisque membris, una cum aliis circumstantiis praedictos affectus, motusque animi insequentibus, ex ipsa Natura exprimendum est.

Pictoria naturam multo propinquius imitari valet, quam Statuaria.Praeterea Statuarii rarissime, imo potius nunquam vestigiis naturae tam proxime insistunt, quam veri in genere Pictorio Artifices. Quis enim unquam legit, Praxitelen tam naturali facilitate ullos sculpsisse fructus; ut ipsae quoque aves ex aere advolarint eosdem decerpturae? quod tamen a Zeuxide praestitum est? Quo tempore Phidias usque adeo excaecavit humanos oculos, ut quispiam suae artis accedens, effictum reducere tentaverit velum, quo subtus latentem spectaret effigiem? Quod factum tamen est a Pictore Parrhasio.