culmen, ut omnes Pictores opera eius stupuerint; omnesque Statuarii humillimo cultu reveriti sint illius statuas. Praeterea ipsa quoque natura, absque ullo Magistro omnes eidem sic instillavit Architecturae regulas, ut statuas quoque a se formatas debita altitudine atque modo debito locare sciverit: adeoque merito non perfecti tantum Architecti, sed et artificiosissimi Pictoris, et ipsam superantis naturam Statuarii encomiis merito fuerit condecoratus.
Et Albertus Dürerus.Sic etiam celebratissimus ille Albertus Dürerus, postquam in Arte Pictoria multa iam inclaruisset fama, porro non tantum operam dedit Chalcographiae, sed in specie et Statuariam excoluit: in qua brevi temporis spatio absque singulari conatu tantopere profecit, tantaque laude praecelluit, ut illa aetate nemo eorum, qui professione Statuarii essent, eidem habitus fuerit par: cum ex opposito nullo unquam exemplo probari queat, Sculptorem ullum in Arte srmul Pictoria ad similem pervenisse perfectionem. Unde conici potest facillime, quam singularia sint ingenii dona excellentis cuiusdam Pictoris.
Nec non Laurentius Bernini.Praeterea, qui adhuc inter vivos est Nobilissimus ille Laurentius Bernini, Eques; Praestantissimus simul est Statuarius, Architectusque et Pictor. Quamvis cum in prioribus duabus Artibus summum omnino assecutus sit gradum, occupatus alibi vivacissimi ingenii eius valor in ultima dictarum artium negligentior extiterit, ita ut hac in arte vix aliquid effecerit, quod ordinarias vias transcendat.
Ut autem ad propositum redeam, hoc ipso in libro, post absolutum de Arte Pictoria in specie tractatum, prolixius enarrabitur, quinam Artifices a temporibus Cimabuae in alterutra harum artium excelluerint.
Statuariam et Pictoriam in primitiva Ecclesia penitus fuisse abrogatas.Primitus enim non minus Statuaria, quam Pictoria, in Ecclesia abrogatae penitus erant, et prohibitae; exoleverantque usque adeo, ut ne in numismatibus quidem accuratior ullibi appareret effigies. Quod praeceptum prioribus Ecclesiae saeculis, praecipue temporibus Justiniani Imperatoris in usum deductum diuque observatum est: omnibus interim imaginibus confractis atque Sed iterum introducuntur. combustis. Donec tandem Concilio Nicaeno secundo concessum iterum fuerit et approbatum, ut utraque ars rursum introduceretur. Ubi postmodum Anno Christi 1240. Florentiae inclarescere cepit supradictus Cimabue; qui singulari Artis suae praestantia magnam adeptus est gloriae excellentiam.
Proposi Autoris.Ut igitur hac mea opera omnibus nobilium Artium cultoribus non tantum in specie prosim, sed aliquo etiam iisdem me insinuem delectamento; de Pictura in specie prolixius primo agam; discursu scilicet instituto de omnibus illius regulis, scientiisque ad illam requisitis: nimirum I. De
Inventione et Designatione: 2. De humani corporis symmetria et proportione: 3. De Elegantia sive decoro imaginis eiusque abbreviatione: 4. De Affectibus et Perturbationibus animi: 5. De coloribus: 6. De Pictura sub actu colorum aquario, nec non oleario facta: item ea, quae sit super lapidibus: 7. De Distributione, et Concordantia Colorum: 8. De Calligraphia seu pingendi Elegantia: 9. De Picturis Historicis: 10. De Picturis in muro recente: 11. De Picturis Topographicis seu subdialibus: 12. De Pingendis Vestibus atque pannis: 13. De Lumine et Conclavi Pictorio: nec non de Picturis Nocturnis. Item 14. de Colorum origine, natura et significationibus.
De sperato huius operis usu atque fructu.Quo ipso id sane futurum omnino spero, ut iste meus labor iis, qui Artem hanc professione sua excolunt, non tantum utilis; sed aliis quoque lectoribus iucundus existat. Ubi illi potissimum veram oculis suis, tanquam in politissimo istius artis speculo, propositam invenient methodum, hanc Artem fundamentaliter addiscendi; hi vero de illius operibus iudicandi: quam operam in me potissimum suscepi, in debitum ipsius Artis honorem, sinceramque cultorum eius utilitatem; eo quod ab iis, qui propria manu haec studia tractassent, vix aliquid auxilii huic Arti praestitum deprehenderem. Nihil enim laudabilius, quam si Ars atque virtus, Nobilitas atque habilitas, honor atque meritum, concordi cohabitent consortio: quod omnibus in genere quoque stimulum addere poterit atque calcar, ut non Arte minus atque studis, quam laudabili virtutis exercitio, similem assequantur honoris scopum.
Excusatio Autoris de Phrasi, modisque loquendi,Ignoscet mihi quoque, ut humiliter precor, Lector benevolus, quod hoc in Opere non semper usus sim antiquo Latinorum loquendi genere, nec non stylo interdum prorepam satis humili. Illud enim vix aliter fieri potuit, si singula istius Artis proprio atque nativo suo nomine, secundum hodiernum usum atque consuetudinem, fuerunt nuncupanda. Hoc ultimum autem eo ipso excusationem merebitur, quod hoc quidem loco meus nullatenus sit scopus Eloquentiae edere velle specimina; sed inservire saltem nobilissimae huius artis Pictoriae cultoribus omnibus. Hinc aequi bonique consulturum spero Lectorem benevolum, opusque diiudicaturum ex bona intentione, qua nimirum, ad desiderium monitumque plurimorum, istius professionis potissimum amatoribus pro virili satisfacere; simulque memoriam tam Antiquorum, Quam adhuc vivorum Artificum, partim Graecorum, partim Italorum, Germanorum, et Belgarum, sive renovare, sive conservareque vitam; illorum cum celebratissimis eorundem operibus, (adiectis, quantum possibile fuit, celebriorum iconibus) posteritati consecrare studui.