Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0026

3

Linke Spalte

Expressior figuratio,Alius delineandi modus expressior est figuratio seu expolita graphide operis designatio; cum primaritis. Ductibus circumcirca informis illa adumbratio inducitur, quod vulgo Profil seu figuratio membrorum dicitur. Et haec quidem species non minus ad statuariam et picturam conducit, quae Architecturae potissimum inservit, quam ad Architecturam; in hac ultima tamen potissimum usui est: [et Scenographia dicitur: praeter ichnographiam et orthograpbiam requisita,] eo quod istius artis potissimus labor sit delineatio, in meris consistens lineis, quae principium ibidem sunt atque finis: unde et huic speciei nomen: Cetera enim, mediante idea et exemplari quodam ligneo iuxta Orthographiam harum linearum fabrefacto, laotomis committuntur atque murariis.

Qua ratione Delineatio ad Statuariam conducat,In Statuaria, delineatio ad omnem membrorum figurationem valde est utilis, quam Statuarius per singulos artus oculis exinde haurire operique suo applicare potest: praesertim si pars quaepiam extantior fingenda sit; sive id fiat cera; sive argilla, aere, marmore, et ligno.

et ad Picturam.In Pictura delineationes istae varium habent usum; praesertim ut cuilibet figurae vel effigiei sua eo commodius figurentur membra. Quod si legitime optimaque proportione factum sit; et umbra deinde atque lumen debite adiciantur; lineamenta exhinc palmariique ductus figurarum depingendarum blandam nanciscuntur elevationem atque protuberantiam: unde tota effigies desideratam sortitur bonitatem atque perfectionem. Quicunque igitur legitimum delineandi usum atque applicationem probe pernovit, tandem accedente exercitiorum continuatione et maturitate iudicii, in omnibus hisce artibus ad summum ascendet perfectionis atque praecellentiae gradum.

Qua ratione Delineatio quamoptime addisci possit?Ut autem quis artem hanc, omnia phantasmata, conceptusque mentis suae probe delineandi, rectius addiscat, ante omnia opus est, ut praemissis aliquo tempore exercitiis iuxta exemplaria in papyro designata, postmodum se exerceat Ab iconibus et Statuis faciendum esse delineandi initium.depingendo figuras, e marmore, gypso, aliave materia plastice fabrefactas ad vivum certo quodam loco constitutas: sicut etiam designando pulchram aliquam statuam antiquam; vel prototypon aliquod argillaceum, sive nudum, sive vestitum, quia tales figurae, cum immobiles sint, vitaque careant, facilem admodum discipulo aperiunt methodum; quam e corporibus viventibus, quibus maior est motus atque mutatio, vix poterit sperare.

Acquisito per tales delineationes, diutinaque exercitia, firmiore habitu atque consuetudine, Dehinc delineandas esse res vivas; manuque solerte et habili; tandem ad delineationem rerum viventium accedendum est: inibique tanta tyro se exerceat

Rechte Spalte

diligentia et attentione, tamque diu; donec quam accuratissimam optimisque artis regulis fundatam acquirat naturae In quem usum institutae sint Academiae. imitationem. In quem finem omnino necessarium est, Academias frequentare pictorum; ubi quis in societate plurium ex obiecto quodam dextre proposito, exemplarique vivo varios designare potest membrorum situs: Atque haec tutissima et optima est via cognitionem acquirendi fundamentalem symmetriae, configurationis, atque proportionis humanae. Haec exercitia neturamnaturam quamproxime exprimentia defatigato diuturna industria artifici laborem suum magno tandem honoris lucrique foenore rependunt; eo quod manum non minus quam mentem ad singularem sic asuefacere queat gratiam, vivacitatem, atque facilitatem. Idque certo sibi persuadeat quilibet, istam multorum annorum continuata diligentia acquisitam praxin unicam esse artis delineatoriae facem, verumque medium, quo gloriam sibi famamque pro lubitu conciliare possit artifex.

[Quidam enim Chimaeras pingunt, quas vulgo vocant grotesques, ineptissime. Quare Vitruvius lib. 7. corqueritur: homines, qui vere naturam imitari debuissent, fabulosa commentos esse, quae natura ipsa nequat efficere. Eosdem risui habet et Horatius,
Pictoribus atque Poetis:
Quidlibet audenti semper fuit aequa po-
testas,
Scimus et hanc veniam, petimusque da-
musque vicissim:
Sed non ut placidis coeant immitia,
non ut
Serpentes avibus geminentur, Tigri-
bus agni. Et S. Gregorius: Si pictura indoctorum est liber, ecquid e falsa haurietur lucis?]

Quomodo Lumen cum umbris debito ordine temperandum; effigiesque rotundandae sint?Si deinceps pictor effigiem porro suam congruo rationis usu in medio luminosam, in extremis partibus, inque profundo obscuriorem efformet, superficies hinc nascitur belle mixta, quae nec lucida nimis, nec nimis obscura, sed mediae sit naturae, in qua primarii ductus blando, rotundo, et extante promicant aspectu. Verum quidem est, tria haec colorum plana, omnibus etiam minimis atque vilissimis rebus exprimendis non sufficere: quare necesse est, singulas has partes iterum subdividere; ita, ut quae obscura nimis non minus, quamquae nimis lucida rursus bipartiatur; inque nimis luminosa nova quaedam minus lucida facies; et in obscura nimis, minus opaca exoriatur. Cumque sic colorum beneficio loco medio, nec non extremo debita portio luminis atque claritatis, profundo autem obscuritas et umbra sua debite tributa