Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0027

4

Linke Spalte

fuerint: per idoneam hanc trium istorum planorum Armogen et concordantiam eveniet, ut designatio rotunda atque protuberans, et initio quidem eminentior atque lucida, dehinc vero pedetentim reductior et obscurior evadat, ita ut continuatis hisce gradibus ad meras tandem atrasque descendatur umbras. Ad normam horum omnium colores miscentur sive oleo, aqua gummata vel glutinosa alia, prout subactu aquario, (vulgo a Tempera)vel ad recens albarium (vulgo in Fresco) pingendum est: atque sic locis suis debitis congrue admoventur: iisdemque tabella, vel alia quaevis delineatio, ad opus propositum destinata fundatur atque inchoatur.

De Reflexione luminis.Reflexionis, quae lumen secundum refert, haec est natura atque proprietas: ut sicut lux prima, e supernis in effigiem, figuram, aliudquecorpus demissa, obiectum hoc ex una parte sic irradiat, ut illud e contrario ex altera parte profunda opacetur umbra; ita lumen huic proximum, a superne demissa iam praefata luce communiter exortum, pro maiore vel minore suo gradu atque vehementia, umbram ipsam retrolapsam aliquatenus illuminet. Ubi notandum, lumen omne reflexum respectu lucis primaevae ordinem plane observare contrarium, versusque eandem retroflecti atque fulgere. Qua regula universali debito modo decentique solertia observata, vera exhinc oboritur picturae eminentia, rotundatio, atque profunditas, iuxta ipsam corporum naturam, genuinamque eorum proprietatem, haud aliter, ac si superficies ipsa protuberaret, rotundoque emineret tumore; cum e contrario his legitime non consideratis omnia maneant depressa, minusque solida; unde nimium quantum artificis elucescit imbecillitas.

Delineationem, ingeniosam requirere inventionem; optimam distributionem, et congruam dispositionem. Delineationem porro singulari ingenio, rara inventione, dispositione atque situatione, quippe quae prae ceteris omnibus potissimum requiritur, institutam esse decet: ita ut omnium partium, cum delectatione iudiciosi spectatoris iucunda colludat harmonia; nec uno loco omnia, alio pauca, vel alibi nihil penitus collocetur sine iudicio rationisque ductu. Quicquid enim sic sive ordine pulchro, sive inordinata confusione effiguratum est, id omne ortum suum habet ab ista delineandi arte, sive bene sive male cognita et applicita; sive quis usus fuerit prototypis fabrefactis; sive propositis Unde suam habeat bona Delineato originem? obiectis viventibus. Nec fieri unquam potest, ut ars haec designatoria felici succedat tramite, nisi omnes nervos intenderit tyro, ut res naturales atque vivas designando ad vivum exprimat; vel iuxta exemplar optimarum a praeclaris artificibus efformatarum picturarum, vel statuarum antiquarum, aliarumque imaginum solidarum,

Rechte Spalte

ut saepe iam dictum, effingere studeat.

Cum igitur pictor multa iam gaudet habilique praxi et experientia, manumque sibi reddidit agilem atque idoneam, ante omnia studium aggrediatur rerum naturalium, omnibusque ingenii viribus in id incumbat, ut supra dicta omnia quam accuratissime observentur, cumque natura Imitationem Naturae, esse perfectionem Picturae. quaevis plenissime concordent. Naturae siquidem imitatio magnum reddit artificem atque praeclarum, laudemque eidem conciliat atque gloriam. Tanti non est laboris, nobilem quandam pulchramque repraesentare effigiem hominis ordinariam: quam Faunum quendam Satyrumve efferatum, deformem atque timidum, vel monstrosum aliquid simile, tam naturali depingere facilitate, ut vita atque pictura vix queant discerni: id vero plus laudis meretur, maiusque de perfectione perhibet testimonium. Unde luce meridiana clarius est, supradictam hanc multorum annorum exercitiis acquisitam delineandi artem, infallibilem esse callem magnorum in hac arte progressuum.

Hanc addiscendam beneficio corporum nudorum,Prae ceteris autem utilissimum est et maxime proficuum, designando sibi proponere corpora nuda tam virorum, quam mulierum atque puerorum, et circa talia suam fundare exercitationem atque experientiam, eadem memoriae suae, quoad eius fieri potest, solerter imprimere, prae ceteris autem ubique locorum musculos, venas, costas, spinam dorsi, pedes, brachia, et genua, diligentissime observare: ut quis haec omnia, etiam citra ideam vel exemplar, naturali tamen charactere efformare Nec non Anatomice diffectorum valeat. Quo etiam quamplurimum confert, corpora vidisse arte Anatomica dissecta atque aperta; ut quis noverit, qua ratione os ossi inter cutem et nervos carnemque et musculos adiaceat; et postmodum maiori certitudine, sine omni errore, similia depingat. Quicunque enim horum gnari sunt, effigies postmodum singulari cum gratia naturalique proportione convertere possunt atque inclinare: in quo plurimi sane cespitant; cum tamen id cuivis sit necessarium, qui non imagines saltem vivas, sed et statuas ad vivum depingere desiderat.

Delineationem fieri rubrica, vel graphide cretacea.Haec autem delineatio in Charta instituitur, sive rubrica, quae terra est, sive massa lapidea, tenera atque mollis, ad scabendum et scindendum idonea, quaeque in montibus nostrae Germaniae reperiri solet: vel etiam creta nigricante similis naturae, quam ad nos transmittunt Batavi. Alii calamo saltem utuntur et superficie alba: cui, sive charta sit, sive tela, luminositatem atque albedinem suam relinquunt. Difficilior quidem, sed usitatior tamen, et inter artifices receptus est iste modus, cum in charta