Ut autem omnes dubiorum tuorum nodos, quos Gordios putas, uno solvam segmine; tuipsa fateberis vel in vita, quod ad meos labores multo plus requiratur ingenii atque iudicii, quam ad tuos; Quamvis enim mutilata semel materia non facilis amplius eiusdem detur restitutio; cum statuam nullo quasi negotio saepe corrumpi penitus contingat, ut abicienda sit: Labores Statuariorum eorumque difficultas in laboriosa potius patientia consistunt, quam ingenioso iudicii nisu. omnes tamen isti errores diuturna cautela, constanti patientia, sollicitisque dimensionibus, omnino praecaveri possunt: ita ut effigies tandem infatigabili potius quadam industria, quam peculiari ad id requisito iudicio ad suam deducatur perfectionem. Et qua ratione, quaeso, omnes tuae difficultates cum meis comparari Difficultas colorum recenti calci applicandorum sola omnes illas superat, quae in Statuaria occurrunt. possent; si saltem eas quis intueatur, quas Pictura recentis albarii requirit? Quanto enim conatu, quantaque industria Opera inibi diagraphica suis Archetypis sunt exprimenda? Quanta sedulitate atque solertia singulae partes ibidem sunt distribuendae, atque coordinandae? ita ut opera tua, si cum mea comparetur, laboriosa potius dicenda sit patientia, quam ingeniosa ratiocinatio.
Sit enim et Sculpturae sua ob iudicium laus, quod in honorem atque solamen omnium Statuariorum lubens concedam: Sed quid ex adverso in picturis istis murorum recentium (il Fresco) non requiritur? Ubi Pictor colores suos in materia tam humida neutiquam ipse cognoscere potest; cum tamen uno eodemque die totum opus simul sit inchoandum et absolvendum: et nihilominus illum scire oportet, qua vivacitate, exiccato opere, iidem in lucem prodituri sint; ubi postmodum sero nimis spectabiles evaderent errores. Non careat, inquam, ingenio; si Statuarius duas vel tres elaboret e marmore figuras caecutientes; ex omni parte oculum admittentes. Pictoriae amplitudo. Si vero artificiosa Pictoris manus in unica saepe tabula quadraginta circiter vel quinquaginta figuras tam solerti exhibet dispositione atque ordine, ut alia a facie, ad latus alia, a tergo tertia, etc. iuxta omnia tam colorum quam umbrarum hinc inde occurrentium requisita spectari queat; coloribus praesertim splendidioribus oleariis, ubi in mera superficiei planitie omnia tamen rotunda exhibentur, veraque elevantur vivacitate: quam, quaeso, ibidem requiri putas ingeniositatem, quodque acumen iudicii?
Effectus Picturae in repraesentandis Elementis.Fac quaeso periculum o Statuaria, et omnia mihi exhibeto Elementa cum omnibus suis proprietatibus; prout ego iuxta ipsum naturae dictamen praestare sum solita. Exsculpatur mihi in lapide verum aeris Elementum, cum debita eiusdem luminositate atque obscuritate; ita ut illud ipsum undiquaque refertum sit omni circumvolitantium avium genere. Detur, quaeso, tuo artificio sua aquae transparentia; ibidemque suae pinnae piscibus atque squamae, prout natura fert. Exhibeantur quaeso impetuosi marinorum fluctuum motus atque spumae, in quibus delitias suas dulcisono quaerunt ore Sirenes. Proferatur opere tuo alma viventium mater tellus, aperto sinu
suo plantarum tenera producens germina, tenuesque surculorum frondes cum omni tam florum quam fructuum opulentia, ut nihil ullibi desit paventibus silvarum obscurarum incolis. Tandem tuo quoque artificio naturali sua facie spectandum mihi praebeas furentis aestum ignis, flammivomos circumcirca eructantem fumorum globos: una cum ipsius lucis sensim auctae incremento: vel approximantem vesperam; cum adventante per fuscas crepusculi portas tenebricosa nocte, reductis interea ad nocturna pabula quadrigis Phaetonteis. Haec sane omnia tuo nunquam tetigeris digito: cum Pictor tamen ingeniosus, argutis suis speculationibus solertibusque inventionum methodis eadem omnia ad vivum Naturae exemplar repraesentare soleat. Et haec quidem, ut ostenderem, quam impudente temeritatis ausu tu praerogativam prae me sollicites, paucis dixi.
Iudicium Autoris.Audita sic utraque parte; Sculptura quidem fervido nimis erupisse mihi visa est impetu; quem Pictura tamen sarcastico potius atque delusorio risu, quam ulla pectoris effervescentia sit ulta: cumque Sculpturae contemplandae non paucas etiam consecraverim aetatis meae horas; e contrario tamen pictoriam (pro illa quidem exigui mei studii tenuitate, cuius testes esse queunt nonnulla diversis locis a me relicta opuscula;) multis annis exercuerim; iudicium tandem qualecunque meum, de isthoc super Nobilitatis praeeminentia certamine, sic edere decrevi, ut solenni tamen protestatione omnem a me prius removeam temeritatem; nec ista mea sententia cuicunque melius sentientium effato praeiudicare decreverim: id quidem omnino sperans, cum talia prolaturus sim, quae intelligere mihi videor; non fore, ut ad instar Ephesini illius Phormionis Peripatetici de bellicis artibus discurrentis, inexperti tamen; ob impudentem meam inscitiam, ab Annibale, id est, ab omni posteritate, risui habear, atque subsanner.
Pictoriam et Statuariam duas esse sorores gemellas.Duas igitur has artes sorores esse iudico gemellas uterinas, una sic educatas mamma; sicut ab una matre, quae Designatio est atque Distributio, sive Ars Diagraphica, eodem nixu in lucem sunt editae: unde neutra a me praefertur alteri; nisi quatenus artifex artificem ipsa Artis Praerogativam in Artificum saltem perfectione consistere. superare solet perfectione atque excellentia. Et quamvis ex una parte altera quandoque alteri praemineat, de gloria quasi certatura; in alio tamen casu iterum sublimius scandit altera: ita ut severiore examinatae disquisitionum statera parem ambae habeant perfectionem, parem Nobilitatem, non aliter, ac si duo corpora unam saltem haberent, qua animarentur, animam. Usque adeo ne quidem dividi commode possunt; ut multis casibus testis est ipsa experientia: unde Multi Artifices Statuarii simul fuerunt et Pictores, praesertim Michael Angelo Buonaroti. Pictores plurimi simul et pulchras efformarunt statuas; prout et e contrario a multis Statuariis exculta simul fuit ars Pictoria, prout de Leonardo da Vince, Antonio Polaiuolo, et Michaele Angelo Buonaroti in vita ipsorum pluribus legi potest. Inprimis postremus iste in utraque hac arte ad illud usque ascendit excellentiae