Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0019

Abbildung aus dem Text
IUVENTUTI, PICTORIAE
ARTIS CULTRICI.
Linke Spalte

IAm ad vos me converto, o Iuvenes discendi cupidissimi; quibus Picturam hanc eruditam proponere animus mihi est: si nimirum ingenia quaedam sunt in laudatissima vestra corona, qui isthac arte nostra delectantur, et quorum animae a summo caeli cardine hac imbutae sunt gratia, ut obstetricantibus circa primum nativitatis momentum felicioris ingenii aspectu sideribus, cum primo aeris haustu, naturalem ad artificiosos Picturae ductus habilitatem illis infuderit caelum; hi pronum hunc meum ad serviendum illis affectum grato agnoscant animo; seduloque attendant, mentique atque memoriae imprimant, quae hoc in libro fundamentaliter ipsis atque fideliter ob oculos pono, et edissero: omnino sperans non parum luminis ad promovendum animi sui desiderium iisdem affulsurum. Nec minus confido, ut quondam apud Romanos, si ante pugnam ad fortitudinem milites adhortarerur centurio, hi telis pilisque erectis suam protestabantur promtitudinem; sic et illos debita alacritatis atque pronitatis indicia hilariter edituros, ut acclamanti mihi absque mora praesto sint, primisque statim lectionibus potissimam totius artis partem, symmetriam nimirum hominis, et porro

Rechte Spalte

omnes quoque ceteras partes addiscant Si quis ad perfectionem omnimodam sit incapax, eandem saltem quaerat in una vel altera parte. atque exerceant: vel si forte, prout quandoque fieri solet, non semper in omnibus obediat natura, nec ad universa disponi queat Spiritus; in una saltem vel altera parte ad perfectionem adspirent atque excellentiam.

Quibus in partibus quivis antiquorum potissimum fuerit celebris.Haud siquidem inusitata haec sunt in Arte nostra, prout exempla docent, tam antiquorum, quam modernorum: ut una in parte unus; in alia alius; paucissimi in omnibus excellerent, ipsumque Artis culmen contingerent. Sic enim Apollodorus potissimum studiosus Exempla Graecorum. erat pulchritudinis: Zeuxis capitum magnitudine excedebat, fructus autem cum admiratione Picturis exhibere poterat: Eumarus omnia ad vivum exprimere studebat. Protogenes naves primo tantum pingere poterat: Apelles in omnibus erat elegans. Parrhasius in effiguratione sua excellebat: Demon inventione dives: Thimantes, iudiciosus in omni opere suo, secretosque semper sensus et mysterium involvens: Pamphilus doctus: Nicomachus, celer: Athenion, argutus: Nicophanes, munditiei studiosus: Amulius, coloribus pulcher: Pausias, in efformandis pueris et floribus promtus: Asclepiodorus mensuris atque proportionibus laudandus: Amphion, ordine: Serapio, in magnis prudens: Pyreicus, in parvis: Antiphilus, in parvis simul